स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #4696

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

4696. ‘Et ecce sol et luna’: quod significet bonum naturale et verum naturale, constat a significatione ‘solis’ quod sit bonum caeleste 1 , de qua n. 1529, 1530, 2120, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060: et ex significatione ‘lunae’ quod sit bonum spirituale seu verum, de qua n. 1529, 1530, 2495; ‘sol’ in supremo sensu significat 2 Dominum quia Ipse ut sol apparet illis in caelo qui in caelesti amore sunt, et ‘luna’ in supremo sensu etiam significat Dominum quia Ipse ut luna apparet illis in caelo qui in spirituali amore sunt; etiam omne lucis in caelo 3 est inde; lux ideo a sole ibi est caeleste amoris seu bonum, et lux a luna ibi est spirituale amoris seu verum; hic itaque ‘sol’ est bonum naturale et ‘luna’ est verum naturale, quia praedicantur de Jacobo et Lea, ut patet avers. 10ubi Jacob dicit ‘An veniendo veniemus ego et mater tua, et fratres tui, ad incurvandum nos tibi terram?’ Per ‘Jacobum’ enim repraesentatur bonum naturale et per ‘Leam’ verum naturale, ut prius passim ostensum est. Divinum quod a Domino venit, hoc in supremo sensu est Divinum in Ipso, in sensu autem respectivo est Divinum ab Ipso; Divinum bonum quod ab Ipso, est quod vocatur caeleste, et Divinum verum quod ab Ipso, est quod dicitur spirituale; cum rationale illa recipit, sunt bonum et verum rationalis quae significantur, cum autem naturale illa recipit, sunt bonum 4 et verum naturalis quae significantur; hic bonum et verum naturalis quia praedicantur de Jacobo et Lea.

फुटनोट:

1. The Manuscript deletes amoris, and inserts caeleste.

2. The Manuscript inserts Ipsum.

3. caelis

4. The Manuscript inserts naturalis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #3417

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

3417. ‘Et castrametatus est in valle Geraris, et habitabat ibi’: quod significet quod ad rationalia inferiora, seu ab interioribus apparentiis ad exteriores, constat ex significatione ‘castrametari’ quod sit disponere in ordinem; ex significatione ‘vallis Geraris’ quod sint inferiora rationalia, seu exteriores veri apparentiae; ‘vallis’ enim significat inferiora, seu quod idem, exteriora, n. 1723, et ‘Gerar’ illa quae sunt fidei, ita quae sunt veri, n. 1209, 2504, 3365, 3384, 3385; et ex significatione ‘habitare’ quod sit esse et vivere, de qua n. 3384; inde patet quod ‘castrametatus in valle Geraris, et habitabat ibi’ significet quod Dominus disposuerit vera, ut quoque adaequata essent captui et genio illorum qui non ita in vita sed in doctrinalibus fidei sunt; ut constare potest a Verbo, ubi quoque vera ita sunt.

[2] Sit 1 exemplo: qui in doctrinalibus sunt, non ita in vita, non sciunt aliter quam quod regnum caeleste sit simile regnis in tellure in eo quod magni ibi fiant imperando aliis; jucundum inde est unicum 2 jucundum quod sciunt, et quod omni alii jucundo praeferunt, quapropter Dominus secundum apparentiam quoque illam in Verbo locutus est, ut apud Matthaeum, Qui facit et docet, hic magnus vocabitur in regno caelorum, 5:19;

et apud Davidem,

Ego dixi, Dii vos, et filii Altissimi omnes vos, Ps.

82:6; Joh. 10:34, 35;

et quia nec ipsi discipuli aliam opinionem in principio habuerunt de regno caelesti quam magnitudinis et praeeminentiae, sicut in terra, ut constat apud Matth. 18:1; Marcus 9:34; Luc. 9:46;

et quoque ideam sedentium ad dextram et sinistram regis, Matth. 20:20, 21, 24; Marcus 10:37, ideo quoque secundum captum et quoque animum illorum 3 respondit Dominus, dicens, cum contentio inter illos existeret quis illorum esset maximus, Comedetis et bibetis super mensa Mea in regno Meo, et sedebitis super thronis judicantes duodecim tribus Israelis,

Luc. 22:24, 30; Matth. 19:28;

tunc enim non sciverunt quod jucundum caeleste non esset jucundum magnitudinis et praeeminentiae, sed jucundum humiliationis et affectionis inserviendi aliis, ita non maximum sed minimum esse velle, ut Dominus docet apud Lucam, Quicumque minimus inter omnes vos existit, hic erit magnus, 9:48;

[3] ita qui in scientia cognitionum et non in vita charitatis sunt, illi non scire possunt aliud jucundum dari quam quod resultat ex praeeminentia, 4 et quia id jucundum unice insidet mentibus illorum et omne vitae eorum facit, ideo jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum, proinde beatum et felix quod inde, prorsus ignorant; haec causa est quod Dominus applicate ad infirmitatem illorum locutus sit, ut sic excitari et introduci possent ad bonum et discendum, et docendum, et faciendum; at usque docet quid magnitudo et quid praeeminentia in caelo, ut Matth. 19:30; 20:16, 25-28; Marcus 10:31, 42-45; Luc. 9:48; 13:30; 22:25-28: haec et similia sunt 5 veri apparentiae inferioris gradus; quippe magni fiunt, praeeminentes, potentes, et imperantes respective, unus enim angelorum myriadibus spirituum infernalium potentior est, sed non ex se, verum ex Domino; et tantum ex Domino, quantum credit nihil ex se posse, ita minimum esse; ac tantum hoc credere potest, quantum est in humiliatione et affectione inserviendi aliis, hoc est, quantum in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum.

फुटनोट:

1. The Manuscript has exemplum

2. The Manuscript has illum

3. The Manuscript has dixit

4. The Manuscript has quia jucundum caeleste quod resultat ex humiliatione, et affectione inserviendi aliis, hoc est, jucundum amoris in Dominum et charitatis erga proximum prorsus ignorant, ideo, quia illud jucundum unice insidet mentibus illorum et amorem vitae corum facit, et per id introduci possunt ad bonum et discendum et docendum, et faciendum, ideo Dominus quoque applicate ad infirmitatem illorum loquutus est, sicut etiam passim alibi, at in Verbo usque docet,

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.