2848. ‘Semen tuum’: quod significet spirituales qui in bona fidei salvantur a Divino Humano Domini, constat ex significatione ‘seminis’ quod sit charitatis fides, de qua n. 1025, 1447, 1610, 1941, seu quod idem, illi ex humano genere qui in charitatis fide sunt, hoc est, spirituales; illi etiam a Domino vocantur ‘semen’, et ‘filii regni’, apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius hominis, semen vero sunt filii regni, 13:37, 38.