Biblija

 

Amos 4

Studija

   

1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes ; quæ dicitis dominis vestris : Afferte, et bibemus.

2 Juravit Dominus Deus in sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.

3 Et per aperturas exibitis altera contra alteram, et projiciemini in Armon, dicit Dominus.

4 Venite ad Bethel, et impie agite ; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem : et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.

5 Et sacrificate de fermentato laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ; sic enim voluistis, filii Israël, dicit Dominus Deus.

6 Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris ; et non estis reversi ad me, dicit Dominus.

7 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super alteram civitatem non plui ; pars una compluta est, et pars super quam non plui, aruit.

8 Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatem ut biberent aquam, et non sunt satiatæ ; et non redistis ad me, dicit Dominus.

9 Percussi vos in vento urente, et in aurugine : multitudinem hortorum vestrorum et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca : et non redistis ad me, dicit Dominus.

10 Misi in vos mortem in via Ægypti ; percussi in gladio juvenes vestros, usque ad captivitatem equorum vestrorum, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras : et non redistis ad me, dicit Dominus.

11 Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus ab incendio : et non redistis ad me, dicit Dominus.

12 Quapropter hæc faciam tibi, Israël : postquam autem hæc fecero tibi, præparare in occursum Dei tui, Israël.

13 Quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terræ : Dominus Deus exercituum nomen ejus.

   

Iz Swedenborgovih djela

 

Apocalypsis Explicata #403

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

403. "Sicut ficus dejicit grossos suos a magno vento concussa." - Quod significet qisas naturalis homo per ratiocinationes suas depopulatus est, constat ex significatione "ficus", quod sit naturalis homo, de qua sequitur; ex significatione "grossorum ejus", quod sint illa quae in naturali homine, quae imprimis sunt cognitiones naturali homini implantatae ab infantia, et nondum maturae, quia solum auditae et inde receptae; et ex significatione "magno vento concussa", quod sit quas naturalis homo per ratiocinationes depopulatus est; "magno vento concuti" significat hic ratiocinationes ex falsis mali, nam "magnum" in Verbo dicitur de bono et de malo, "ventus" de vero et de falso, et "concuti ab illo" de ratiocinatione inde. Quod talia significentur per illa verba, tametsi comparative sunt dicta, est quia omnes comparationes in Verbo, similiter ac reliqua, significant, sunt enim aeque correspondentiae. Cum his ita se habet: omnis homo nascitur a parentibus naturalis, sed fit a Domino spiritualis, quod dicitur e novo nasci seu regenerari; et quia nascitur naturalis, ideo cognitiones quas ab infantia haurit, antequam fit spiritualis, implantantur memoriae ejus naturali; quando autem aetate provehitur, et incipit rationaliter intueri cognitiones boni et veri, quas ex Verbo seu ex praedicatione hausit, si tunc vitam agit malam, arripit et imbuit falsa quae cognitionibus illis opposita et contraria sunt; ac tunc, quia ratiocinandi dote pollet ratiocinatur ex falsis contra cognitiones infantiae et pueritiae suae; quod cum fit, dejiciuntur illae, et loco earum succedunt falsa: haec itaque sunt quae significantur per quod "stellae cadant in terram, tanquam ficus dejicit grossos magno vento concussa."

[2] Quod "ficus" significet naturalem hominem, est ex correspondentia; in caelo enim apparent horti et paradisi, ubi omnis generis arbores sunt, et unaquaevis arbor aliquid Divini, quod communicatur angelis a Domino, significat. In genere "olea" significat caeleste quod est boni amoris, "vitis" spirituale quod est veri ex illo bono, ac "ficus" naturale quod ex spirituali aut ex caelesti derivatur; et quia illae arbores talia significant, ideo etiam significant angelum aut hominem apud quos illa sunt. In communi autem sensu significant totam societatem, quia unaquaevis societas in caelis est formata ut sistat imaginem unius hominis. In spirituali autem sensu significant illae arbores ecclesiam; "olea" ecclesiam caelestem, "vitis" ecclesiam spiritualem, et "ficus" ecclesiam naturalem, quae est ecclesia externa correspondens internae. Ex his constare potest, unde est quod dicatur quod "ficus" significet naturalem hominem, hoc est, naturale apud hominem.

[3] Quod "ficus" illud, et in communi ecclesiam externam significet, patet quoque ab aliis locis in Verbo ubi nominatur, ut ab his sequentibus:

Apud Esaiam,

"Contabescet omnis exercitus caelorum, et convolventur sicut liber caeli; et omnis exercitus 1 eorum decidet, sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu" (34:4):

haec dicta sunt de die ultimi judicii, qui venturus; et qui etiam venit, nam ultimum judicium praedictum a prophetis Veteris Testamenti peractum est a Domino cum fuit in mundo; et quia tunc similia facta sunt quae in ultimo judicio quod in Apocalypsi praedictum est, et hodie a Domino peractum est, ideo hic paene similia dicuntur: ut apud prophetam Esaiaim quod "omnis exercitus caelorum decidet sicut decidit folium de vite, et sicut decidens de ficu", tum quod "caeli convolventur sicut volumen"; in Apocalypsi, quod "stellae cadent in terram, sicut ficus dejicit grossos suos", et quod "caelum abscedet sicut liber convolutus"; quod "contabescet" omnis exercitus caelorum" significat quod omnia bona et vera, quae amoris et fidei, corrupta sint; per "exercitum" enim "caelorum" intelliguntur omnia bona et vera quae amoris et fidei; nam sol, luna et stellae, per quae illa significabantur, vocabantur "exercitus caelorum"; quod "convolventur caeli sicut volumen" significat dissipationem eorum; quod "omnis exercitus decidet sicut folium de vite, et sicut decidens de ficu", significat depopulationem ex falsis mali.

