Die Bibel

 

Genesis 7

Lernen

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #790

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

790. Quod ‘aquae’ hic et in sequentibus significent falsa, constare potest ab illis locis ex Verbo quae in praemissis hujus capitis et quae ad vers. 6 hujus capitis allata sunt, ubi de diluvio seu inundatione aquarum; ibi ostensum est quod ‘inundationes aquarum’ significaverint desolationes et tentationes, quae idem involvunt ac falsa, nam desolationes et tentationes non sunt nisi quam inundationes falsorum excitatorum a malis spiritibus; quod tales aquae falsa significent, inde est quia in genere ‘aquae’ in Verbo significant spirituale, hoc est, intellectuale, rationale et scientificum; et quia haec, etiam significant contraria, omne enim falsum est scientificum quoddam, et apparet sicut rationale et intellectuale, quia est cogitationis:

[2] quod ‘aquae’ spiritualia significent, ex plurimis locis in Verbo constat; at quod etiam falsa, praeter illa quae prius adducta sunt, sint sequentia haec confirmationi: apud Esaiam,

Reprobavit populus hic aquas Shiloah euntes leniter; ... ideo ecce Dominus ascendere faciens super eos aquas fluminis validas et multas; ... et ascendet super omnes rivos ejus, et ibit super omnes ripas ejus, 8:6, 7;

ubi ‘aquae leniter euntes’ pro spiritualibus, ‘aquae validae et multae’ pro falsis: apud eundem,

Vae terrae inumbranti alis, quae trans flumina Kushi, mittens in mare legatos, et in vasis junci super faciebus aquarum: ite legati celeres... ad gentem delineatam et conculcatam, cujus terram depraedata sunt flumina, 18:1, 2;

pro falsis, quae sunt ‘terrae inumbrantis alis’:

[3] apud eundem,

Cum transibis per aquas, tecum Ego; et per flumina, non submergent te, 43:2;

‘aquae et flumina’ pro difficultatibus, tum pro falsis: apud Jeremiam,

Quid tibi cum via Aegypti, ad bibendum aquas Shihoris? et quid tibi cum via Asshuris, ad bibendum aquas fluminis? 2:18;

‘aquae’ pro falsis ex ratiociniis: apud eundem,

Quis hic sicut flumen ascendit, sicut flumina commoventur aquae ejus? Aegyptus sicut flumen ascendit, et sicut flumina commoventur aquae, et dixit, Ascendam, operiam terram, perdam urbem, et habitantes in ea, 46:7, 8;

[4] ‘aquae’ pro falsis ex ratiociniis: apud Ezechielem,

Sic dixit Dominus Jehovih, Cum dedero te urbem vastatam, sicut urbes quae non habitantur, cum ascendere fecero supra te abyssum, et operuerint te aquae multae, et descendere te fecero cum descendentibus in foveam, 26:19 [20];

‘aquae’ pro malis et falsis inde: apud Habakkuk,

Calcasti mare equis Tuis, lutum aquarum multarum, 3:15;

‘aquae’ pro falsis: apud Johannem,

Ejecit draco post mulierem ex ore suo aquam sicut fluvium 1 , ut eam a flumine absorptam faceret, Apoc. 12:15, 16;

ubi ‘aquae’ pro falsis et mendaciis: apud Davidem,

Mitte manus Tuas de alto, eripe me, et libera me ex aquis multis, e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur mendacium, et dextra eorum dextra falsitatis, Ps. 144:7, 8;

ubi ‘aquae multae’ manifeste pro falsis: ‘filii alienigenae’ quoque significant falsa.

Fußnoten:

1. S. apparently follows Sch. Gk. has potamon and potamo phoreton. In A. R. sicut flumen is used.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.