Die Bibel

 

Genesis 6

Lernen

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #657

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

657. Quod per ‘infimas, secundanas et tertianas’ significentur scientifica, rationalia et intellectualia, inde quoque sequitur: sunt tres gradus intellectualium in homine; ejus infimum est scientificum, medium est rationale, supremum est intellectuale; haec ita distincta sunt inter se ut nusquam confundantur; sed quod homo hoc nesciat, causa est quod in sensuali et scientifico solum vitam ponat; et cum ei inhaeret, ne quidem scire potest quod rationale ejus sit a scientifico distinctum, minus tunc quod intellectuale; cum tamen ita se res habet quod Dominus per intellectuale apud hominem influat in ejus rationale, et per rationale in scientificum memoriae, inde vita sensuum, visus et auditus; hic est verus influxus, et hoc est verum commercium animae cum corpore; absque influxu vitae Domini in intellectualia apud hominem (seu potius in voluntaria, et per voluntaria in intellectualia, et per intellectualia in rationalia, et per rationalia in ejus scientifica quae sunt memoriae) 1 nusquam dari potest vita apud hominem: et tametsi homo in falsis est et malis, usque tamen est influxus vitae Domini per voluntaria et intellectualia, sed recipiuntur illa quae influunt, in parte rationali secundum ejus formam; et facit ut homo possit ratiocinari, possit reflectere, possit intelligere quid verum et bonum; sed de his, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; tum quomodo se habet vita apud bruta.

Fußnoten:

1. Parentheses inserted by Editor.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.