Die Bibel

 

Genesis 4

Lernen

   

1 Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quæ concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.

2 Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.

3 Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terræ munera Domino.

4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

5 Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.

6 Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es ? et cur concidit facies tua ?

7 nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit ? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.

8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.

9 Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus ? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego ?

10 Dixitque ad eum : Quid fecisti ? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.

11 Nunc igitur maledictus eris super terram, quæ aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.

12 Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.

13 Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

14 Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.

15 Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.

16 Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.

17 Cognovit autem Cain uxorem suam, quæ concepit, et peperit Henoch : et ædificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.

18 Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviaël, et Maviaël genuit Mathusaël, et Mathusaël genuit Lamech.

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

20 Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

22 Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.

23 Dixitque Lamech uxoribus suis Adæ et Sellæ : Audite vocem meam, uxores Lamech ; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.

24 Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.

25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2643

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2643. ‘Quis dixisset Abrahamo, Lactabit filios Sarah?’: quo significet quod Dominus propria potentia implantaverit Humanum Divino, constat ex repraesentatione ‘Abrahami’, tum ‘Sarae’, et significatione ‘lactare’ et ‘filiorum’; quod ‘Abraham’ repraesentet Divinum Bonum, et ‘Sarah’ Divinum Verum, ostensum est; quo ‘lac’ sit spirituale ex origine caelesti, seu verum ex bono, videatur n. 2184, ita ‘lactare’ est implantare illud; quod ‘filii’ sint vera, hi quae in Rationali, constat ex significatione ‘filiorum’, n. 489-491, 531 quod haec in sensu interno significent quod Dominus ex propria potentia 1 Humanum implantaverit Divino, est quia Divinum Verum est idem ac Divinum Humanum, de quo cum dicitur quod ‘lactet filios Abrahamo’, significatur quod Humanum implantaverit Divino, et quia Humanum, est ex propria potentia: sed haec aegre queunt clarius ad intellectum explicari; si pluribus, obscurescet sensus adhuc magis, nam sunt Divina, quae solum coram angelis per caelestia et spiritualia sisti queunt; si coram homine aliquo stilo elevatiore, caderent in ideas materiales et corporeas quas homo habet 2 .

[2] Praeterea sciendum, quod Divinum Rationale Domini quoad quale cum primo natum est describatur his verbis, ‘Risum fecit mihi Deus, omnis audiens ridebit mihi: et dixit, Quis dixisset Abraham, Lactabit filios Sarah?’ e more antiquo enim fuit, cum nasceretur infans, quod nomen significativum status inderetur, et quod status tunc quoque describeretur, sicut cum Cain nasceretur Havae et Adamo, Gen. 4:1;

cum Sheth illis, Gen. 4:25;

cum Noah Lamecho, Gen. 5:29;

cum Esavus et Jacobi Isaco, Gen. 25:25, 26;

cum duodecim filii Jacobo, Gen. 29:32-3:30:6, 8, 11, 13, 18, 20, 24; 35:18;

cum Perez et Zerah Tamari Gen. 38:29, 30;

cum Menasheh et Ephraim Josepho, Gen. 41:51, 52;

cum Gershom et Eliezer Mosi, Exod. 2:22; 18:4: quid hi omnes repraesentant, et quid significant in sensu interno, descriptioni adjunctae nomini quod indebatur, involutum est; ita hic quid Jishak; quid autem involvitur, patet aliquantisper a summaria explicatione, sed arcaniora usque recondita sunt, nam sunt Divina, quae nullis formis et formulis vocum expressibilia sunt.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript inserts in quibus nihil lucis talium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.