[4] Apud Jeremiam,

"Consumendo consumam eos; non uvae in vite, neque ficus in ficu, et folium defluet" (8:13):

"non uvae in vite" significat quod non bonum spirituale, "vitis" enim significat spiritualem hominem, ac "uva", quia est fructus ejus, bonum illius, quod vocatur bonum spirituale; "non ficus in ficu" significat quod non bonum naturale, "ficus" enim "arbor" significat naturalem hominem, ac "ficus fructus" significat bonum illius, quod vocatur bonum naturale; quod "vitis" non significet vitem, nec "ficus" ficum, patet, nam dicitur "Consumendo consumam eos; non uvae in vite, non ficus in ficu"; non enim ideo consumentur; agitur etiam de vastatione ecclesiae, ut manifeste constat ex praecedentibus et sequentibus ibi.

[5] Apud Hoscheam,

"Cessare faciam omne gaudium ejus, festum ejus, novilunium ejus, sabbathum ejus, ... et devastabo vitem ejus et ficum ejus, de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi, ... et ponam ea in silvam, et comedet fera agri" (2:11, 12):

agitur ibi de ecclesiis, et de falsificatione veri ibi; quod de ecclesia, patet a versu secundo illius capitis, ubi dicitur, "Contendite cum matre vestra, quoniam illa non uxor mea, et Ego non Maritus ejus"; per "matrem" et per "uxorem" intelligitur ecclesia; etiam sancta ecclesiae, ex quibus fiebat cultus, ac ipse cultus, significantur per "festum, novilunium et sabbathum", quae cessabunt; quare per "devastabo vitem et ficum ejus", significatur quod tam bonum spirituale quam bonum naturale periturum sit: quod "ponentur in silvam, et comedet ea fera agri", significat quod utrumque erit mere naturale, et quod spirituale consumetur a falsitatibus et cupiditatibus; "silva" significat mere naturale, et "fera agri" falsitates et cupiditates: et quia falsitates in ecclesia sunt imprimis falsificata vera, et de his in eo capite agitur, ideo dicitur, "de quibus dixit, Merces meretricia illa mihi"; "merces meretricia" significat falsificationem.

[6] Apud Joelem,

"Gens ascendet super terram meam, robusta, et non numerus, dentes ejus dentes leonis, et molares leonis 2 immanes illi; redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in spumam: (denudando denudavit eam, et projecit;) dealbati sunt palmites ejus, ... vitis exaruit et ficus languet, malus punica etiamque palma et malus, omnes arbores agri exsiccatae sunt" (1:6, 7, 12):

agitur in toto illo capite de devastata ecclesia; et per "gentem quae ascendit super terram, quae robusta et non numerus, cui dentes leonis, et molares leonis 3 immanes", non significatur aliqua gens quae talis, sed dirum malum et inde falsum; per "terram" super quam ascendit, significatur ecclesia, per "dentes leonis" significantur falsa illius mali, et quia haec destruunt omnia vera et bona ecclesiae, dicuntur "dentes leonis ac molares ejus 4 immanes", per "leonem" significatur (falsum) destruens: inde per "redegit vitem meam in vastitatem, et ficum meam in vastitatem, et ficum meam in spumam", significatur quod ecclesia interna et externa ex illis vastata sit, "vitis" enim significat ecclesiam internam et "ficus" externam, "spuma" significat ubi non est verum intus; et per "denudando denudavit eam, et projecit", significatur quod non bonum nec verum amplius quod non destructum; "denudare", nempe a fructibus et foliis, est a bonis et veris, et "projicere" est prorsus destruere; per "dealbati sunt palmites ejus" significatur quod non amplius aliquod spirituale: per "malum punicam, palmam, malum, et omnes arbores agri quae exsiccatae sunt", significantur species bonorum et verorum ecclesiae, ac cognitiones ejus, quae ex malis et falsis consummata sunt; "arbores agri" in genere significant cognitiones boni et veri.

[7] Apud eundem

"Ne timete, bestiae agrorum meorum, quia herbosa facta sunt habitacula deserti, quia arbor facit fructum suum, ficus atque Vitis dabunt vim suam" (2:22);

agitur ibi de instauratione ecclesiae; quare per "bestias agri" non intelliguntur bestiae agri, sed affectiones boni in naturali homine, inde 5 illi apud quos illae affectiones sunt; quis non videt quod non bestiae sint ad quas dicitur "Ne timete, bestiae agrorum meorum?" Per quod "habitacula deserti herbosa facta sint" significatur quod apud illos erunt cognitiones veri ubi non prius fuerunt; "habitacula deserti" sunt interiora mentis illorum in quibus non prius fuerunt, "herbosum" significat crescentiam et multiplicationem earum: "quoniam arbor facit fructum, suum, ficus atque vitis dabunt vim suam", significat quod illis bonum naturale et bonum spirituale, nam "vis" ibi est productio fructus.

[8] Apud Amos,

"Plurimos hortos vestros, et vineas vestras et ficus vestras, et oleas vestras comedit eruca, nec tamen reversi estis ad Me" (4:9):

per "hortos" significantur omnia ecclesiae quae faciunt intelligentiam et sapientiam ; per "vineas" bona et vera spiritualia: per "ficus" bona et vera naturalia; per "oleas" bona et vera caelestia; "eruca" est falsum destruens: "ficus", "vitis" et "oleae" proprie significant ecclesiam et hominem ecclesiae; sed quia ecclesia est ecclesia et homo est homo ex bonis et veris, ideo quoque haec per illas arbores significantur, bona per "fructus" et vera per "ramos" et "folia" earum.

