Die Bibel

 

Genesis 32

Lernen

   

1 Jacob quoque abiit itinere quo cœperat : fueruntque ei obviam angeli Dei.

2 Quos cum vidisset, ait : Castra Dei sunt hæc : et appellavit nomen loci illius Mahanaim, id est, Castra.

3 Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom :

4 præcepitque eis, dicens : Sic loquimini domino meo Esau : Hæc dicit frater tuus Jacob : Apud Laban peregrinatus sum, et fui usque in præsentem diem.

5 Habeo boves, et asinos, et oves, et servos, et ancillas : mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo.

6 Reversique sunt nuntii ad Jacob, dicentes : Venimus ad Esau fratrem tuum, et ecce properat tibi in occursum cum quadringentis viris.

7 Timuit Jacob valde : et perterritus divisit populum qui secum erat, greges quoque et oves, et boves, et camelos, in duas turmas,

8 dicens : Si venerit Esau ad unam turmam, et percusserit eam, alia turma, quæ relicta est, salvabitur.

9 Dixitque Jacob : Deus patris mei Abraham, et Deus patris mei Isaac : Domine qui dixisti mihi : Revertere in terram tuam, et in locum nativitatis tuæ, et benefaciam tibi :

10 minor sum cunctis miserationibus tuis, et veritate tua quam explevisti servo tuo. In baculo meo transivi Jordanem istum : et nunc cum duabus turmis regredior.

11 Erue me de manu fratris mei Esau, quia valde eum timeo : ne forte veniens percutiat matrem cum filiis.

12 Tu locutus es quod benefaceres mihi, et dilatares semen meum sicut arenam maris, quæ præ multitudine numerari non potest.

13 Cumque dormisset ibi nocte illa, separavit de his quæ habebat, munera Esau fratri suo,

14 capras ducentas, hircos viginti, oves ducentas, et arietes viginti,

15 camelos fœtas cum pullis suis triginta, vaccas quadraginta, et tauros viginti, asinas viginti et pullos earum decem.

16 Et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges, dixitque pueris suis : Antecedite me, et sit spatium inter gregem et gregem.

17 Et præcepit priori, dicens : Si obvium habueris fratrem meum Esau, et interrogaverit te : Cujus es ? aut, Quo vadis ? aut, Cujus sunt ista quæ sequeris ?

18 respondebis : Servi tui Jacob, munera misit domino meo Esau, ipse quoque post nos venit.

19 Similiter dedit mandata secundo, et tertio, et cunctis qui sequebantur greges, dicens : Iisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum.

20 Et addetis : Ipse quoque servus tuus Jacob iter nostrum insequitur. Dixit enim : Placabo illum muneribus quæ præcedunt, et postea videbo illum : forsitan propitiabitur mihi.

21 Præcesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris.

22 Cumque mature surrexisset, tulit duas uxores suas, et totidem famulas cum undecim filiis, et transivit vadum Jaboc.

23 Traductisque omnibus quæ ad se pertinebant,

24 mansit solus : et ecce vir luctabatur cum eo usque mane.

25 Qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris ejus, et statim emarcuit.

26 Dixitque ad eum : Dimitte me : jam enim ascendit aurora. Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi.

27 Ait ergo : Quod nomen est tibi ? Respondit : Jacob.

28 At ille : Nequaquam, inquit, Jacob appellabitur nomen tuum, sed Israël : quoniam si contra Deum fortis fuisti, quanto magis contra homines prævalebis ?

29 Interrogavit eum Jacob : Dic mihi, quo appellaris nomine ? Respondit : Cur quæris nomen meum ? Et benedixit ei in eodem loco.

30 Vocavitque Jacob nomen loci illius Phanuel, dicens : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.

31 Ortusque est ei statim sol, postquam transgressus est Phanuel : ipse vero claudicabat pede.

32 Quam ob causam non comedunt nervum filii Israël, qui emarcuit in femore Jacob, usque in præsentem diem : eo quod tetigerit nervum femoris ejus, et obstupuerit.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4013

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4013. ‘Accepit sibi Jacob baculum populi recentem’: quod significet propriam potentiam naturalis boni, constat a significatione ‘baculi’ quod sit potentia; et a significatione ‘populi’ quod sit bonum naturalis, de qua sequitur: ‘baculus’ passim nominatur in Verbo, et ubivis significat potentiam, tam ex eo quod pastores illo usi sint, potentiae exercendae causa super greges, quam quoque quia inserviebat sustentationi corporis, et quasi pro manu dextra; per ‘manum’ enim significatur potentia, n. 878, 3387; et quia illa significatio baculi fuit, etiam reges antiquitus illo usi sunt, inde insigne regium curtus baculus et quoque sceptrum; nec solum reges illo usi sunt, sed etiam sacerdotes 1 et prophetae, ut quoque illi 2 per baculum significarent' potentiam quae illis, sicut Aharon et Moses; quare Mosi toties mandatum est ut extenderet baculum suum, et alibi ut manum, cum miracula fiebant; et hoc quia per ‘baculum’ et per ‘manum’ Divina potentia significabatur; ex significatione ‘baculi’ quod sit potentia, etiam magi Aegyptii illo usi sunt cum magica miracula facerent; inde hodie magi repraesentantur per baculos in manu.

[2] Ex 3 his constare potest quod per ‘baculos’ significetur potentia: sed in lingua originali, baculi qui pastoribus, et qui regibus, tum qui sacerdotibus et prophetis, alia 4 voce exprimuntur; hic voce qua exprimitur baculus viatorum, tum quoque pastorum, ut constare potest ex locis alibi, ut Gen. 32:11; Exod. 12:11; 1 Sam. 17:40, 43; Zach. 11:7, 10; hic quidem baculus non nominatur sicut sustentans manum, sed sicut virga excisa ab arbore, nempe ‘a populo, corylo, et platano’, ad ponendum in potatoriis ante facies gregis, sed usque 5 ejusdem significationis est; per illum enim in sensu interno potentia naturalis boni, et inde naturalium veritatum, describitur.

[3] Quod ‘populum’ attinet, ex qua baculus factus, sciendum quod arbores in genere significent perceptiones et cognitiones, perceptiones cum praedicantur de caelesti homine, at cognitiones cum de spirituali, videatur n. 103, 2163, 2682, 2722, 2972; inde arbores in specie significant bona et vera, nam haec sunt perceptionum et cognitionum; quaedam species arborum bona et vera interiora quae sunt spiritualis hominis, ut olivae et vites, quaedam species bona et vera exteriora quae sunt naturalis hominis, ut ‘populus, corylus, 6 platanus’; et quia antiquitus unaquaevis arbor aliquam speciem boni et veri significabat, inde in lucis cultus fuit secundum arborum species, n. 2722 7 populus, quae hic nominatur, est populus alba, ita dicta ab 8 albedine, e qua derivatio; inde erat quod per ‘populum’ significatum fuerit bonum quod ex vero, seu quod idem, bonum veri, ut quoque apud Hoscheam iv 13, sed hic falsificatum.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts ut.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Manuscript has quibus

4. baculus here (Gen. 30:37-41) translates Hebrew maqqel. Moses' rod is matteh, sceptre is shebet, the staff for bearing temple furniture is bad, staff as a support is misheneth. 5. The Manuscript has quis eadem vox

6. The Manuscript inserts et.

7. Hebrew libneh

8. Hebrew libnah

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.