बाइबल

 

Genesis 29

पढाई करना

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

स्वीडनबॉर्ग के कार्यों से

 

Arcana Coelestia #3702

इस मार्ग का अध्ययन करें

  
/ 10837  
  

3702. ‘Et ecce Jehovah stans super illa’: quod significet Dominum in supremo, constare potest ex eo quod Jehovah toties in Verbo Veteris Testamenti nominatus sit Dominus, videatur n. 1736, 3023, 3035; et quod in Verbo Novi Testamenti nullibi dicatur Jehovah, sed pro Jehovah Dominus, n. 2921; quod ‘stare super illa’ sit esse in supremo, constat absque explicatione. Arcanum quod in sensu interno horum verborum latet, est quod omnia bona et vera a Domino descendant, et ad Ipsum ascendant, hoc est, quod sit Primus et Ultimus; nam ita creatus est homo ut Divina Domini per illum descendant usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum ascendant, sic ut homo esset medium uniens Divini cum naturae mundo, et uniens mundi naturae cum Divino, et sic per hominem, ut per medium uniens, 1 ipsum ultimum naturae ex Divino viveret, quod foret, si homo secundum ordinem Divinum 2 vixisset;

[2] quod ita creatus sit homo, patet ex eo quod ille quoad corpus suum sit parvulus mundus, omnia enim naturae mundi arcana in illo reposita sunt, quicquid enim arcani est in aethere et ejus modificationibus, hoc repositum est in oculo; et quicquid in aere, hoc in aure; 3 et quicquid invisibile fluitat et agit in aere, hoc in organo odoratus ubi percipitur, et quicquid invisibile in aquis et reliquis fluidis, in organo gustus, etiam ipsae mutationes status in sensu tactus ubivis; praeter quod quae adhuc magis recondita sunt, perciperentur 4 in organis ejus interioribus, si vita ejus foret secundum ordinem; inde patet quod descensus Divini foret per hominem in ultimum naturae, et ab ultimo naturae ascensus ad Divinum, si modo Dominum ut suum finem Ultimum et Primum agnosceret fide cordis, hoc est, amore.

[3] In tali statu fuerunt antiquissimi qui caelestes homines fuerunt, nam quicquid illi aliquo sensu capiebant, hoc fuit illis medium cogitandi de illis quae sunt Domini, ita de Domino et de Ipsius regno; jucundum quod ex mundanis et terrestribus capiebant, fuit inde, videatur n. 1409, 2896, 2897, 2995; 5 immo etiam cum ita naturae inferiora et ultima contemplarentur, apparebant illa coram oculis eorum sicut viverent, nam vita, ex qua descendebant, erat in eorum visu interno et perceptione, et quae oculis eorum 6 sistebantur, erant sicut imagines illius vitae, quae tametsi inanimatae, usque illis animabantur ita; talem perceptionem habent caelestes angeli de omnibus illis quae in mundo sunt, quod saepius percipere datum; etiam inde talem perceptionem habent infantes, videatur n. 2297, 2298; 7 exinde patet quales sunt per quos Divina Domini descendunt usque ad ultima naturae, et ab ultimis naturae ad Ipsum 8 ascendunt, et 9 repraesentant Divinam communicationem et inde conjunctionem, quae in sensu supremo significatur per ‘angelos ascendentes et descendentes in scala statuta terrae, cujus caput pertigit caelum, super qua Jehovah stabat’.

फुटनोट:

1. The Manuscript has viveret ex Divino ipsum ultimum naturae

2. The Manuscript has viverit

3. The Manuscript has et quicquid invisibile fluitat in aere hoc percipitur in organo odoratus, et quicquid invisibile in aquis in organo gustus

4. The Manuscript has ab

5. From immo to 2298 is in margin of the Manuscript and follows Jehovah stabat at end of [].

6. The Manuscript has videbantur for sistebantur

7. The Manuscript has illi fuerunt tales, ut Divina Domini per illos descenderent usque

8. The Manuscript has ascenderent

9. The Manuscript has repraesentabant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.