Psalmi 51

Étudier

   

1 In finem. Intellectus David,

2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli : venit David in domum Achimelech.

3 Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ?

4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua ; sicut novacula acuta fecisti dolum.

5 Dilexisti malitiam super benignitatem ; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.

6 Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.

7 Propterea Deus destruet te in finem ; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.

8 Videbunt justi, et timebunt ; et super eum ridebunt, et dicent :

9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.

10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei ; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.

11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti ; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.

Scroll to see more.