स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #2900

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

2900. Quod Verbum Novi Testamenti quod apud Evangelistas, attinet, quia Dominus ex ipso Divino locutus est, ideo quoque singula quae locutus, repraesentativa et significativa Divinorum, ita caelestium regni et Ecclesiae Ipsius, fuerunt, ut pluries in praecedentibus ostensum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

बाइबल

 

Psalmi 29:3-9

पढाई करना

      

3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me.

4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam ; salvasti me a descendentibus in lacum.

5 Psallite Domino, sancti ejus ; et confitemini memoriæ sanctitatis ejus.

6 Quoniam ira in indignatione ejus, et vita in voluntate ejus ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia.

7 Ego autem dixi in abundantia mea : Non movebor in æternum.

8 Domine, in voluntate tua præstitisti decori meo virtutem ; avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

9 Ad te, Domine, clamabo, et ad Deum meum deprecabor.