Die Bibel

 

Genesis 30

Lernen

   

1 Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo : Da mihi liberos, alioquin moriar.

2 Cui iratus respondit Jacob : Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui ?

3 At illa : Habeo, inquit, famulam Balam : ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios.

4 Deditque illi Balam in conjugium : quæ,

5 ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium.

6 Dixitque Rachel : Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan.

7 Rursumque Bala concipiens, peperit alterum,

8 pro quo ait Rachel : Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui : vocavitque eum Nephthali.

9 Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit.

10 Qua post conceptum edente filium,

11 dixit : Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad.

12 Peperit quoque Zelpha alterum.

13 Dixitque Lia : Hoc pro beatitudine mea : beatam quippe me dicent mulieres : propterea appellavit eum Aser.

14 Egressus autem Ruben tempore messis triticeæ in agrum, reperit mandragoras, quas matri Liæ detulit. Dixitque Rachel : Da mihi partem de mandragoris filii tui.

15 Illa respondit : Parumne tibi videtur quod præripueris maritum mihi, nisi etiam mandragoras filii mei tuleris ? Ait Rachel : Dormiat tecum hac nocte pro mandragoris filii tui.

16 Redeuntique ad vesperam Jacob de agro, egressa est in occursum ejus Lia, et Ad me, inquit, intrabis : quia mercede conduxi te pro mandragoris filii mei. Dormivitque cum ea nocte illa.

17 Et exaudivit Deus preces ejus, concepitque et peperit filium quintum,

18 et ait : Dedit Deus mercedem mihi, quia dedi ancillam meam viro meo : appellavitque nomen ejus Issachar.

19 Rursum Lia concipiens, peperit sextum filium,

20 et ait : Dotavit me Deus dote bona : etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios : et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.

21 Post quem peperit filiam, nomine Dinam.

22 Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.

23 Quæ concepit, et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.

24 Et vocavit nomen ejus Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.

25 Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam, et ad terram meam.

26 Da mihi uxores, et liberos meos, pro quibus servivi tibi, ut abeam : tu nosti servitutem qua servivi tibi.

27 Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo, experimento didici, quia benedixerit mihi Deus propter te :

28 constitue mercedem tuam quam dem tibi.

29 At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua.

30 Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nunc dives effectus es : benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.

31 Dixitque Laban : Quid tibi dabo ? At ille ait : Nihil volo : sed si feceris quod postulo, iterum pascam, et custodiam pecora tua.

32 Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias, et sparso vellere ; quodcumque furvum, et maculosum, variumque fuerit, tam in ovibus quam in capris, erit merces mea.

33 Respondebitque mihi cras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te : et omnia quæ non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quam in capris, furti me arguent.

34 Dixitque Laban : Cratum habeo quod petis.

35 Et separavit in die illa capras, et oves, et hircos, et arietes varios, atque maculosos : cunctum autem gregem unicolorem, id est albi et nigri velleris, tradidit in manu filiorum suorum.

36 Et posuit spatium itineris trium dierum inter se et generum, qui pascebat reliquos greges ejus.

37 Tollens ergo Jacob virgas populeas virides, et amygdalinas, et ex platanis, ex parte decorticavit eas : detractisque corticibus, in his, quæ spoliata fuerant, candor apparuit : illa vero quæ integra fuerant, viridia permanserunt : atque in hunc modum color effectus est varius.

38 Posuitque eas in canalibus, ubi effundebatur aqua : ut cum venissent greges ad bibendum, ante oculos haberent virgas, et in aspectu earum conciperent.

39 Factumque est ut in ipso calore coitus, oves intuerentur virgas, et parerent maculosa, et varia, et diverso colore respersa.

40 Divisitque gregem Jacob, et posuit virgas in canalibus ante oculos arietum : erant autem alba et nigra quæque, Laban ; cetera vero, Jacob, separatis inter se gregibus.

41 Igitur quando primo tempore ascendebantur oves, ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium, ut in earum contemplatione conciperent :

42 quando vero serotina admissura erat, et conceptus extremus, non ponebat eas. Factaque sunt ea quæ erant serotina, Laban : et quæ primi temporis, Jacob.

43 Ditatusque est homo ultra modum, et habuit greges multos, ancillas et servos, camelos et asinos.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #4005

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

4005. ‘Et removit in die isto capros variegatos et maculosos’:

quod significet quod separarentur vera boni quae sparsa et mixta malis et falsis, quae propria bono per Labanem significato, constat ex significatione ‘removere’ quod sit separare; ex significatione ‘caprorum’ quod sint vera boni, de qua sequitur; ex significatione ‘variegatorum’ quod sint quae sparsa et mixta malis, de qua etiam sequitur; et ex significatione ‘maculosorum’ quod sint quae sparsa et mixta falsis, de qua supra. Hic nominantur capri et dein caprae, ex causa quia ‘capri’ significavit vera boni et ‘caprae’ bona veri, inter quae qualis differentia sit, videatur supra n. 3995.

[2] In Verbo accurata distinctio fit inter masculos et femellas, ut patet a sacrificiis et holocaustis, in quibus specifice mandatum 1 quod offerretur sive agnus vel agna, sive capra vel caper, sive ovis vel aries, et sic porro; ex 2 quibus constare potest quod aliud significatum fuerit per masculum et aliud per femellam; per masculum in genere significatur verum et per femellam bonum; hic itaque per ‘capros’ vera boni, et per ‘capras’, quae mox nominantur, bona quae illis adjuncta; et quia talis differentia est, etiam dicitur quod ‘removerit capros variegatos’, non autem punctatos prout de capris; ‘variegatum’ enim significat verum sparsum et mixtum malis, at ‘punctatum’ significat bonum sparsum et mixtum malis, de quo supra n. 3993; verum mixtum malis, est proprie intellectus, sed bonum mixtum malis est proprie voluntatis; haec differentia est. Quod haec a bono per Labanem significato sint, patet quia a grege Labanis; per ‘gregem’ enim in Verbo significatur bonum et verum, seu quod idem, illi qui in bono et vero sunt, ita qui 3 ab Ecclesia Domini.

[3] Arcanum hoc ulterius exponi nequit quia non patere potest nisi ad captum instructum de veris et bonis, et simul illustratum; sciendum eram est quid vera boni, et quid bona inde, tum quod ex uno bono, quod hic per Labanem repraesentatur, tot varia possint separari; qui non in cognitione de his sunt, nec sciunt quod in unoquovis bono sint innumerabilia, et quidem tot ut vix possint a scientissimo in communia genera dispesci; sunt enim bona comparata per vera, sunt vera inde nata, et per haec iterum bona comparata; sunt vera nata ex bonis, et hoc quoque in serie; sunt bona mixta malis, et vera mixta falsis, de quibus supra n. 3993; et horum mixtiones et temperaturae tam variae et multiplices ut myriadum myriades excedant, et quoque variantur secundum omnes vitae status, et vitae status in genere secundum aetates, et in specie secundum affectiones quascumque: inde aliquantum capi potest quod a Labanis bono separari potuerint tot varia; 4 quorum quaedam adjuncta sunt veris 5 per filios Jacobi significatis, quaedam relicta, et ex his alia derivata: sed haec talia sunt, ut dictum, quae non cadunt in intellectum nisi instructum et simul illustratum.

Fußnoten:

1. The Manuscript has quid

2. The Manuscript has quo

3. The Manuscript inserts sunt.

4. The Manuscript has et quaedam adjungi

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.