Die Bibel

 

Genesis 4

Lernen

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #402

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

402. Quod per ‘urbem aedificatam’ significetur omne doctrinale et haereticum inde, constat ex Verbo ubicumque nomen alicujus urbis occurrit; ibi nusquam significatur urbs sed doctrinale quoddam, aut haereticum; nam quid urbs, et quid aliquod nomen urbis, prorsus ignorant angeli; nusquam aliquam urbis ideam habent nec possunt habere, quia in spiritualibus et caelestibus ideis sunt, ut ostensum prius; sed modo percipiunt quid significant; ut per ‘civitatem sanctam’, quae etiam ‘sancta Hierosolyma’ appellatur, nihil aliud intelligitur quam regnum Domini in universali, seu in unoquovis in particulari in quo regnum Domini; per ‘civitatem seu montem Zionis’ similiter; per hunc caeleste fidei, per illam spirituale fidei:

[2] ipsumque caeleste et spirituale describitur quoque per civitates, palatia, domos, muros, fundamenta murorum, antemuralia, portas, vectes; et in medio, templum; ut apud Ezech. xlviii; in Apoc. 21:15 ad fin; vocatur Sancta Hierosolyma, ibid. vers. 2, 10, 10;

apud Jer. 31:38;

apud Davidem, ‘Civitas Dei, sanctum habitaculorum Altissimi’, Ps. 46:5 [KJV Ps. 46:4];

apud Ezech. vocatur ‘Civitas, Jehovah ibi, Ezech. 48:35; de qua apud Esaiam,

Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, ... incurvabunt se ad volas pedum tuorum, omnes reprobantes te, vocabuntque te Civitatem Jehovae, Zion Sancti 1 Israelis, 60:10, 14:

apud Zachariam,

[Vocabitur] Hierosolyma civitas veritatis; et mons 2 Zionis, mons sanctitatis, 8:3;

ubi ‘civitas veritatis seu Hierosolyma’ significat spiritualia fidei, et ‘mons sanctitatis seu Zionis’ caelestia fidei. Sicut caelestia et spiritualia fidei repraesentata sunt per civitatem, ita omnia doctrinalia significata sunt per ‘civitates, Jehudae et Israelis’, quae etiam dum nominantur, significant in specie aliquid doctrinale; sed quodnam, nemo scire potest nisi ex sensu interno.

[3] Sicut per ‘urbes’ significata sunt doctrinalia, etiam per ‘urbes’ significata sunt haeretica; et cum nominantur, etiam in specie aliquod haereticum significant; nunc solum quod ‘urbs’ in genere significet doctrinale vel haereticum, a sequentibus locis constare potest;

apud Esaiam,

[4] In die illo, erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, urbs Heres dicetur uni, 19:18;

ubi agitur de scientia spiritualium et caelestium tempore Adventus Domini:

apud eundem,

Tumultibus plena, urbs tumultuans, urbs exsultans, 22:1, 2;

ubi agitur de valle visionis seu phantasia:

apud Jeremiam,

Urbes meridiei clausae sunt, nec aperiens, 13:19;

ubi agitur de illis qui ‘in meridie’ seu in luce veritatis sunt, et eam exstinguunt:

apud eundem,

Cogitavit Jehovah perdere murum filiae Zionis, lugere facit promurale, ac murum, simul infirmati sunt; subsiderunt in terram portae ejus, perdidit et confregit vectes ejus, Thren. 2:8, 9;

ubi quisque videre potest quod per ‘murum, antemurale, portas et vectes’ non intelligantur alia quam doctrinalia: similiter apud Esaiam,

Cantabitur canticum hoc in terra Jehudae, Urbs valida nobis, salus ponet muros, et antemurale; aperite portas, ut ingrediatur gens justa, custodiens fidelitates, 26:1, 2:

apud eundem,

Exaltabo Te, confitebor Nomini Tuo, ... posuisti de urbe in acervum, urbem munitam in ruinam, palatium alienorum de urbe in saeculum non aedificetur; propterea honorabunt Te populus validus, urbs gentium formidabilium timebunt Te, 25:1-3;

ubi nec agitur de aliqua urbe: in prophetia Bileami, Erit Edomus hereditas, ... et dominabitur de Jacobo, et perdere faciet residuum de urbe, Num. 24:[18], 19; ubi quisque videre potest quod ‘urbs’ non significet urbem:

apud Esaiam,

Fracta est urbs inanitatis, clausa est omnis domus, ut non intret, clamor super vino in plateis, 24:10, 11;

ubi ‘urbs inanitatis’ pro inanitatibus doctrinae; ‘plateae’ hic et alibi significant quae sunt urbis, falsa aut vera:

apud Johannem,

Cum septimus angelus effudit phialam, ... disrupta est urbs magna in tres partes, et urbes gentium ceciderunt, Apoc. 16:[17, ] 19;

quod ‘urbs magna’ sit haereticum et quod ‘urbes gentium’ similiter, cuivis constare potest; explicatur etiam quod urbs magna sit mulier quam vidit, Apoc. 17:18;

quod ‘mulier’ sit talis Ecclesia, prius ostensum est.

Fußnoten:

1. sancti in the First Latin Edition

2. The Hebrew = ‘mountain of the Lord of Hosts’, but ‘Zion’ occurs earlier in the verse.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.