Apocalypsis Explicata #147

Po Emanuel Swedenborg

Proučite ovaj odlomak

  
/ 1232  
  

147. "Et dabo illi calculum album." - Quod significet sapientiam et intelligentiam, constat ex significatione "calculi albi", cum a Domino, quod sit receptio ab Ipso et influxus; et quia est receptio et influxus a Domino, est quoque sapientia et intelligentia ab Ipso; nam qui recipiunt a Domino, et apud quos Dominus influit, illi in sapientia et intelligentia sunt.

Quod "dare calculum album" illa 1 significet, est quia in judiciis colligebantur suffragia per calculos, sententiae affirmativae per calculos albos, et negativae per calculos nigros; inde per "calculum album" significatur receptio sapientiae et intelligentiae.

Bilješke:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232