Die Bibel

 

Genesis 7

Lernen

   

1 Dixitque Dominus ad eum : Ingredere tu et omnis domus tua in arcam : te enim vidi justum coram me in generatione hac.

2 Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam : de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam.

3 Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam : ut salvetur semen super faciem universæ terræ.

4 Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.

5 Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus.

6 Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram.

7 Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8 De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram,

9 duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë.

10 Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram.

11 Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt :

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13 In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam :

14 ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres,

15 ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ.

16 Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus : et inclusit eum Dominus deforis.

17 Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram : et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18 Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ : porro arca ferebatur super aquas.

19 Et aquæ prævaluerunt nimis super terram : opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo.

20 Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21 Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram : universi homines,

22 et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt.

23 Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli : et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca.

24 Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #775

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

775. Quia omnium dantur genera et species, tam scilicet bonorum spiritualium quam bonorum naturalium, tum etiam sensualium et corporeorum inde, hic dicitur de unoquovis, ‘secundum speciem suam’: tot genera bonorum spiritualium dantur, similiter tot genere verorum spiritualium, ut nusquam possint recenseri; minus adhuc species quae generum sunt: in caelo sunt omnia bona et vera caelestia et spiritualia ita in sua genera et haec in suas species distincta ut ne hilum sit quod non distinctissimum; et tam innumerabilia sunt ut differentiae specificae possint dici indefinitae; ex quibus quam egena: et fere nulla, sapientia humana sit, constare potest, quae nescit fere quod bonum et verum spirituale sit, minus quid sit.

[2] Ex bonis caelestibus et spiritualibus, et veris inde, existunt et descendunt bona et vers naturalia, nam nusquam datur aliquod bonum et verum naturale, quod non existit a bono spirituali, et hoc a caelesti, et ab iisdem subsistit; si recederet spirituale a naturali, naturale nullum foret: origo rerum omnium se ita habet; omnia et singula sunt a Domino; ab Ipse est caeleste, per caeleste ab Ipso existit spirituale, per spirituale naturale: per naturale corporeum et sensuale; et sicut existit a Domino ita, etiam subsistit ita, nam, ut notum est, subsistentia est perpetua existentia qui aliter rerum existentias et ortus capiunt, ut ii qui naturam colunt et ex ea ducunt rerum origines, in tam funestis principiis sunt ut ferarum silvae phantasiae possint multo saniores vocari; tales sunt perplures qui aliis praeeminere sapientia sibi videntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.