[9] Apud Haggaeum,

"Ponite... cor vestrum a die hoc et deinceps;... nonne adhuc semen in horreo? et usque ad vitem et ficum, et malogranatum et arborem oleae?" (2:18, 19):

per haec verba in sensu spirituali intelligitur quod adhuc residua sint bona et vera; omnia bona et vera a primis ad ultima intelliguntur per "vitem, ficum, malogranatum et arborem oleae"; per "vitem" bonum et verum spirituale, per "ficum" bonum et verum naturale, per "malogranatum" in genere cognitivum et perceptivum, et in specie cognitiones et perceptiones boni et veri, et per "arborem oleae" perceptio boni et veri caelestis: "horreum" significat ubi illa sunt, sive ecclesia, sive homo in quo ecclesia, sive mens hominis quae est subjectum.

[10] Apud Habakuk,

"Ficus non florebit, neque proventus in vitibus, mentietur opus olivae, et agri non facient cibum" (3:17):

"ficus non florebit" significat quod non erit bonum naturale; "neque proventus in vitibus" significat quod non bonum spirituale; "mentietur opus olivae" significat quod non bonum caeleste; "agri non facient fructum" significat quod nulla nutritio spiritualis.

[11] Apud Mosen,

"Jehovah Deus... ducens te ad terram bonam, terram fluviorum aquae, fontium et abyssorum exeuntium e valle et e monte, terram tritici et hordei, et Vitis et ficus et malogranati, terram olivae olei et mellis" (Deuteronomius 8:7, 8):

per "terram bonam", ad quam ducentur, intelligitur terra Canaan, per quam significatur ecclesia; quare hic similia per "vitem", "ficum", "malogranatum", et "oleam" significantur quae nunc supra. (Reliqua videantur explicata prius, n 374(c).)

Quia per "terram Canaanem" significatur ecclesia, ac per "vitem", "ficum" et "malogranatum" significantur ecclesiae interna et externa, ideo factum est quod exploratores illius terrae deportaverint talia inde, de qua re ita apud Mosen,

Exploratores terrae Canaanis "venerunt ad fluvium Eschkolem, et absciderunt inde palmitem et botrum uvarum unum, quem portarunt in vecte per duos, ac de malogranatis et de ficubus" (Numeri 13:23).

[12] Quia "vitis" et "ficus" talia significant, ideo dicitur in Verbo de illis qui in bonis et veris ecclesiae sunt, et inde in tuto a malis et falsis, quod sedeant sub vite sua et sub ficu sua in securitate et non terrens: Ut in Libro Primo Regum,

"Habitavit Jehudah et Israel in securitate, quisque sub Vite sua et sub ficu sua a Dane usque ad Beerschebam omnibus diebus Salomonis" (5:5 [B.A. 4:25]):

apud Sachariam,

"Removebo iniquitatem terrae hujus in die uno; in die illo... clamabitis vir ad socium, ad vitem et ad ficum" ( 6 3:9, 10; 4:1, 3, 4):

haec dicta sunt de regno Domini, quod est apud illos in caelis et in terris qui in amore in Ipsum sunt; regnum Domini significatur per "montem Jehovae qui constitutus in caput montium", "mons" enim "Jehovae" significat regnum Domini ab illis qui in amore in Ipsum sunt; et quia illi habitant supra reliquos in caelis, dicitur de monte illo quod "constitutus in caput montium" (videatur in opere De Caelo et Inferno 188): hi quia habent vera inscripta cordibus, et ideo non disceptant de illis, dicitur quod non "tollent gens contra gentem gladium, nec discent amplius bellum", per quod significatur quod in regno illo nulla erit disceptatio de veris (videatur in eodem opere, n. 25, 26, 270, 271): quod per vera et bona, in quibus sunt, tuti erunt a malis et falsis, significatur per quod "sedebunt sub vite sua et sub ficu sua, non terrens."

[13] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego adducens super Vos gentem e longinquo, ... quae comedet messem tuam, et panem tuum, comedet filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armentum tuum, comedet vitem tuam et ficum tuam" (5 [15,] 17, 17):

per "gentem e longinquo" significatur malum oppositum bono caelesti; per "e longinquo" significatur distans ac remotum a bonis et veris, ac oppositum: "quae comedet messem tuam et panem tuum", significat quod destruet omnia vera et bona per quae nutritio spiritualis; "quae comedet filios tuos et filias tuas" significat omnes affectiones veri et boni spirituales; "quae comedet gregem tuum et armentum tuum" significat vera et bona interna et externa; "quae comedet vitem tuam et ficum tuam" significat sic ecclesiae internum et externum.

[14] Apud Hoscheam,

"Sicut uvas in deserto 7 inveni Israelem, sicut primitivum in ficu in initio vidi patres vestros" (9:10):

per "Israelem" et per "patres" ibi non intelliguntur patres tribuum ex filiis Jacobi, sed qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, quia illi in bono (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6050, 6075, 6846, 6876, 6884, 8 7649, 8055); quia illi in bono fuerunt, at in principio in ignorantia veri per quod tamen bonum, dicitur "sicut uvas in deserto inveni Israelem, sicut ficus in initio vidi patres vestros"; "uvae" significant bonum spirituale, "desertum" significat ignorantiam veri, "primitivum in ficu" significat bonum naturale ex bono spirituali in infantia.

