Die Bibel

 

Genesis 9

Lernen

   

1 Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.

2 Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.

3 Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

5 Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum : et de manu hominis, de manu viri, et fratris ejus requiram animam hominis.

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

7 Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.

8 Hæc quoque dixit Deus ad Noë, et ad filios ejus cum eo :

9 Ecce ego statuam pactum meum vobiscum, et cum semine vestro post vos :

10 et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum, tam in volucribus quam in jumentis et pecudibus terræ cunctis, quæ egressa sunt de arca, et universis bestiis terræ.

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

12 Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas :

13 arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.

14 Cumque obduxero nubibus cælum, apparebit arcus meus in nubibus :

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

16 Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.

17 Dixitque Deus ad Noë : Hoc erit signum fœderis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram.

18 Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth : porro Cham ipse est pater Chanaan.

19 Tres isti filii sunt Noë : et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram.

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

21 Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo.

22 Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras.

23 At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui : faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt.

24 Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor,

25 ait : Maledictus Chanaan, servus servorum erit fratribus suis.

26 Dixitque : Benedictus Dominus Deus Sem, sit Chanaan servus ejus.

27 Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem, sitque Chanaan servus ejus.

28 Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis.

29 Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum : et mortuus est.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Experientiae Spirituales #155

  
/ 6110  
  

155. De Loquela et intellectu rerum, apud Angelos

Cum spiritibus circum me loquutus sum de loquela angelorum, et intellectu rerum, quae spiritus summopere scire cupiebant; ab experientia edoctus dicebam, quod loquela angelorum nobis non perceptibilis esse possit, quia 1 innumerabilia continet quasi simul, quae successive et per plures ambages prolixe explicanda essent, et quod nobis non aliter repraesentata sit, quam per formas fere incomprehensibiles, varie secundum naturam formarum intimiorum, congyratas et circumgyratas, quas describere non possum; de quibus, mihi ostensis, alibi [[191a-192a], 86]; interea forma datur loquelae seu loquentium perplurium simul, quae dum in inferiorem orbem cadit, non apparet similis, sed plane diversa quandoque, utplurimum in repraesentationes tales, quales sunt prophetarum, quae sic continent in suis intimioribus 2 coelestia, et sic arcana: intellectus angelorum datur reciprocus, nempe a talibus repraesentationibus, quae dum sistuntur ideis nostris, transferuntur in coelestia, quae ab angelis intelliguntur, sic utique paradisus terrestris transire potest in coelestem; quod angeli a solis rebus naturalibus rite connexis intellexerint seriem rerum sublimiorum et coelestium, etiam mihi ostensum; quod tamen nusquam existere potest penes angelos, nisi ex misericordia Dei Messiae. 1747, d. 21 Aug. st. v. Circumgyrationes tales quandoque ad vivum super me, per Divinam Dei Messiae misericordiam, sentire potui; exinde concludere potui, quod myriades talium intimiorum potuerunt unam ideam materialem ita dictam concinnare, in qua tam innumerabilia continentur, ut homo nusquam id credere, minus comprehendere possit; similiter in unaquavis idea intimiore, sed indefinite perfectius. Haec forma,proinde influxus a Deo Messia per angelos, et ab his per spiritus in mentes humanas perturbatur, quando contrario ordine degit homo, cumprimis quando homo per scientifica excitata ab amore sui et mundi, et sic a cupiditatibus, inferre se velit in mysteria fidei, inde confusio seu perturbatio qualis Babyloniorum, turrim aedificantium, quum labia eorum confusa sunt [Gen. 11:4-9]; inde praedicatur absentia Dei Messiae ab homine, tametsi omnia usque ita disponuntur, ut in speciem alicujus formae coelestis, quod indefinitis modis fieri potest, redigatur; nam utcunque abstrusum, intricatum, varium, existit in sphaera inferiori seu mundi, usque in ordinem coelestem a Deo Messia redigi potest, aliter periret homo, nec posset 3 quicquam intelligere, inde influxus usque spiritualis, ut ratiocinari queat; aperiri dicitur janua a Paradiso coelesti in terrestrem, quando a superiori agitur, hoc est, secundum ordinem, quod etiam est, faciem advertere. De confusione Babylonica, et Paradisi coelestis aperitione. {a}

Fußnoten:

1. This is how it appears in J.F.I. Tafel's edition; the Manuscript has qui

2. This is how it appears in J.F.I. Tafel's edition; the Manuscript has intimiori

3. The Manuscript has potest

  
/ 6110