बाइबल

 

Leviticus 3

पढाई करना

   

1 Quod si hostia pacificorum fuerit ejus oblatio, et de bobus voluerit offerre, marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.

2 Ponetque manum super caput victimæ suæ, quæ immolabitur in introitu tabernaculi testimonii, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per altaris circuitum.

3 Et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domino, adipem qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis est intrinsecus :

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia, et reticulum jecoris cum renunculis.

5 Adolebuntque ea super altare in holocaustum, lignis igne supposito, in oblationem suavissimi odoris Domino.

6 Si vero de ovibus fuerit ejus oblatio et pacificorum hostia, sive masculum obtulerit, sive feminam, immaculata erunt.

7 Si agnum obtulerit coram Domino,

8 ponet manum suam super caput victimæ suæ : quæ immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii : fundentque filii Aaron sanguinem ejus per circuitum altaris.

9 Et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino : adipem et caudam totam

10 cum renibus, et pinguedinem quæ operit ventrem atque universa vitalia, et utrumque renunculum cum adipe qui est juxta ilia, reticulumque jecoris cum renunculis.

11 Et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini.

12 Si capra fuerit ejus oblatio, et obtulerit eam Domino,

13 ponet manum suam super caput ejus : immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii, et fundent filii Aaron sanguinem ejus per altaris circuitum.

14 Tollentque ex ea in pastum ignis dominici, adipem qui operit ventrem, et qui tegit universa vitalia :

15 duos renunculos cum reticulo, quod est super eos juxta ilia, et arvinam jecoris cum renunculis :

16 adolebitque ea super altare sacerdos in alimoniam ignis, et suavissimi odoris. Omnis adeps, Domini erit

17 jure perpetuo in generationibus, et cunctis habitaculis vestris : nec sanguinem nec adipem omnino comedetis.

   

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #4630

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

4630. Quidam supra caput inconspicuus aderat; quod adesset, ex fetore appercepi qui erat qualis fetor dentium qui excrementitius; et postea apperceptus nidor sicut ex cornu 1 seu osse usto; dein veniebat talium magna turba, assurgens ab inferiore non procul a dorso, sicut nimbus, et quia etiam inconspicui erant, autumabam quod tam subtiles essent, et tamen mali, sed dictum quod illi ubi sphaera spiritualis est, ibi inconspicui sint, sed ubi sphaera naturalis, ibi conspicui, nam qui ita naturales sunt ut nihil cogitent de spiritualibus, nec credant infernum et caelum dari, et usque in negotiis suis sunt subtiles, illi sunt tales, et vocantur naturales inconspicui; et manifestantur aliis quandoque per 2 foetorem, de quo 3 supra.

फुटनोट:

1. ac

2. The Manuscript inserts nidorem et.

3. The Manuscript inserts mox.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.