Die Bibel

 

Genesis 6

Lernen

   

1 Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent,

2 videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant.

3 Dixitque Deus : Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est : eruntque dies illius centum viginti annorum.

4 Gigantes autem erant super terram in diebus illis : postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi.

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

6 pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus,

7 Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli : pœnitet enim me fecisse eos.

8 Noë vero invenit gratiam coram Domino.

9 Hæ sunt generationes Noë : Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis ; cum Deo ambulavit.

10 Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth.

11 Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate.

12 Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram),

13 dixit ad Noë : Finis universæ carnis venit coram me : repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra.

14 Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus.

15 Et sic facies eam : trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius.

16 Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus : ostium autem arcæ pones ex latere ; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17 Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum : universa quæ in terra sunt, consumentur.

18 Ponamque fœdus meum tecum : et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum.

19 Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum : masculini sexus et feminini.

20 De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum : bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere.

21 Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te : et erunt tam tibi, quam illis in cibum.

22 Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #585

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

585. Quod per ‘multiplicatum malum hominis in terra’ significetur quod voluntas boni inceperit nulla esse, constat a praecedentibus, quod amplius nulla voluntas sed solum cupiditas; tum ex significatione ‘hominis in terra’; ‘terra’ in litterali sensu est ubi homo; in interno ubi amor, qui quia est voluntatis aut cupiditatis, ‘terra’ pro ipsa voluntate hominis sumitur; homo enim a velle est homo, non ita a scire et intelligere, quia scire et intelligere fluit ex ejus velle; quicquid non fluit ex velle ejus, non scire vult nec intelligere; immo cum aliud loquitur et agit quam vult, usque est voluntatis quoddam a loquela et actione remotius quod eum regit. Quod ‘terra Canaan’ seu ‘Terra Sancta’ pro amore et sic pro voluntate caelestis hominis accipiatur, multis ex Verbo confirmari potest: pariter quod ‘terrae gentium diversarum’ pro amoribus illorum, qui in genere sunt amor sui et mundi; sed quia toties recurrit, non hic loci immorandum; inde constat quod per ‘malum hominis in terra’, significetur malum ejus naturale, quod est voluntatis, quod ‘multiplicatum’ dicitur quia non ita depravatum apud omnes quin bonum aliis vellent, sed sui causa: at quod prorsus perversum factum, est figmentum cogitationum cordis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.