[15] Apud Lucam,

"Quando haec omnia incipiunt fieri, suspicite et tollite capita vestra...: et dixit parabolam, Spectate ficum et omnes arbores; quando protruserint jam, videntes a vobismet ipsis cognoscetis quod jam prope aestas sit; sic et vos quando videritis hoc fieri, cognoscite quod prope sit regnum Dei" (21:28-31; 9 Matth. 24:32; Marcus 13:28, 29):

agitur ibi de consummatione saeculi, quae est ultimum judicium, et enumerantur signa quae praecedunt, quae intelliguntur per "quando haec omnia incipiunt fieri"; quod nova ecclesia tunc incohatura, quae in initio externa erit, significatur per "Spectate ficum et omnes arbores cum protruserint": haec "parabola" seu "similitudo" dicta est, quia "ficus" significat ecclesiam externam, et "arbores" significant cognitiones veri et boni; "regnum Dei" quod tunc prope est significat novam ecclesiam Domini; tempore enim ultimi judicii perit vetus ecclesia et incohatur nova.

[16] Apud Lucam,

"Omnis arbor a proprio fructu cognoscitur, non enim ex spinis colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam" (6:44; Matthaeus 7:16):

quoniam per "fructum" significatur bonum vitae, et bonum vitae est bonum externum ab interno, seu bonum naturale ex spirituali, et quia homo ex hoc bono cognoscitur, ideo dicit Dominus, "Omnis arbor ex proprio fructu cognoscitur; ex spinis non colligunt ficus, neque ex rubo vindemiant uvam"; "ficus" hic est bonum externi seu naturalis hominis, et "uva" est bonum interni seu spiritualis hominis; "spinae" et "rubus" sunt mala illis opposita.

[17] Quoniam reges Jehudae et Israelis repraesentabant Dominum quoad Divinum Verum, et Divinum Verum quasi angitur et laborat apud hominem quando non vivitur secundum id et fit bonum vitae, at quando fit bonum vitae, vivit; hoc significatum est (per)

Quod ex jussu Jehovae ad Hiskiam regem Jehudae aegrotantem adferrent massam ficuum, et contererent super ulcus, et sic viveret (2 Reg.20:7; Esaias 38:21).

Ex his constare potest quod "ficus" in genuino sensu significet naturalem hominem quoad bonum et verum, ipsa ficus ut arbor naturalem hominem, ficus ut fructus bonum naturalis hominis, ac folium ejus verum illius boni.

[18] Quod autem "ficus" in opposito sensu significet naturalem hominem quoad malum et falsum, ficus ut arbor illum naturalem hominem, ficus ejus ut fructus malum naturalis illius hominis, et folium ejus falsum illius mali, constat ex sequentibus his locis:

Apud Jeremiam,

"Ostendit mihi Jehovah, cum ecce duae corbes ficuum constitutae ante Templum Jehovae... una corbis ficus bonae valde, sicut ficuum primitias ferentium; et altera corbis ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia:... dixit Jehovah, ... Sicut ficus bonae sunt, ita agnoscam migrationem Jehudae... in terram Chaldaeorum in bonum, et ponam oculum meum super eos in bonum, etreducam eos super terram hanc, et aedificabo eos, ... et plantabo eos...: et sicut ficus malae, ita dabo... relictos in terra hac... in commotionem et in malum omnibus gentibus et mittam in eos gladium, famem et pestem, ut consumantur" (24:1-10):

per "captivitatem Judaeorum in terra Chaldaeorum" significatur simile quod per captivitatem spiritualem seu remotionem bonorum a malis in mundo spirituali, secundum illa quae supra (n. 391(a), 392(a), 394, 397) memorata sunt; nempe quod interius mali, qui usque vitam moralem similem vitae spirituali in externis potuerunt agere, in mundo spirituali remanserint super terra, et habitationes sibi fecerint super editioribus locis ibi; ac interius boni ab illis remoti fuerint, ac reconditi a Domino in terra inferiore: hoc repraesentatum est per transportationem Judaeorum in terram Chaldaeorum, et per remanentiam reliquorum in terra; quapropter dicitur de illis qui se transportari passi sunt in terram Chaldaeorum, "Agnosco transmigrationem Jehudae in terram Chaldaeorum in bonum, et ponam oculum meum super eos in bonum, et reducam eos super terram hanc, et aedificabo eos et plantabo eos"; at de illis qui remanserunt dicitur, "Dabo relictos in terra hac in commotionem, et in malum omnibus gentibus, et mittam in eos gladium, famem et pestem, ut consumantur." Quod haec repraesentata fuerint, constat etiam ex eo, quod Templum Salomonis destructum sit ante deportationem, et quod novum aedificatum sit dum reversi sunt; per "templum" significatur cultus Divinus, et per "novum templum" ille restauratus.

[19] Ex his constare potest quid significatur per "duas corbes ficuum constitutas ante Templum Jehovae, in quarum ulla fuerunt ficus bonae valde, sicut ficuum primitias ferentium, et in altera ficus malae valde, quae comedi non poterant prae malitia"; nempe quod illi qui interius boni sunt, a quibus novum caelum formandum est, intelligantur per "corbem ficuum bonarum", et illi qui interius mali, qui dejiciendi in infernum, intelligantur per "corbem ficuum malarum"; quare de his dicitur, quod "non comedi possent prae malitia", per quod significatur quod interius mali; et de illis, quod "sicut ficus primitias ferentes", per quod significatur quod .interius boni, ut novum caelum ab illis formetur; "ficus" enim ut fructus significat bonum vitae in interna et simul in externa forma, et in opposito sensu significat bonum vitae solum in externa forma, quod est malum vitae, quia malum est interius; externum enim omne suum quale trahit ab interno, nam est effectus ejus. Quod malum appareat in externis ut bonum apud illos, est quia mentiuntur bonum propter malum, quod intus est, ad obtinendum finem, cui bonum apparens servit ut medium. Simile dicitur de illis qui permanserunt in terra Canaane alibi apud eundem,

"Sic dixit Jehovah de rege... et de universo populo habitante in urbe hac qui non exiverunt vobiscum in captivitatem, ... Ecce Ego mittens in eos gladium, famem, et pestem, et dabo eos sicut ficus horridas, quae non comedi possunt prae malitia" (29:16, 17).

