Die Bibel

 

Hoschea 13

Lernen

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #79

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 118  
  

79. In multis locis apud Prophetas agitur de intellectu Verbi ubi agitur de ecclesia, et docetur quod non alibi sit ecclesia quam ubi Verbum juste intelligitur, et quod talis sit ecclesia qualis est intellectus Verbi apud illos qui in illa sunt. Multis in locis apud Prophetas etiam describitur ecclesia apud gentem Israeliticam et Judaicam, quod prorsus destructa et nulla facta sit per id, quod sensum seu intellectum Verbi falsificaverint, nam aliud non destruit ecclesiam. Intellectus Verbi tam verus quam falsus describitur apud Prophetas per Ephraimum, imprimis apud Hoscheam; nam per "Ephraimum" in Verbo significatur intellectus Verbi in ecclesia: et quia intellectus Verbi facit ecclesiam, ideo Ephraim vocatur,

"Filius pretiosus," et "natus deliciarum" (Jeremias 31:20); 1

"Primogenitus" (Jeremias 31:9); 2

"Robur capitis Jehovae" (Psalmus 60:9; 108:9) 3 ; 4

"Potens" (Sacharias 10:7);

"Impletus arcu" (Sacharias 9:13):

Et filii Ephraimi vocantur,

"Armati" et "jaculatores arcus" (Psalmus 78:9);

Per "arcum" significatur doctrina ex Verbo pugnans contra falsa. Ideo etiam,

Ephraim ad dextram Israelis translatus est, et benedictus: tum loco Reubenis acceptatus (Genesis 48:5, 11, seq.).

Et ideo,

Ephraim una cum fratre suo Menasse, a Mose in benedictione filiorum Israelis sub nomine Josephi patris illorum supra omnes exaltatus est (Deuteronomius 33:13-17).

Qualis autem ecclesia est, quando intellectus Verbi est deperditus, per Ephraimum etiam apud Prophetas describitur, imprimis apud Hoscheam; ut patet ex his:-

"Israel et Ephraim corruent... Ephraim in solitudinem erit Ephraim oppressus et concussus judicii... Ego ero ut leo Ephraimo rapiam et ibo, auferam et non eripiens" (Hoscheam 5:5, 9, 11-14).

"Quid faciam tibi Ephraim?... quia sanctitas tua, sicut nubes aurorae, et sicut ros mane cadens, abit" (Hoscheam 6:4).

"Non habitabunt in terra Jehovae, ... revertetur Ephraim (in) Aegyptum, et in Assyria immundum comedet" (Hoscheam 9:3):

"terra Jehovae" est ecclesia Aegyptus" est scientificum naturalis hominis, "Assyria" est ratiocinatio inde, ex quibus Verbum quoad intellectum ejus falsificatur; ideo dicitur, quod "Ephraim in Aegyptum revertetur, et in Assyria immundum comedet."

"Ephraim pascens ventum, et persequitur eurum; omni die mendacium et vastationem multiplicat; foedus cum Assyrio pangit, et oleum in Aegyptum defertur" (Hoscheam 12:2): 5

"pascere ventum," "persequi eurum," ac "multiplicare mendacium et vastationem," est falsificare vera, et sic destruere ecclesiam. Simile etiam significatur per "scortationem Ephraimi," (nam "scortatio" significat falsificationem intellectus Verbi, hoc est, genuini veri ejus,) in his:-

"Ego novi Ephraimum, ... quod omnino scortatus sit... et pollutus sit Israel" (Hoscheam 5:3).

"In domo Israelis vidi rem foedam; ibi scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel" (Hoscheam 6:10):

"Israel" est ipsa ecclesia, et "Ephraim" est intellectus Verbi, ex quo et secundum quem est ecclesia; quare dicitur, "Scortatus est Ephraim, et pollutus est Israel." Quoniam ecclesia apud Judaeos per falsificationes Verbi plane destructa fuit, ideo de Ephraimo ita dicitur,

"Dabo te Ephraim, tradam te Israel, sicut Adamam, et ponam te sicut Zeboim" (Hoscheam 11:8).

Nunc quia apud Prophetam Hoscheam, a primo capite ad ultimum ibi, agitur de falsificatione Verbi, et de destructione ecclesiae per illam, et quia per "scortationem" significatur falsificatio veri ibi, ideo mandatum est illi prophetae, ut representaret illum statum ecclesiae per quod acciperet sibi scortum in mulierem, et ex illa gigneret filios (Hoschea 1); ac iterum, ut acciperet mulierem adulteram (Hoschea 3). Haec allata sunt, ut ex Verbo sciatur et confirmetur, quod ecclesia talis sit qualis est intellectus Verbi in illa; praestans et pretiosa, si intellectus ejus sit ex genuinis veris ex Verbo; at destructa, immo foeda, si ex falsificatis. Ad confirmationem quod per "Ephraimum" significetur intellectus Verbi, et in opposito sensu ille falsificatus, et quod inde sit destructio ecclesiae, conferri possunt reliqua loca, in quibus de Ephraimo agitur :-

Ut Hoscheam 4:17-18; 7:1, 11; 8:9, 11; 9:11-13, 16; 10:11; 11:3; 12:1, 8, 14; 13:1, 12: 6 Esaias 17:3; 28:1: Jeremias 4:15; 31:6, 18; 50:19: Ezechiel 37:16; 48:5: Obadias 1:19: 7 Sacharias 9:10.

Fußnoten:

1. 20 pro "21"

2. 9 pro "20"

3. B. A. habet Psalmus 60:7 pro "Psalmus 60:9"

4. B. A. habet Psalmus 108:8 pro "Psalmus 108:9"

5. B. A. habet Hoscheam 12:1 pro "12:2"

6. B. A. habet Hoscheam 12:1, 8, 14 pro "Hoscheam 12:1, 9, 15"

7. 19 pro "9"

  
/ 118