Die Bibel

 

Genesis 34

Lernen

   

1 Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius.

2 Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevæi, princeps terræ illius, adamavit eam : et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem.

3 Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis.

4 Et pergens ad Hemor patrem suum : Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem.

5 Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

6 Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob,

7 ecce filii ejus veniebant de agro : auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset.

8 Locutus est itaque Hemor ad eos : Sichem filii mei adhæsit anima filiæ vestræ : date eam illi uxorem :

9 et jungamus vicissim connubia : filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite,

10 et habitate nobiscum : terra in potestate vestra est : exercete, negotiamini, et possidete eam.

11 Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait : Inveniam gratiam coram vobis : et quæcumque statueritis, dabo :

12 augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis : tantum date mihi puellam hanc uxorem.

13 Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, sævientes ob stuprum sororis :

14 Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso : quod illicitum et nefarium est apud nos.

15 Sed in hoc valebimus fœderari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus ;

16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras : et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus.

17 Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus.

18 Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus,

19 nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret : amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui.

20 Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum :

21 Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum : negotientur in terra, et exerceant eam, quæ spatiosa et lata cultoribus indiget : filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus.

22 Unum est quo differtur tantum bonum : si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes.

23 Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quæ possident, nostra erunt : tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum.

24 Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus.

25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est : arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter : interfectisque omnibus masculis,

26 Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.

27 Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob : et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.

28 Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quæ in domibus et in agris erant,

29 parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas.

30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi : Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus : nos pauci sumus ; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

31 Responderunt : Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra ?

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4425

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4425. CAPUT XXXIV.

1. Et exivit Dinah, filia Leae, quam peperit Jacobo, ad videndum filias terrae.

2. Et vidit illam Shechem filius Hamoris Hivaei, principis terrae, et sumpsit eam, et cubuit cum ea, et compressit eam.

3. Et adhaerebat anima illius in Dinam, filiam Jacobi, et amavit puellam, et locutus super cor puellae.

4. Et dixit Shechem ad Hamor patrem suum, dicendo, Accipe mihi natam hanc ad mulierem.

5. Et Jacob audivit, quod polluerit Dinam, filiam suam; et filii ejus erant cum acquisitione 1 ejus in agro; et tacuit Jacob usque ad venire illos.

6. Et exivit Hamor pater Shechemi ad Jacobum, ad loquendum cum eo.

7. Et filii Jacobi venerunt ab agro, ut audire illos; et doluerunt viri, et exarsit illis valde, quia stultitiam fecit in Israele, ad cubandum cum filia Jacobi, et ita non fiet.

8. Et locutus Hamor cum illis dicendo, Shechem filius meus desiderat anima illius in filiam vestram, detis quaeso eam illi ad mulierem.

9. Et affinitates societis cum nobis, filias vestras detis nobis, et filias nostras accipiatis vobis.

10. Et cum nobis habitetis, et terra erit coram vobis, habitate, negotiando pervagamini eam, et possidete in ea.

11. Et dixit Shechem ad patrem ejus, et ad fratres ejus, Inveniam gratiam in oculis vestris, et quod dicitis ad me, dabo.

12. Multiplicate super me valde dotem et donum, et dabo quemadmodum dicitis ad me, et detis mihi puellam ad mulierem.

13. Et responderunt filii Jacobi Shechemo et Hamori patri illius in fraude, et locuti sunt, quia polluit Dinam sororem illorum.

14. Et dixerunt ad illos, Non possumus facere verbum hoc, dare sororem nostram viro cui praeputium, quia opprobrium hoc nobis.

15. Verumtamen in hoc consentiemus vobis, si sitis sicut nos, ad circumcidendum vobis omnem masculum.

16. Et dabimus filias nostras vobis, et filias vestras accipiemus nobis, et habitabimus cum vobis, et erimus in populum unum.

17. Et si non audiatis ad nos ad circumcidendum, et sumemus filiam nostram, et ibimus.

18. Et bona fuerunt verba illorum in oculis Hamoris, et in oculis Shechemi filii Hamoris.

19. Et non tardavit puer facere verbum, quia beneplacuit in filia Jacobi; et ille honoratus prae omnibus domus patris sui.

20. Et venit Hamor, et Shechem filius illius ad portam urbis suae, et locuti ad viros urbis suae, dicendo,

21. Viri illi pacifici ii cum nobis, et habitent in terra, et negotiando pervagentur eam, et terra ecce lata spatiis coram illis, filias illorum accipiamus nobis ad feminas, et filias nostras demus illis.

22. Verumtamen in hoc consentient nobis viri ad habitandum cum nobis, ad esse in populum unum, in circumcidi nobis omnem masculum, quemadmodum illi circumcisi.

23. Acquisitio illorum, et emptio illorum, et omnis bestia illorum, annon nobis illa? tantummodo consentiamus illis, et habitabunt cum nobis.

24. Et audiverunt ad Hamorem et ad Shechemum filium illius omnes egredientes portam urbis ejus, et circumciderunt omnem masculum, omnes egredientes portam urbis illius.

25. Et factum in die tertio, in esse illos dolentes, et acceperunt duo filii Jacobi Shimeon et Levi, fratres Dinae, quisque gladium suum, et venerunt super urbem confidenter, et occiderunt omnem masculum.

26. Et Hamorem et Shechemum filium illius occiderunt ad os gladii, et sumpserunt Dinam e domo Shechemi, et exiverunt.

27. Filii Jacobi venerunt super confossos, et depraedati urbem, quod polluerint sororem suam.

28. Greges illorum, et armenta illorum, et asinos illorum, et quicquid in urbe, et quicquid in agro, sumpserunt.

29. Et omnes opes illorum, et omnem infantem illorum, et feminas illorum captivarunt et depraedati, et omne quod in domo.

30. Et dixit Jacob ad Shimeon et ad Levi, Perturbastis me, ad fetere faciendum me habitatori terrae, Canaanaeo et Perizzaeo, et ego mortales numeri; et congregabuntur super me, et percutient me, et perdar ego et domus mea.

31. Et dixerunt, An sicut meretricem faciet sororem nostram?

CONTENTA

Agitur hic in sensu interno de Jacobi posteris, quod exstinxerint omne verum doctrinae quod fuit Ecclesiae Antiquae: Hamor et Shechemus cum populo urbis illorum, repraesentant id verum: Ecclesiae enim repraesentativum apud posteros Jacobi constabat solum in externis absque internis; Ecclesia autem repraesentativa apud antiquos in externis cum internis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.