Die Bibel

 

Genesis 35

Lernen

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1453

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1453. Quod ‘Bethel a mari, et Ai ab oriente’ significet quod adhuc status Ipsi obscurus, nempe quoad cognitiones caelestium et spiritualium; aliud enim est in caelestibus esse et aliud in cognitionibus caelestium; infantes et pueri sunt prae adultis in caelestibus, quia in amore erga parentes et in amore mutuo, tum in innocentia; adulti vero sunt prae infantibus et pueris in cognitionibus illorum, et perplures usque non in caelestibus amoris; antequam instruitur homo in illis quae sunt amoris et fidei, est in statu obscuro, nempe quoad cognitiones, qui status hic describitur per quod ‘Bethel esset a mari’, hoc est, ab occidente, et ‘Ai ab oriente’; per ‘Bethel’, ut dictum, significantur cognitiones caelestium, per ‘Ai’ vero cognitiones mundanorum; illae dicuntur ‘ab occidente’ cum in obscuro, nam occidens significat in Verbo obscurum; hae dicuntur ‘ab oriente’ cum in claro, nam oriens respective ad occidentem est clarum; quod occidens et oriens illa significent, non opus est confirmare, quia cuivis absque confirmatione patet:

[2] quod autem ‘Bethel’ significet cognitiones caelestium, constare potest ab aliis locis ubi Bethel nominatur in Verbo, ut in cap. seq. xiii, Quod Abram iverit juxta itinera sua a meridie usque ad Bethelem, usque locum, ubi fuit tentorium illius in initio inter Bethel et inter Aiam, ad locum altaris, quod fecit ibi, vers. 3, 4, 4;

ubi 1 ‘juxta itinera sua a meridie ad Bethelem’ significat progressionem in lucem cognitionum, quare non ibi dicitur quod ‘Bethel ab occidente, et 2 Ai ab oriente’: de Jacobo ubi vidit scalam, Dixit, Non hoc nisi Domus Dei, et hoc porta caeli.... et vocavit nomen loci hujus Bethel, Gen. 28:17, 19;

ubi similiter per ‘Bethel’ significatur cognitio caelestium; est enim homo ‘Bethel’, hoc est, Domus Dei, tum ‘porta caeli’, cum in cognitionum caelestibus est; cum regeneratur homo, introducitur per cognitiones spiritualium et caelestium, at cum regeneratus est, tunc introductus est, et est in cognitionum caelestibus et spiritualibus: postea, Dixit Deus ad Jacobum, Surge, ascende Bethelem, et habita ibi, fac ibi altare Deo, Qui apparuit tibi, Gen. 35:1, 6, 7;

[3] ubi similiter per ‘Bethel’ significantur cognitiones: quod arca Jehovae in Bethele, et illuc venirent filii Israelis, et interrogarent Jehovam, Jud. 20:18, 26, 27; 1 Sam. 7:16; 10:3, similia significant: tum quod rex Assyriae miserit unum de sacerdotibus, quos transportavit e Samaria, qui consedit in Bethele, et fuit docens eos quomodo timerent Jehovam, 2 Reg. 17:27, 28:

apud Amos, Dixit Amaziah ad Amos, Videns i, fuge tibi in terram Jehudae, et comede ibi panem, et ibi prophetes; et Bethele non addas amplius prophetare, quia sanctuarium Regis haec, et domus Regni haec, 7:12, 13.

[4] Postquam profanavit Jeroboam Bethelem, 1 Reg. 12:32; 13:1-8; 2 Reg. 23:15, per Bethelem repraesentabatur contrarium, ut 10:15; Amos 3:14, 15; 3 5:5-7. Quod autem ‘Ai’ significet cognitiones mundanorum, confirmari quoque potest ab historicis et propheticis Verbi, apud Jos. 7:2; 8:1-28; Jer. 49:3, 4.

Fußnoten:

1. So Schmidius, but in 1553 Swedenborg has secundum, perhaps ivit has been accidentally omitted here.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.