[20] Quod "ficus" ut arbor in opposito sensu significet hominem mere naturalem, et ecclesiam a similibus, seu apud quos non est bonum naturale quia non est bonum intus, constat apud Lucam,

Jesus "dixit hanc parabolam: 10 ficum habebat aliquis in vinea plantatam, venit ergo fructum quaerens in ea sed non invenit; dixit ad vinitorem, Ecce tres annos venio quaerens fructum in ficu hac, non autem invenio; exscinde illam, ut quid etiam terram infrugiferam faciat? Hic vero respondens dixit, Domine, relinque illam etiam hoc anno, usque dum fodiam circum illam, et adjiciam stercus, si quidem fecerit fructum; sin minus, in futurum exscindas illam" (13:6-9):

per "vineam" in qua erat "ficus", significatur ecclesia ubi etiam illi qui in externis sunt, nam in ecclesia Domini est internum et externum; internum ecclesiae est charitas et inde fides, externum autem ecclesiae est bonum vitae: quia opera charitatis et fidei, quae sunt bonum vitae, sunt naturalis hominis, et ipsa charitas et inde fides sunt spiritualis hominis, inde per "vineam" significatur ecclesiae internum et per "ficum" externum ejus.

Apud gentem Judaicam fuit modo externum ecclesiae, quia in cultu externo repraesentativo erat; quare per "ficum" ecclesia apud illam gentem intelligitur: sed quia in cultu externo erant, et in nullo interno, erant enim intus mali, et quia cultus externus absque interno est nullus cultus, et apud malos est malus cultus, ideo apud illos non aliquod bonum naturale fuit; quare dicitur quod "per tres annos non invenerit fructum in ficu", et quod "dixerit ad vinitorem ut exscinderetur", per quod significatur quod ab initio ad finem non fuerit bonum naturale apud illam gentem; per "tres annos" enim significatur tota periodus, seu tempus ab initio ad finem, et per "fructum ficus" significatur bonum naturale; per bonum naturale intelligitur bonum spirituale naturale, seu bonum in naturali ex spirituali: et quia ecclesia a talibus, qui non in bono naturali, ut erat gens Judaica, non est ecclesia, ideo etiam dicitur, "Quid etiam terram infrugiferam faciat?" "terra" est ecclesia.

Quod "vinitor dixerit, ut adhuc relinqueretur, et foderetur circum illam", significat quod relinquetur et quod instruentur posthac a Christianis, in quorum medio erunt; sed quia nihil ad hoc respondebatur, intelligitur quod ficus usque nullum fructum productura sit, hoc est, quod gens illa nullum bonum, quod ex aliquo spirituali procedit, factura sit.

[21] Hoc significatur per "ficum arefactam" propterea quod Dominus nullum fructum in ea invenerit, apud Matthaeum,

"Mane revertens" Jesus "in urbem esurivit; et videns ficum unam in via, venit ad eam, sed nihil invenit in illa nisi folia: ideo dixit illi, Ne posthac ex te (fructus) nascatur in aeternum; unde arefacta est ex tempore ficus" (21:18, 19; Marcus 11:12, 13 [, 14]):

per "ficum" etiam hic intelligitur ecclesia apud gentem Judaicam; quod apud illam gentem non aliquod bonum naturale esset, sed modo verum falsificatum, quod in se est falsum, significatur per quod Dominus venerit ad ficum sed nihil invenerit in illa nisi folia; "fructus" quem non invenit significat bonum naturale, quale supra descriptum est; et "folium" significat verum falsificatum, quod in se est falsum, nam "folium" in Verbo significat verum, sed folium arboris quae est absque fructu significat falsum, et apud illam gentem verum falsificatum, quia habebant Verbum in quo vera sunt, sed quae falsificaverunt per applicationem ad se; unde traditiones eorum: quod gens illa nusquam aliquod bonum naturale ex origine spirituali, quod vocatur spirituale naturale, factura sit, significatur per verba quae Dominus de illa dixit, "Nec posthac ex te (fructus) nascetur in aeternum, unde arefacta est ex tempore"; per "arefieri" significatur non bonum et verum amplius. Quod Dominus hoc viderit et dixerit cum reversus est in urbem et esurivit, est quia per "urbem Hierosolymam" significatur ecclesia, et per "esurire", cum de Domino, significatur desiderare bonum in ecclesia (videatur supra, n. 386(h)). Qui non scit quid significat "ficus", et quod per illam ficum intellecta sit ecclesia apud illam gentem, non aliud cogitat quam quod hoc factum sit a Domino ex indignatione quia esurivit; at hoc non ideo factum est, sed ut significaretur quod gens Judaica talis esset; omnia enim miracula Domini involvunt et significant talia quae caeli et ecclesiae sunt, unde illa miracula fuerunt Divina (videatur n. 7337, 8364, 11 9051 fin. ).

