Die Bibel

 

Genesis 35

Lernen

   

1 Interea locutus est Deus ad Jacob : Surge, et ascende Bethel, et habita ibi, facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.

2 Jacob vero convocata omni domo sua, ait : Abjicite deos alienos qui in medio vestri sunt, et mundamini, ac mutate vestimenta vestra.

3 Surgite, et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo : qui exaudivit me in die tribulationis meæ, et socius fuit itineris mei.

4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant, et inaures quæ erant in auribus eorum : at ille infodit ea subter terebinthum, quæ est post urbem Sichem.

5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi recedentes.

6 Venit igitur Jacob Luzam, quæ est in terra Chanaan, cognomento Bethel : ipse et omnis populus cum eo.

7 Ædificavitque ibi altare, et appellavit nomen loci illius, Domus Dei : ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.

8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccæ, et sepulta est ad radices Bethel subter quercum : vocatumque est nomen loci illius, Quercus fletus.

9 Apparuit autem iterum Deus Jacob postquam reversus est de Mespotamia Syriæ, benedixitque ei

10 dicens : Non vocaberis ultra Jacob, sed Israël erit nomen tuum. Et appellavit eum Israël,

11 dixitque ei : Ego Deus omnipotens : cresce, et multiplicare : gentes et populi nationum ex te erunt, reges de lumbis tuis egredientur,

12 terramque quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi et semini tuo post te.

13 Et recessit ab eo.

14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus : libans super eum libamina, et effundens oleum :

15 vocansque nomen loci illius Bethel.

16 Egressus autem inde, venit verno tempore ad terram quæ ducit Ephratam : in qua cum parturiret Rachel,

17 ob difficultatem partus periclitari cœpit. Dixitque ei obstetrix : Noli timere, quia et hunc habebis filium.

18 Egrediente autem anima præ dolore, et imminente jam morte, vocavit nomen filii sui Benomi, id est, Filius doloris mei : pater vero appellavit eum Benjamin, id est, Filius dextræ.

19 Mortua est ergo Rachel, et sepulta est in via quæ ducit Ephratam, hæc est Bethlehem.

20 Erexitque Jacob titulum super sepulchrum ejus : hic est titulus monumenti Rachel, usque in præsentem diem.

21 Egressus inde, fixit tabernaculum trans Turrem gregis.

22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben, et dormivit cum Bala concubina patris sui : quod illum minime latuit. Erant autem filii Jacob duodecim.

23 Filii Liæ : primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.

24 Filii Rachel : Joseph et Benjamin.

25 Filii Balæ ancillæ Rachelis : Dan et Nephthali.

26 Filii Zelphæ ancillæ Liæ : Gad et Aser : hi sunt filii Jacob, qui nati sunt ei in Mesopotamia Syriæ.

27 Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee, hæc est Hebron, in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.

28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.

29 Consumptusque ætate mortuus est : et appositus est populo suo senex et plenus dierum : et sepelierunt eum Esau et Jacob filii sui.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Apocalypsis Revelata #349

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 962  
  

349. "Signati et omni Tribu (filiorum) Israelis," significat Caelum et Ecclesiam Domini ab illis. - Per "Tribum" significatur Religio quoad bonum vitae, et per "omnem Tribum" significatur Ecclesia quoad omne bonum amoris et quoad omne verum ex illo bono, ex quibus bonum vitae; sunt enim duo quae faciunt Ecclesiam, bonum amoris et verum doctrinae; conjugium illorum est Ecclesia. Duodecim Tribus Israelis repraesentabant et inde significabant Ecclesiam quoad conjugium illud, ac unaquaevis Tribus aliquod universale verum boni aut bonum veri in illo: sed quid unaquaevis Tribus significabat, hactenus non alicui revelatum est, nec revelari potuit, ne per explicationem male consartam prophanaretur sanctum quod in illis in unum conjunctis latet, nam secundum conjunctionem significant. Aliter in serie in qua nominantur secundum Nativitates, Genesis 29; 30; 35:18; series illarum ibi haec est,

Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Dan, Naphtali, Gad, Ascher, Isaschar, Sebulon, Joseph, Benjamin.

Aliter in serie in qua nominantur cum venerunt (in) Aegyptum, quae est,

Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Isaschar, Sebulon, Gad, Ascher, Joseph, Benjamin, Dan, Naphtali, (Genesis 46:8-24). 1

Aliter in serie cum benedicuntur a Patre Israele, quae haec est;

Ruben, Simeon, Levi, Jehudah, Sebulon, Isaschar, Dan, Gad, Ascher, Naphtali, Joseph, Benjamin, (Genesis 49).

Aliter in serie cum benedicuntur a Mose, quae haec est,

Ruben, Jehudah, Levi, Benjamin, Joseph, Ephraim, Menasse, Sebulon, Gad, Dan, Naphtali, Ascher, (Deuteronomius 33);

ibi Ephraim et Menasse, et non Simeon et Isaschar. Aliter in serie cum castrametati et profecti sunt, quae haec est, Tribus Jehudae, Isascharis, et Sebulonis ad ortum; Tribus Rubenis, Simeonis, Gadis ad meridiem; Tribus Ephraimi, Menassis, et Benjaminis ad occidentem; Tribus Danis, Ascheris, et Naphtali ad septentrionem; et Tribus Levi in medio, (Numeri 2:1, ad fin.).

Aliter in serie, in qua nominantur alibi, ut Genesis 35:23-26; 2 Numeri 1:5-16; 7; 13:4-15; 26:5-57; 3 34:17-28; Deuteronomius 27:12-13; Josua 15-19; Ezechiel 48). 4

Quare cum Bileamus "vidit Israelem habitantem secundum Tribus suas" dixit,

"Quam bona sunt Tabernacula tua Jacob et Habitacula tua Israel," (Numeri 24:1-4, seq.).

In Pectorali judicii, quod erat Urim et Thummim, in quo duodecim lapides pretiosi juxta nomina filiorum Israelis erant, (Exodus 28:15-21) 5 , Tribus significabant in serie secundum interrogationem ad quam tulerunt responsum. Quid autem significant in serie in qua hic in Apocalypsi nominantur, quae adhuc alia est, in sequentibus dicetur. Quod "Tribus" significent Religionem, et "duodecim Tribus" Ecclesiam quoad omnia ejus, est quia "Tribus" et "Sceptrum" in Lingua Hebraea una vox sunt, ac "Sceptrum" est Regnum, ac Regnum Domini est Caelum et Ecclesia.

Fußnoten:

1. 8-24 pro "9-21"

2. xxxv. pro "xxv."

3. 5-57 pro "5-56"

4. xlviii. pro "xlvii."

5. 15-21 pro "15-24"

  
/ 962