Aus Swedenborgs Werken

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #2

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 120  
  

2. DOCTRINALIA ROMANO-CATHOLICORUM DE JUSTIFICATIONE, EX SYNODO TRIDENTINA.

In Bulla a P10 IV (to) ROMANO PONTIFICE, Anno 1564, id: Novemb: data, leguntur haec: Omnia et singula, quae de PECCATO ORIGINALI, et de JUSTIFICATIONE, in SS: TRIDENTINA SYNODO definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

  
/ 120  
  

Aus Swedenborgs Werken

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #20

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 120  
  

20. BREVIS ANALYSIS.

Quod talis Conformitas in quatuor illis Articulis cum Romano-Catholicis sit Protestantibus, ut vix alicujus momenti differentia intersit, praeter quod illi fidem et charitatem conjunxerint, hi illas distinxerint, vix alicui notum est, imo ita ignotum, ut ipsi Docti hoc dictum miraturi sint: causa hujus ignorantiae est, quia Romano-Catholici raro adeunt Deum Salvatorem nostrum, sed loco ejus Papam ut vicarium, et quoque Sanctos, inde alte sopiverunt dogmata sua de Imputatione Meriti Christi, et de Justificatione per fidem; quod tamen sint inter dogmata illorum recepta et agnita, patet manifeste ex Synodi Tridentinae Decretis, supra n. 3, 4, 5, 6, 7, 8. adductis, et a Papa Pio IV(to) confirmatis, n. 2. quae si conferuntur cum dogmatibus ex Augustana Confessione, et ex Formula concordiae inde, n. 9, 10, 11, 12. allatis, videri potest, quod discrimina, quae intercedunt, plus verbalia sint, quam realia. Doctores Ecclesiae ex illis lectis et collatis possunt quidem conformia videre, sed usque non plenis oculis, ut autem hi, et quoque minus Docti, ut et Laici, hoc videant, adjicientur aliqua illustrantia in sequentibus.

  
/ 120