[22] Ecclesia perversa seu homo ecclesiae perversus quoad naturalem seu externum suum hominem etiam significatur per "ficum" apud Davidem,

"Dedit pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum; et percussit vitem eorum et ficum eorum, confregit arborem termini eorum" (Psalmuss 105:32, 33):

haec de Aegypto dicta sunt, per quam significatur naturalis homo qui in falsis et malis; ac per "vitem", "ficum" et "arborem termini" significantur omnia ecclesiae, per "vitem" interna seu spiritualia ejus, per "ficum" externa seu naturalia ejus, et per "arborem termini" omne cognitivum et perceptivum; per "terminum" significatur ultimum, in quod interiora desinunt et in quo ea simul sunt, et per "arbores" cognitiones et perceptiones: quae omnia quia perversa fuerunt et ideo damnata, dicitur quod "percussa et confracta", per quae significatur exitium et damnatio: quod ex falsis mali quae ex amore mundi, significatur per "pluvias eorum grandinem, ignem flammarum in terra eorum"; "pluviae ut grando" significant falsa mali, et "ignis flammarum" significat amorem mundi.

[23] Apud Nahum,

"Omnia munimenta tua ut ficus cum primitiis; quae si commoventur, decidunt super os comedentis" (3:12):

haec de "urbe sanguinum", per quam significatur doctrina in qua vera falsificata et bona adulterata sunt; haec comparatur "ficubus cum primitiis, quae si commoventur, decidunt super os comedentis", et per hoc significatur, quod bona ibi non bona sint, utcunque apparent ut bona; et quod non recipiantur, et si recipiuntur solum recipiantur memoria et non corde: quod "decidant dum commoventur" significat quod non bona sint tametsi apparent ut bona, quia sunt "primitiae"; et "super os comedentis" significat non receptionem, ne quidem memoria: quod "os comedentis" significet non recipere, constat ex apparentiis in mundo spirituali, apparent enim recipere ore qui aliquid memoriae tradunt; quare "super os ejus cadere" significat ne quidem memoria recipere, sed modo audire, et quoque si recipiunt, quod modo memoria et non corde: per "ficus cum primitiis" etiam intelligi possunt bona genuina, cum quibus simile fit apud illos qui in falsis mali sunt.

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Iz Swedenborgovih djela

 

Arcana Coelestia #10042

Proučite ovaj odlomak

  
/ 10837  
  

10042. ‘Et arietem unum accipies’: quod significet bonum innocentiae in interno homine, constat ex significatione ‘arietis’ quod sit bonum innocentiae et 1 charitatis in interno homine, de qua sequitur. Quoniam in hoc capite de sacrificiis et holocaustis ex 2 arietibus et agnis agitur, dicetur quid per animalia in genere' quae in sacrificia et holocausta offerebantur significatum fuit: illa animalia erant boves, juvenci, 3 hirci, arietes, caprae, et haedi atque agni, agnae, et capellae caprarum; qui non scit quid illa animalia significant, nusquam scire potest quid significant sacrificia et holocausta ex illis in specie; sciendum est quod omnia animalia quae in terris sunt significent talia quae sunt apud hominem, quae in genere se referunt ad affectiones quae sunt ejus voluntatis, et ad cogitationes quae sunt ejus intellectus, ita ad bona et ad vera, nam bona sunt voluntatis et vera sunt intellectus; et quia se referunt ad bona et vera, etiam se referunt ad amorem et ad fidem, nam omnia quae amoris sunt vocantur bona, et omnia quae fidei sunt vocantur vera.

[2] Quod animalia diversi generis talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita; ibi apparent animalia plurium generum et innumerabilium specierum; talia ibi sunt apparentiae prorsus ad vivum correspondentes affectionibus et cogitationibus quae apud spiritus et angelos; quod ita sit, etiam constare potest ex visionibus propheticis passim in Verbo, omnia enim quae prophetis visa sunt, sunt talia quae coram angelis apparent in caelo; inde est quod bestiae in Verbo toties memorentur, et per singulas significetur aliquid quod se refert ad talia quae apud hominem, de quibus supra; homo nec aliud est quam animal quoad externum suum hominem sed distinguitur 4 per internum, 5 per quod hic et ille elevari possit versus caelum et ad Deum, et inde recipere fidem et amorem; 5 inde est quod bestiae in sacrificiis et holocaustis adhibitae fuerint; qui haec non scit 6 nequaquam scire potest cur mandatum fuerit, nunc offerre juvencos, arietes, agnos, nunc boves, capras, et agnas, nunc hircos, haedos, et capellas caprarum 7 ; ad quid alioquin talia forent? quod bestiae in Verbo 8 significent bona et mala apud hominem, ut et vera et falsa, videatur n 142, 143, 246, 714, 715, 776, 1823, 2179, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830.

[3] 9 Quod autem sacrificia et holocausta ex illis concernit 10 sciendum est, 1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris a Domino, et in supremo sensu glorificationem Humani Domini, 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, ita cum omni varietate repraesentatum sit 11 ; et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint.

[4] Sed ad singula,

1. Quod cultus repraesentativus apud gentem Judaicam et Israeliticam praecipue constiterit in sacrificiis et holocaustis, constat ex eo quod adhibita fuerint pro omni peccato et pro omni reatu, tum pro omni consecratione et 12 inauguratione, et praeterea quovis die, quovis sabbato, quovis novilunio, et quovis festo; et quod ideo altare esset omnium sanctissimum; reliqua cultus apud illam gentem pendebant ab illis, idcirco 13 ubi agitur de abolitione cultus repraesentativi apud Danielem,

dicitur quod cessabit sacrificium et oblatio, 9:27, et removebitur juge, 8:10-13, 11:31, 12:11;

per ‘juge’ significatur in specie sacrificium quod fiebat quotidie, et in genere omnis cultus; sed videantur quae de his prius ostensa sunt, quod nempe sacrificia in genere significent omnem cultum repraesentativum, n. 923, 2165, 6905, 8680, 8936, quod altare fuerit principale repraesentativum Domini et inde cultus, n. 2777, 2811, 8935, 8940, 9388, 9389, 9714, 9964, quod antiqui ante Eberum nihil noverint de sacrificiis, n. 2180, quod ab Ebero, ita apud gentem Hebraeam, et inde apud posteros Jacobi, sacrificia instituta fuerint, et cur, n. 14 1128, 1343, 2180, 2818, quod sacrificia non mandata 15 fuerint, sed permissa, n. 2180.

