Die Bibel

 

Genesis 35

Lernen

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4601

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4601. ‘Et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui’: quod significet profanationem boni per fidem separatam; ‘et audivit Israel’: quod significet rejecta illa fides, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides doctrina et intellectu, quae primum est Ecclesiae, de qua n. 3866, 3866, hic fides illa separata a charitate, de qua sequitur; et ex significatione ‘cubare cum Bilhah concubina patris’ quod sit profanatio boni; ‘adulterari’ enim significat pervertere seu adulterare bona, n. 2466, 2729, 3399; at ‘cubare cum concubina patris’ est profanare illa; et ex significatione ‘audivit Israel’ quod sit rejecta illa fides, in proprio sensu quod audivit Israel significat quod hoc noverit et annuerit Ecclesia spiritualis; per ‘audire’ enim significatur auscultare, et per ‘Israelem’ Ecclesia spiritualis; sed quod vera Ecclesia non annuat, patebit ab illis quae de Reubene dicentur; at in sensu interno significat 1 quod rejecta sit illa fides; non enim dicitur quid Jacob de nefario illo facinore senserit et cogitaverit; sed quod prorsus aversatus sit et abhorruerit, patet a prophetico ejus de Reubene, Reuben primogenitus meus tu, robur meum, et initium virtutis meae, excellens honore, et excellens potentia: levis sicut aquae, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4;

et quod Reuben ideo deprivatus sit primogenitura, 1 Chron. 5:1;

inde patet quod per ‘audivit Israel’ significetur quod rejecta illa fides; quod primogenitura sit Ecclesiae fides, videatur n. 352, 2435, 3325.

[2] Profanatio boni per fidem separatam fit quando verum Ecclesiae et bonum ejus agnoscitur et creditur, et tamen contra illa vivitur; apud illos enim, qui separant illa quae fidei sunt, ab illis quae charitatis 2 , in intellectu et inde vita, malum cum vero et falsum cum bono conjunguntur; ipsa haec conjunctio est, quae dicitur profanatio; aliter apud illos qui tametsi sciunt quid verum et bonum fidei, usque non corde credunt; videantur quae de profanatione prius n 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 3898, 4289, 4050 dicta et ostensa sunt; et quod profanatio boni per fidem separatam repraesentata sit per Cainum quod occiderit Abelem, per Ham quod a patre suo maledictus, et per Aegyptios quod immersi 3 mari rubro, n. 3325; et quod hic per Reubenem, n. 3325, 3870.

[3] Ut salvari 4 potuissent illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, Dominus miraculose separavit intellectualem eorum partem a voluntaria, et intellectuali indidit potentiam recipiendi novum voluntarium, n. 5 863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493; cum itaque intellectuale capit et percipit [verum et] bonum quod est fidei, et sibi appropriat illud, et voluntarium hominis, hoc est, velle male, usque regnat et imperat, tunc conjunctio fit veri et mali ac boni et falsi; haec conjunctio est profanatio, et intelligitur per indigne edere et bibere in Sancta Cena, a quibus separari bonum quod per corpus et verum quod per sanguinem ibi 6 , significatur; quae enim ita conjuncta sunt, nusquam in aeternum possunt separari, quare illos profundissimum infernum manet; at qui sciunt quid verum et bonum fidei, et tamen non corde credunt, ut apud perplurimam partem hodie, non possunt profanare, quia intellectuale non recipit 7 , et se illo imbuit.

[4] Agitur hic de rejectione hujus fidei, quia in mox sequentibus agitur de veris et bonis in suo genuino ordine, et mox de conjunctione illorum cum rationali seu intellectuali; ‘Jacobi filii’ qui mox nominantur, sunt vera et bona in illo ordine, et ‘Jishak’ est rationale seu intellectuale, ‘adventus Jacobi cum filiis ad Jishakum’ est in sensu interno conjunctio illa 8 cum intellectuali.

Fußnoten:

1. significatur

2. The Manuscript inserts sunt.

3Arcana Coelestia 3325 refers to the death of the first-born of Egypt, there is no mention of the Red Sea.

4. The Manuscript inserts enim.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript places this after corpus.

7. recepit

8. illorum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.