De Equo Albo #1

Original

Go to section / 17  

Next →

1. DE EQUO ALBO DE QUO IN APOCALYPSI, CAP. 19

Apud Johannem in Apocalypsi ita describitur Verbum quoad Sensum spiritualem seu internum, "Vidi Caelum apertum, et ecce Equus Albus, qui Sedens super illo vocabatur fidelis et verus, et in Justitia judicat et pugnat: Oculi Ipsius flamma ignis; et super Capite Ipsius diademata multa; habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse: et circumindutus vestimento tincto sanguine, et vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei. Et Exercitus qui in Caelis, sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssino albo mundo: et habet super vestimento et super femore suo Nomen scriptum, Rex Regum et Dominus Dominorum," Apocalypsis 19:11-14, 16. Quid singula haec involvunt, nemo scire potest nisi ex sensu interno manifestum est, quod unumquodvis aliquod repraesentativum et significativum sit, nempe Coelum quod apertum, Equus qui albus, Sedens super illo, quod in Justitia judicans et pugnans, quod oculi Ipsius flamma ignis, quod super capite diademata multa, quod Nomen haberet quod nemo novit nisi ipse, quod circumindutus vestimento tincto sanguine, quod Exercitus qui in Coelis sequerentur Ipsum super equis albis, quod illi induti byssino albo mundo, et quod super vestimento et super femore haberet Nomen scriptum; aperte dicitur quod sit Verbum, et quod sit Dominus qui Verbum, nam dicitur, "Vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei;" et dein, "Habet super vestimento et super femore suo Nomen scriptum, Rex Regum et Dominus Dominorum." Ex interpretatione singularum vocum patet, quod hic describatur Verbum quoad Sensum spiritualem seu internum; quod Coelum sit apertum, repraesentat et significat, quod internus sensus Verbi videatur in Coelo, et inde ab illis in Mundo quibus Coelum est apertum; Equus qui albus repraesentat et significat intellectum Verbi quoad interiora ejus, quod Equus albus id significet, patebit a sequentibus; Sedens super illo, quod sit Dominus quoad Verbum, ita Verbum, constat, nam dicitur, vocatur Nomen Ipsius Verbum Dei; Qui Fidelis et in Justitia judicans vocatur ex Bono, ac Verus et in Justitia pugnans vocatur ex Vero, nam Ipse Dominus est Justitia; Oculi ejus flamma ignis, significant divinum Verum ex divino Bono divini Amoris Ipsius; super capite Ipsius diademata multa, significant omnia bona et vera fidei; Habens Nomen scriptum quod nemo novit nisi Ipse, significat quod quale est Verbum in sensu interno nemo videat quam Ipse, et cui Ipse revelat; circumindutus vestimento tincto sanguine, significat Verbum in litera cui violentia illata; Exercitus in Coelis qui sequebantur Ipsum super equis albis, significant illos qui in intellectu Verbi quoad interiora sunt; Induti byssino albo mundo, significat eosdem in vero ex bono; super vestimento et super femore suo Nomen scriptum, significat verum et bonum et eorum quale. Ex his et ex illis quae praecedunt et sequuntur, patet, quod ibi praedicatur, quod circa ultimum tempus Ecclesiae Sensus spiritualis seu internus Verbi aperietur; sed quid tunc eveniet, etiam describitur ibi, Vers: 17-21. Quod illa significentur per ea verba, non opus est ut hic ostendatur, quoniam singula ostensa sunt in Arcanis Caelestibus, ut quod Dominus sit Verbum, quia est divinum Verum, 2533, 2803, 2884, 5272, 7835. Quod Verbum sit divinum Verum, 4692, 5075, 9987. Quod dicatur Sedens super Equo in Justitia judicans et pugnans, quia Dominus est Justitia, quod Dominus dicatur Justitia ex eo quod ex propria potentia salvaverit Genus humanum, 1813, 2025, 2026, 2027, 9715, 9809, 10019, 10152. Et quod Justitia sit Meritum quod Soli Domino, 9715, 9979. Quod Oculi flamma ignis significent divinum Verum ex divino Bono divini Amoris, est quia Oculi significant Intellectum et Verum fidei, 2701, 4403-4421, 4523-4534, 6923, 9051, 10569; Et flamma ignis bonum amoris, 934, 4906, 5215, 6314, 6832. Quod diademata quae super capite significent omnia bona et vera fidei, 114, 3858, 6335, 6640, 9863, 9865, 9868, 9873, 9905. Quod habens Nomen scriptum, quod nemo novit nisi Ipse, significet quod quale est Verbum in sensu interno nemo videat quam Ipse, et cui Ipse revelat, est quia Nomen significat quale rei, 144-145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3237, 3421, 6674, 9310; Quod circumindutus vestimento tincto sanguine significet Verbum in litera cui violentia illata, est quia Vestimentum significat verum quia investit bonum, 1073, 2576, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9952, 10536; imprimis verum in ultimis, ita Verbum in litera, 5248, 6918, 9158, 9212; et quia sanguis significat violentiam a falso illatam vero, 374, 1005, 4735, 5476, 9127. Quod Exercitus in Coelis sequerentur Ipsum super equis albis significent illos qui in intellectu Verbi quoad interiora sunt, est quia Exercitus significant illos qui in veris et bonis Caeli et Ecclesiae sunt, 3448, 7236, 7988, 8019. Et Equus intellectum, 3217, 5321, 6125, 6400, 6521, 6534, 7024, 8146, 8381. Et album, verum quod est in luce Caeli, ita verum interius, 3301, 3993, 4007, 5319. Quod induti byssino albo mundo significent eosdem in vero ex bono, est quia byssus seu byssinum significat verum ex origine caelesti, quod est verum ex bono, 5319, 9469. Quod super vestimento et super femore Nomen scriptum significet verum et bonum, et eorum quale, est quia vestimentum significat verum, et nomen quale, ut supra, et femur significat bonum amoris, 3021, 4277, 4280, 9961, 10488. Rex regum et Dominus dominorum est Dominus quoad divinum Verum et quoad divinum Bonum; quod Dominus dicatur Rex ex divino Vero, 3009, 5068, 6148. Et quod dicatur Dominus ex divino Bono, 4973, 9167, 9194. Ex his apparet, quale est Verbum in Sensu spirituali seu interno, et quod nulla ibi vox sit quae non aliquid spirituale, quod est Caeli et Ecclesiae, significat.

(References: Arcana Coelestia 2009 [1-12], 2025-2027, 6531, 8318, 10485; Revelation 19:16-18, 19:17-18, 19:17-21)


Go to section / 17  

Next →


Translate:
Share: