Die Bibel

 

Genesis 5

Lernen

   

1 Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum.

2 Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis : et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt.

3 Vixit autem Adam centum triginta annis : et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.

4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni : genuitque filios et filias.

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.

7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.

8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.

9 Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan.

10 Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias.

11 Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est.

12 Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel.

13 Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias.

14 Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est.

15 Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared.

16 Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias.

17 Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est.

18 Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch.

19 Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias.

20 Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est.

21 Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam.

22 Et ambulavit Henoch cum Deo : et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias.

23 Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni.

24 Ambulavitque cum Deo, et non apparuit : quia tulit eum Deus.

25 Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech.

26 Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

27 Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est.

28 Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium :

29 vocavitque nomen ejus Noë, dicens : Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus.

30 Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.

31 Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #530

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

530. Per nomina in hoc capite significantur, ut dictum, Ecclesiae, seu quod idem est, doctrinae, nam ex doctrina est et vocatur Ecclesia; ita per ‘Noahum’ Ecclesia Antiqua seu doctrina remanens ab Antiquissima: quomodo se habent Ecclesiae aut doctrinae, prius dictum, quod nempe decrescant, usque dum nihil amplius remaneat de bonis et veris fidei; et tunc vocatur Ecclesia vastata in Verbo: sed usque semper conservantur reliquiae, seu quidam apud quos bonum et verum fidei permanet, tametsi pauci sunt; apud quos nisi conservaretur bonum et verum fidei, nulla conjunctio foret caeli cum genere humano.

[2] Quod reliquias attinet quae apud hominem in particulari: quo pauciores sunt, eo minus illustrari possunt ejus rationalia et scientifica; nam lux boni et veri, a reliquiis seu per reliquias a Domino, influit; si nullae reliquiae apud hominem, non foret homo sed multo vilior bruto; quo pauciores reliquiae, eo minus est homo; et quo plures, eo magis est homo: reliquiae se habent sicut aliquod sidus caeleste, quo minus est, eo minus lucis inde; quo majus, eo plus lucis inde. Pauca quae remanebant ab Ecclesia Antiquissima, fuerunt apud illos qui Ecclesiam Noahus dictam constituerunt: sed remanentiae non erant perceptionis sed integritatis, tum doctrinae ex perceptivis Antiquissimarum Ecclesiarum, quare nunc primum nova Ecclesia a Domino exsuscitata fuit; quae quia prorsus diversae indolis fuit ab Antiquissimarum vocanda est Ecclesia Antiqua, Antiqua ex eo quod in fine saeculorum ante diluvium et in primo tempore post diluvium: de qua Ecclesia ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.