Die Bibel

 

Genesis 35

Lernen

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4605

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4605. ‘Primogenitus Jacobi Reuben’: quod significet fidei bonum, constat a significatione ‘primogeniti’ quod sit fides, de qua n. 352, 1 367, 2435, 3325; et a repraesentatione ‘Jacobi’ quod sit bonum veri naturalis, de qua n. 4538; et a ‘Reubenis’ quod sit quale fidei; ‘Reuben’ enim in genuino sensu significat verum fidei, n. 3861, 3866; at postquam verum fidei factum est bonum, significat bonum fidei; fides etiam in se spectata est charitas, ita verum fidei in se spectatum est bonum fidei, tam quia fides nusquam dabilis est nisi a charitate, seu verum non dabile nisi a bono, quare cum homo regeneratus ‘est’, bonum primo loco est seu primogenitum, videatur n. 3325, 3494; inde est quod per ‘primogenitum Jacobi Reubenem’ hic significetur fidei bonum; simile etiam apud Mosen,

Vivat Reuben, et ne moriatur, et erit mortales ejus numeri, Deut. 33:6;

quod ‘Reuben’ hic sit bonum fidei, est quia primo loco ponitur, et secundo 2 Jehudah, ita alio ordine in prophetico hoc Mosis de filiis Israelis quam in prophetico Jacobi, Gen. xlix, nam ut supra n. 4603 fin. dictum, ordo nominationis eorum fit secundum statum rei de qua agitur:

[2] similiter apud Johannem,

Audivi numerum obsignatorum centum quadraginta quatuor millia obsignati ex omni tribu: ex tribu Jehudae duodecim millia 3 obsignati, ex tribu Reuben duodecim millia 3 obsignati, ex tribu Gad duodecim millia 3 obsignati, Apoc. 7:4, 5;

ibi Jehudah primo loco nominatur, et Reuben secundo, ac Gad tertio; hi tres ibi constituunt primam classem, et quia ibi de regno Domini agitur, ‘Jehudah’ 4 significat bonum caeleste quale in intimo seu tertio caelo, ‘Reuben’ bonum spirituale, quod idem est cum bono fidei, quale est in ‘secundo seu medio’ caelo, et ‘Gad’ bonum naturalis quale est in primo caelo: aliter vera in prophetico Deborae et Baraki,

Principes in Jisaschar cum Debora, et Jisaschar sic Barak, in vallem missus pedibus suis, in classes Reubenis magna statuta cordis. Quare habitas inter sarcinas duas ad audiendum exsibilationes catervarum? ad classes Reubenis magnas pervestigationes cordis, Jud. 5:15;

5 nisi scitur quid repraesentant ‘Jisaschar, Deborah, Barak, Reuben’, et quid significant ‘principes, vallis, classis, statuta cordis, sarcinae duae, exsibilationes catervarum’, nemo scire potest 6 quid per illa verba intelligitur; quod ‘Reuben’ ibi sit fides, patet.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. altero

3. mille

4. The Manuscript inserts ibi.

5. The Manuscript inserts ex prophetico hoc etiam patet, quod.

6. possit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.