[5] 2. Quod sacrificia et holocausta in genere significaverint regenerationem hominis per vera fidei et bona amoris in Dominum a Domino, constat ex eo quod omnia cultus se referant ad purificationem a malis et falsis, ad implantationem veri et boni, et ad conjunctionem eorum, ita ad regenerationem, nam per tria illa regeneratur homo; inde est quod sacrificia et holocausta pro omni peccato et pro omni reatu oblata fuerint; et cum oblata, dicitur quod expiatum et quod condonabitur, Lev. 4:20, 26, 31, 35, 5:6, 10, 13, 16, 18, 26 [KJV 5:6, 10, 13, 18, 6:7], 7:7, 10:17, 14:18, 19, 15:30, 31, 16:6, 24, 17:11;

condonatio peccatorum, expiatio, propitiatio, et redemptio, nec aliud sunt quam purificatio a malis et falsis, implantatio boni et veri, ac conjunctio eorum, ita regeneratio, n. 16 9076, 9452-9454, 9937, 9938; omnis processus regenerationis etiam describitur per ritualia singula cujusvis sacrificii e holocausti, et panditur cum evolvuntur repraesentativa per sensum internum, n. 10022.

[6] Quod sacrificia et holocausta 17 in sensu supremo significent glorificationem Humani Domini, est quia omnia ritualia cultus instituta apud gentem Israeliticam et Judaicam unice spectabant Dominum, in spectabant Ipsum principaliter sacrificia et holocausta, per quae in genere repraesentabatur omne cultus, ut supra ostensum est; etiam regeneratio hominis non aliunde est quam a Domino, n. 18 9486, 9487, 9506, 9715, 9809, 10019; quapropter ubi in Verbo agitur de regeneratione hominis, in sensu supremo ibi agitur de glorificatione Humani Domini: nam regeneratio hominis est imago glorificationis Domini, n. 3138:3212, 3296, 3490, 4402, 5688; glorificare Humanum est id Divinum facere, regenerare autem 19 hominem est eum 20 caelestem facere, ut in illo Divinum Domini habitare possit.

[7] 3. Quod omne cultus per sacrificia et holocausta secundum ejus varia, varietate, repraesentatum sit, et quod ideo varia genera animalium mandata fuerint, constat ex variis pro quibus sacrificia et holocausta, nempe 21 pro peccatis per errorem et pro peccatis non per errorem: pro omni praevaricatione ac immunditie, sive apud sacerdotem, sive apud totam contionem, sive apud principem, sive apud aliquam animam: pro mundatione ex lepra: pro purificatione post partum: pro consecratione altaris, tentorii conventus, et omnium inibi: pro mundatione eorundem cum Aharon semel quotannis ingrederetur in sanctum sanctorum: pro inauguratione Aharonis et filiorum ejus in sacerdotium: pro consecratione Naziraeorum: et in genere in tribus festis, in singulis noviluniis, sabbatis, et diebus mane et inter vesperas, praeter votiva et voluntaria.

[8] Quia sacrificia et holocausta 22 pro tam variis erant, et per illa repraesentabantur varia cultus, ideo etiam varia genera animalium quae 23 offerrentur mandata erant, nempe juvenci, boves, et hirci, arietes, caprae, et haedi, agni, agnae, et capellae caprarum; et per sacrificia et holocausta ex juvenco, bove, et hirco, repraesentabatur purificatio et regeneratio externi seu naturalis hominis, ex ariete, capra, et haedo, repraesentabatur purificatio et regeneratio interni seu spiritualis hominis, et ex agno, agna, et capella caprarum repraesentabatur purificatio et 24 regeneratIo intimi seu caelestis hominis; quod tria sint quae apud hominem succedunt, caeleste, spirituale, et naturale, videatur n. 9992, 10005, 10017, et quod homo regenerandus sit quoad interna 25 et quoad externa 26 , ut regeneratus sit, citata n. 9325 fin.

[9] Quid autem in specie significatur 27 per sacrificium et holocaustum ex ariete, de quibus 28 in hoc capite agitur, constat ex locis in Verbo ubi sacrificia et holocausta ex ariete describuntur 29 et ubi aries nominatur; ex quibus patet quod per arietem significetur bonum innocentiae et charitatis in interno homine, et per sacrificium et holocaustum ex illopurificatio et regeneratio interni hominis, ita 30 implantatio boni innocentiae et charitatis ibi; quod id per ‘arietem’ significetur 31 , constat a sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Omnes greges Arabiae congregabuntur tibi, arietes Nebajoth ministrabunt tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, 60:7;

agitur ibi de Domino, et de caelo ac Ecclesia Ipsius; ‘greges Arabiae’ sunt omnia bona interni hominis, ‘arietes Nebajoth’ sunt bona innocentiae et charitatis ibi; quod ‘greges’ sint bona interni hominis, videatur n. 8937, 9135, quod ‘Arabia’ sit ubi bonum, n. 3268, quod ‘Nebajoth’ sint qui ibi in illo, n. 3268, 3686, 3688:

