Dicta Probantia #10

Original      

Go to section / 101  

← Previous    Next →

10. CHRISTUS. SECTIO II. 8

Dicitur Pater et filius, 1 Johannes 1:9. 2:1. 2 Johannes 1:3. [I Joh. II:] 22, 23. Jud: Epist:1, 4.

Quod Dominus sit vita revelata et manifestata, et Deus Lux, I Joh I: [2.] 5.

Quod sit propitiatio pro peccatis nostris, 1 Johannes 2:2. [4:10.]

[10.] In hoc manifestatus est Filius Deus, ut dissolvat opera diaboli, 1 Johannes 3:8. 4:10.

Quod mansuri simus in Christo, 1 Johannes 2:5, 6, 24. 3:6.

Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium: qui negat Filium, neque Patrem habet, 1 Johannes 2:22, 23.

Qui servat mandata Ipsius, in Ipso manet, et Ipse in illo. In hoc cognoscimus, quod in Ipso maneamus et Ipse in nobis. Quisquis confessus fuerit, quod Jesus sit Filius Dei, Deus in illo manet, et ille in Deo, 1 Johannes 3:24. 4:13, 15, 16.

Qui confitetur Jesum Christum, qui in carne vixit, ex Deo est, qui non confitetur ex Deo non est, 1 Johannes 4:2, 3.

Omnis qui credit, quod Jesus sit Christus (:Messias:), ex Deo natus est, 1 Johannes 5:1.

Quis vicit mundum, nisi qui credit, quod Jesus sit Filius Dei, 1 Johannes 5:5.

Hoc est Testimonium, quod vitam aeternam nobis dederit Deus, et haec vita in Filio Ipsius est; qui habet Filium, habet vitam, qui credit in nomen Filii Dei, habet vitam aeternam, 1 Johannes 5:10, 11, 12, 13.

Scimus, quod Filius Dei venerit, et dederit nobis mentem, ut cognoscamus Verum, et sumus in Vero, in Filio Ipsius Jesu Christo. Hic est verus Deus et vita aeterna, 1 Johannes 5:20, 21.

Soli sapienti Deo Servatori nostro gloria, robur, Ep: Jud:25.

(References: 1 John 1:2, 1:5, 2:22-23, 4:2-3; John 1:3, 13:8, 13:12; Jude 1:25; Luke 1:2, 1:3, 1:5, 2:1, 2:2, 2:22-23, 3:6, 3:8, 3:24, 4:2-3, 4:10, 4:13, 4:15-16, 5:1, 5:5, 5:10-13, 5:20; Romans 1:4, 1:5, 1:25, 8:16, 8:36-37)

Go to section / 101  

← Previous    Next →


Translate: