De Commercio Animae et Corporis #1

Study this Passage

     
/ 20  
  

DE COMMERCIO ANIMAE ET CORPORIS, Quod creditur fieri vel per INFLUXUM PHYSICUM, vel per INFLUXUM SPIRITUALEM, vel per HARMONIAM PRAESTABILITAM.

AB EMANUELE SWEDENBORG

1. De commercio animae et corporis, seu de Operatione unius in alterum, ac unius cum altero, sunt tres Opiniones et Traditiones, quae sunt Hypotheses; Prima vocatur Influxus physicus, Altera Influxus Spiritualis, et Tertia Harmonia praestabilita. Prima, quae vocatur Influxus physicus, est ex apparentiis sensuum et inde fallaciis, quoniam apparet sicut objecta visus, quae afficiunt oculos, influant in cogitationem, et producant illam; pariter loquelae quae movent aures, sicut influant in mentem, et producant ideas ibi; consimiliter olfactus, gustus, et tactus: quoniam horum Sensuum organa primum recipiunt contactus e Mundo alluentes, et secundum affectiones illorum apparet Mens cogitare et quoque velle, ideo Antiqui Philosophi et Scholastici crediderunt influxum ab illis derivari in animam, et sic concluserunt Hypothesin de Influxu physico seu naturali. Altera, quae vocatur Influxus Spiritualis, a quibusdam occasionalis, est ex ordine et ejus legibus; quoniam Anima est substantia spiritualis, et inde purior, prior, et interior, Corpus autem est materiale, et inde crassius, posterius et exterius, et secundum ordinem est, ut purius influat in crassius, prius in posterius, et interius in exterius, ita Spirituale in Materiale, et non vicissim; proinde Mens cogitativa in Visum secundum statum inductum oculis ex objectis, quem statum Mens illa etiam disponit ad nutum; pariter Mens perceptiva in Auditum secundum Statum inductum auribus ex loquelis. Tertia, quae vocatur Harmonia Praestabilita, est ex apparentiis et fallaciis rationis, quoniam Mens in ipsa operatione una et simul agit cum corpore; at usque omnis operatio est primum successiva et postea simultanea, operatio successiva est Influxus, et operatio simultanea est Harmonia; quemadmodum cum Mens cogitat et postea loquitur, aut cum vult et postea agit, quare est fallacia rationis stabilire simultaneum et excludere Successivum. Praeter has tres Opiniones de Commercio Animae et Corporis non dabilis est quarta, quippe sive operabitur Anima in Corpus, sive Corpus in Animam, sive utraque continue simul.

/ 20  
  
   Study this Passage
Table of Contents
DE COMMERCIO ANIMAE ET CORPORIS, Quod creditur fieri vel per INFLUXUM PHYSICUM, vel per INFLUXUM SPIRITUALEM, vel per HARMONIAM PRAESTABILITAM. 1-2 I. Quod duo Mundi sint, Mundus spiritualis ubi sunt Spiritus et Angeli, et Mundus naturalis, ubi sunt Homines. 3 II. Quod Mundus Spiritualis exstiterit et subsistat ex Suo Sole, et quod Mundus naturalis ex suo. 4 III. Quod Sol Mundi Spiritualis sit purus Amor, a Jehovah Deo, Qui in medio ejus est. 5 IV. Quod ex illo Sole procedat Calor et Lux, at quod Calor ex illo procedens in essentia sua sit amor, et quod Lux inde in essentia sua sit sapientia. 6 V. Quod tam Calor ille, quam Lux illa influant in hominem, Calor in ejus voluntatem, et producat ibi bonum amoris, et Lux in ejus intellectum, et producat ibi verum sapientiae. 7 VI. Quod illa duo, viz. Calor et Lux, seu Amor et Sapientia, a Deo conjunctim influant in Animam Hominis, et per hanc in Mentem, ejus affectiones et cogitationes, et ex his in corporis sensus, loquelas et actiones. 8 VII. Quod Sol mundi naturalis sit purus ignis, et quod per hunc Solem exstiterit et subsistat Mundus naturae. 9 VIII. Quod inde omne quod ex hoc Sole procedit, in se spectatum sit mortuum. 10 IX. Quod Spirituale induat se naturali, sicut homo se veste. 11 X. Quod Spiritualia ita induta in homine faciant, ut vivere possit rationalis et moralis, ita spiritualiter naturalis. 12 XI. Quod receptio influxus istius sit secundum statum amoris et sapientiae apud hominem. 13 XII. Quod intellectus in homine possit elevari in lucem, hoc est, in sapientiam, in qua sunt Angeli Caeli, secundum excultum rationis, et quod voluntas ejus in calorem caeli, hoc est, in amorem similiter secundum facta vitae; sed quod amor voluntatis non elevetur, nisi quantum homo vult et facit 14 XIII. Quod prorsus aliter apud Bestias. 15 XIV. Quod tres Gradus sint in Mundo spirituali, et tres Gradus in Mundo naturali hactenus ignoti, secundum quos fit omnis influxus. 16 XV. Quod Fines sint in primo gradu, Causae in secundo, et Effectus in tertio. 17 XVI. Quod ex his pateat, qualis est Influxus spiritualis ab origine sua ad effectus. 18-20

Translate: