Le texte de la Bible

 

Hoschea 13

Étudier

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Des oeuvres de Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10407

Étudier ce passage

  
/ 10837  
  

10407. ‘Et fecit illud vitulum fusilis’: quod significet secundum jucundum amorum illius gentis, constat ex significatione ‘vituli’ quod sit bonum externum seu naturale, de qua sequitur, et ex significatione ‘fusilis’ quod sit cultus factus ad favorem amorum externorum, de qua mox supra n. 10406; et quia de gente Israelitica in hoc capite agitur, et illa erat in externis absque interno, ita in amoribus 1 externis, ideo dicitur secundum jucundum amorum illius gentis; per ‘vitulum’ enim, 2 ut idolum, significatur id jucundum.

[2] Antiqui qui in cultu repraesentativo erant sciebant quid per varia genera animalium significabatur, nam quodlibet animal significationem suam habet, secundum quam etiam apparent in caelo, consequenter secundum quam nominantur in Verbo, et quoque secundum quam adhibita fuerunt in holocaustis et sacrificiis; per ‘vitulum’ significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, videatur n. 9391, 9990, 10132; at cum non 3 bonum innocentiae et charitatis est, ut apud illos qui in externis sunt absque interno, tunc per ‘vitulum’ significatur jucundum naturale et sensuale, quod jucundum est jucundum voluptatum, cupiditatum, et amorum sui et mundi; 4 hoc jucundum est in quo illi qui in externis absque interno sunt, et quod colunt, nam homo quod amat super omnia, hoc colit; 5 quidem dicunt quod colant Deum universi, sed hoc 6 dicunt ore et non corde; qui tales sunt intelliguntur per illos qui colunt vitulum fusilis.

[3] Aegyptii prae aliis fuerunt tales qui quia in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant prae aliis gentibus, ideo sibi varia idola fecerunt, ut patet ex idolis Aegyptiacis quae adhuc exstant; sed primarium illis idolum fuit vitulus, per quem significare volebant bonum externum eorum in cultu; sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum, in qua erant prae aliis, apud illos versa fuit in magiam, tunc vitulus induebat significationem contrariam, quae est jucundi amorum externorum; et cum vitulus in templis ponebatur, et pro deo colebatur, significabat tale jucundum in cultu;

[4] gens Israelitica quia ex Aegypto secum ferebat idololatricum illud, ideo applicate ad illam gentem per vitulum, cum pro deo ab illis colebatur, significatur jucundum amorum illius gentis in cultu; quales ejus amores fuerunt, constare potest ex illis quae ostensa sunt in locis citatis supra n. 10396; fuerunt enim tunc sicut hodie, in amore sui et in amore mundi prae omnibus aliis; quod hodie sint in amore maxime terrestri, notum est, amant enim argentum et aurum non propter aliquem usum sed propter ipsum argentum et aurum, qui amor est omnium maxime terrestris, nam est sordida avaritia; amor sui non exstat apud illos, ut appareat, sed latet intus in corde eorum, ut solet apud omnes sordide avaros; quod nullus amor proximi 7 apud illos sit, etiam notum est, et quantum nullus amor proximi est apud aliquem, tantum est ei amor sui.

[5] Ex his nunc constare potest quid per vitulum fusilis ab Aharone pro gente illa factum significatur; simile per illum 8 significatur in his locis: apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit, ac mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21:

apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20:

apud Hoscheam,

Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, Sacrificant hominem, vitulos osculantur, 13:2:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et 9 vituli cum robustis, et ebria fiet terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus, et exarescet messis ejus, 27:10 [, 11]:

[6] apud Davidem,

Increpa feram 10 arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans fragmenta argenti, dispersit populos, Ps. 68:31 [KJV Ps. 68:30]:

apud Jeremiam,

Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod ferierunt coram Me, vituli, quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli; et dabo illos in manum hostium illorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, 34:18-20:

et apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum et aurum suum fecerunt idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israele etiam ille, faber fecit eum, et non deus ille, quia in 11 frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

haec omnia explicata videantur n. 9391.

Notes de bas de page:

1. corporeis et terrestribus

2. cum idolum factus

3. The Manuscript inserts ibi.

4. hoc jucundum etiam est quod illi, qui in externis absque interno sunt, pro deo colunt, semet enim colunt, et mundum colunt

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. faciunt

7. sit illis

8. intelligitur

9. juvenci

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.