[10] apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedar, negotiatores manus tuae per pecora, et arietes, et hircos, 27:21;

ibi de Tyro, per quam significatur Ecclesia ubi cognitiones boni et veri n. 1201; ‘negotiatores’ sunt qui habent illas et communicant, n. 2967, 4453, ‘pecora’ sunt bona amoris, ‘arietes’ sunt bona charitatis, et ‘hirci’ sunt bona fidei; in Verbo dicuntur greges, pecora, et pecudes 32 , quae in lingua originali distinguuntur per sua nomina; et per ‘greges’ significantur in genere interna, per ‘pecudes’ eadem in specie 33 , et per ‘pecora’ intima 34 in specie; per ‘armenta’ autem externa: apud Jeremiam,

Descendere faciam eos sicut pecora ad mactandum, arietes cum hircis, 51:40 35 ;

[11] per ‘pecora’, ‘arietes’, et ‘hircos’ hic similia significantur 36 :

apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego judicans inter pecudes et pecudes 37 , et inter arietes et inter hircos, 34:17;

‘inter pecudes et pecudes’ pro inter illos qui in interioribus boni et mali 38 , ‘inter arietes et inter hircos’ pro inter illos qui in charitate et inde fide, et inter illos qui in veris fidei 39 absque charitate 40 ; ‘arietes’ hic simile significant quod ‘oves’, nam arietes sunt masculi ovium; quod ‘oves’ sint qui in charitate et inde fide, videatur n. 4169, 4809, ' et quod ‘hirci’ sint qui in veris quae fidei dicuntur absque charitate 41 , n. 4169 fin. , 4769; similia per arietem et hircum significantur apud Danielem 8:1-fin 42 , et similia per oves et hircos apud Matthaeum 25:32-fin. :

[12] apud Moschen, Si anima peccaverit per errorem, adducet reatum suum Jehovae arietem integrum de grege, Lev. 5:15, 18, 25 [KJV 5:15, 18, 6:6];

per sacrificia 43 ex ariete significatur purificatio interni hominis et implantatio boni innocentiae ibi, nam peccatum per errorem est peccatum ex ignorantia in qua innocentia, ac innocentia ignorantiae est interni hominis:

[13] apud eundem,

Quod in noviluniis offerrent duos juvencos, unum arietem, et septem agnos; et postea hircum caprarum. ' similiter diebus singulis Paschatis : et similiter die primitiarum, Num. 28:11, 15, 19, 22, 27; hoc erat ut repraesentaretur purificatio totius hominis, tam externi, interni, ac intimi, per sacrificium et holocaustum ex juvencis purificatio externi hominis, ex ariete purificatio interni, et ex agnis purificatio intimi; et quia purificatio, etiam implantatio boni innocentiae repraesentabatur 44 , nam juvencus est bonum innocentiae in externo homine, aries in interno, et agnus in intimo, ut supra dictum est; quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per ‘hircum’ significatur verum fidei in externo homine, et verum fidei ibi est ultimum, n. 9959. Quia bona et vera apud hominem in eo ordine sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus, aries, et agnus in holocausta, et hircus caprarum in sacrificium 45 , Num. 7:15-17, 21-23, 27-29, 33 seq. 46 Ex his nunc constare potest quod ‘aries’ significet bonum innocentiae et charitatis in interno homine 47 .

Bilješke:

1. The Manuscript inserts bonum.

2. The Manuscript inserts juvenco, .

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript inserts ab illis.

5. The Manuscript inserts et.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quod nunc offererentur juvenci, arietes, agni, nunc boves, caprae, et agnae, nunc hirci, haedi, ac capellae caprarum

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quapropter

10. In the Manuscript this subsection is written on the previous page, where however it is marked for insertion here.

11. Et hoc cum varietate secundum varios illius rei status

12. The Manuscript inserts pro omni.

13. ideo

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Holocausta et sacrificia

18. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

19. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

20. The Manuscript deletes eum, and inserts hominem.

21. erant enim

22. The Manuscript places this after erant.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. In the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

25. internum

26. externum

27. The Manuscript places this after agitur.

28. quo

29. sacrificium et holocaustum ex ariete describitur

30. ac

31. quid aries significat

32. pecudes et pecora

33. in specie illa

34. The Manuscript places this after in specie.

35. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

36. similiter

37. pecudem et pecudem

38. The Manuscript has but deletes inter pecudem et pecudem, pro inter illos qui in bono interiori et in malo interiori sunt.

39. fide

40. The Manuscript inserts sunt.

41. quod hirci sint qui in vero fidei ex charitate, ita in bono fidei, et in opposito sensu qui in veris fidei absque charitate, videatur

42. seqq

43. sacrificium

44. The Manuscript which is confused here, has erat ut significabat [repraesentaretur first] purificatio quoad externum, internum et intimum, per sacrificium exjuvencis purificatio externi hominis, per sacrificium ex ariete purificationem interni, et per sacrificium ex agnis purificationem intimi; et quia purificatio significatur etiam implantatio boni innocentiae in illa

45. quia illa in ordine ita sequuntur, ideo quoque munera principum Israelis, cum ungebatur altare et tentorium conventus, erant juvencus aries, agnus in holocausta, ethircus caprarum in sacrificium

46. The Manuscript inserts (in the margin)et quod ultimum eorum esset hircus, erat quia per hircum significatur verum quod fidei sit, et verum quod est fidei in externohomine claudit omnia, est enim ultimum, Arcana Coelestia 9959, quod hircus sit verum fidei externo hominis, videatur Arcana Coelestia 4769

47. The Manuscript inserts et quoque bonum charitatis ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.