Die Bibel

 

Genesis 35

Lernen

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4563

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4563. ‘Moriebatur Deborah nutrix Rebeccae’: quod significet malum hereditarium quod expulsum, constat ex significatione ‘meri’ quod sit finis seu quod tale esse desinat, de qua n. 494, 3253, 3259, 3276, hic itaque expulsum, quia agitur de malo hereditario; et ex repraesentatione ‘Deborae quae nutrix Rebeccae’ quod sit 1 malum hereditarium; nutrix quatenus nutrit et lactat infantem, proprie significat insinuationem innocentiae per caeleste spirituale nam ‘lac’ est caeleste spirituale, n. 2184, et ‘infans’ quem lactat, est innocentia, n. 430, 1616, 2126, 2305, 2306; sed hic per ‘Deboram nutricem Rebeccae’ significatur id quod acceptum fuit a matre, et nutritum ab infantia; quod hoc fuerit malum hereditarium a matre contra quod Dominus pugnavit, constare potest ex illis quae de hereditario illo, n. 1414, 1444, 2 1573 ostensa sunt; et quod id expulerit ut tandem non esset illius Mariae, n. 2159, 2574, 2649, 3036.

[2] Notum est quod homo ab utroque parente malum trahat, et quod hoc malum dicatur malum hereditarium; in id itaque nascitur, sed usque non se manifestat priusquam homo adolescit et ex intellectu et inde voluntate agit, interea latet reconditum, praecipue in infantia; et quia ex misericordia Domini nemo in culpam venit propter hereditarium, sed propter actuale, n. 966, 2308, ac hereditarium non actuale potest fieri antequam homo ex proprio intellectu et ex propria voluntate agit, ideo infantes a Domino per infantes et angelos 3 ducuntur, inde apparent in statu innocentiae, latet usque hereditarium malum in singulis quae agunt, n. 2300, 2307, 2308; hoc cedit illis in nutritionem, seu est quasi nutrix usque ad tempus judicii eorum, n. 4063, et tunc si regenerantur, a Domino perducuntur in statum novae infantiae, et tandem in sapientiam caelestem, ita in genuinam infantiam, hoc est, in innocentiam, nam genuina infantia seu innocentia habitat in sapientia, n. 2305, 3183; differentia est quod innocentia infantiae extra sit, et malum hereditarium intra, sed innocentia sapientiae est intra, et malum actuale et hereditarium extra: ex his et pluribus quae prius dicta sunt, patet quod malum hereditarium sit quasi nutritium a prima infantia usque ad aetatem novae infantiae; inde est quod per ‘nutricem’ significetur malum hereditarium, et quod quoque per nutricem significetur insinuatio innocentiae per caeleste spirituale.

[3] Quia de dispositione et ordinatione verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno ordinatione verorum a bono in Naturali Domini in sensu interno in hoc capite agitur, et inde progressione ad interiora, n. 4536, ideo etiam de malo hereditario quod expulsum sit, agitur; haec causa est quod in hoc versu memoretur de Deborah nutrice Rebeccae quod ‘mortua et sepulta sub quercu’, quae res non tanti momenti fuisset ut per illam interpolaretur series nisi talia involveret.

[4] Ipsum arcanum quod per nutricem Rebeccae in specie significatur, nondum potest detegi; sciendum prius est qualis influxus est rationalis in naturale, quod nempe sit a bono rationalis immediate in bonum naturalis, et quod sit a bono rationalis mediate per verum ibi in bonum veri naturalis ex 4 mediato influxu per verum rationalis seu ‘Rebeccam’; de influxu hoc mediato et immediato videatur n. 3314, 3573; hoc prius sciendum est antequam arcanum 5 in specie sciri 6 possit cur per ‘nutricem Rebeccae’ significetur et describatur hic malum hereditarium; inde enim constare potest quale hoc fuit. 7 ,

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts hic.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts a Domino, in the First Latin Edition.

4. The Manuscript inserts quod.

5. The Manuscript places this before prius.

6. detegi

7. tum quale hoc sit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.