6925. Spiritus telluris Mercurii non morantur in uno loco seu intra sphaeram spirituum unius mundi, sed vagantur per universum; causa est quia memoriam rerum in Maximo Homine referant, 1 quae continue locupletabitur; inde illis datum est circumvagari et sibi cognitiones ubivis acquirere. Cum ita peregrinantur, si 2 offendunt spiritus qui materialia, hoc est, corporea et terrestria, amant, eos fugiunt seque conferunt 3 illuc ubi 4 talia non audiunt. Exinde constare potest quod mens eorum elevata sit supra sensualia, et sic quod in lumine interiore sint; hoc 5 quoque dabatur actualiter percipere cum prope me essent et mecum loquerentur; animadverti tunc quod abducerer a sensualibus usque adeo ut inciperet lumen oculorum meorum hebetari et obscurum fieri.
फुटनोट:
1. et quoad illa continue volunt locupletari
2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
3. eo
4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.
5. etiam