Die Bibel

 

Genesis 29

Lernen

   

1 Profectus ergo Jacob venit in terram orientalem.

2 Et vidit puteum in agro, tres quoque greges ovium accubantes juxta eum : nam ex illo adaquabantur pecora, et os ejus grandi lapide claudebatur.

3 Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem, et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.

4 Dixitque ad pastores : Fratres, unde estis ? Qui responderunt : De Haran.

5 Quos interrogans, Numquid, ait, nostis Laban filium Nachor ? Dixerunt : Novimus.

6 Sanusne est ? inquit. Valet, inquiunt : et ecce Rachel filia ejus venit cum grege suo.

7 Dixitque Jacob : Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges : date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite.

8 Qui responderunt : Non possumus, donec omnia pecora congregentur, et amoveamus lapidem de ore putei, ut adaquemus greges.

9 Adhuc loquebantur, et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui : nam gregem ipsa pascebat.

10 Quam cum vidisset Jacob, et sciret consobrinam suam, ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.

11 Et adaquato grege, osculatus est eam : et elevata voce flevit,

12 et indicavit ei quod frater esset patris sui, et filius Rebeccæ : at illa festinans nuntiavit patri suo.

13 Qui cum audisset venisse Jacob filium sororis suæ, cucurrit obviam ei : complexusque eum, et in oscula ruens, duxit in domum suam. Auditis autem causis itineris,

14 respondit : Os meum es, et caro mea. Et postquam impleti sunt dies mensis unius,

15 dixit ei : Num quia frater meus es, gratis servies mihi ? dic quid mercedis accipias.

16 Habebat vero duas filias : nomen majoris Lia, minor vero appellabatur Rachel.

17 Sed Lia lippis erat oculis : Rachel decora facie, et venusto aspectu.

18 Quam diligens Jacob, ait : Serviam tibi pro Rachel filia tua minore, septem annis.

19 Respondit Laban : Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro : mane apud me.

20 Servivit ergo Jacob pro Rachel septem annis : et videbantur illi pauci dies præ amoris magnitudine.

21 Dixitque ad Laban : Da mihi uxorem meam : quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam.

22 Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias.

23 Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum,

24 dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam :

25 et dixit ad socerum suum : Quid est quod facere voluisti ? nonne pro Rachel servivi tibi ? quare imposuisti mihi ?

26 Respondit Laban : Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias.

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

28 Acquievit placito : et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem :

29 cui pater servam Balam tradiderat.

30 Tandemque potitus optatis nuptiis, amorem sequentis priori prætulit, serviens apud eum septem annis aliis.

31 Videns autem Dominus quod despiceret Liam, aperuit vulvam ejus, sorore sterili permanente.

32 Quæ conceptum genuit filium, vocavitque nomen ejus Ruben, dicens : Vidit Dominus humilitatem meam : nunc amabit me vir meus.

33 Rursumque concepit et peperit filium, et ait : Quoniam audivit me Dominus haberi contemptui, dedit etiam istum mihi ; vocavitque nomen ejus Simeon.

34 Concepitque tertio, et genuit alium filium : dixitque : Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus : eo quod pepererim ei tres filios : et idcirco appellavit nomen ejus Levi.

35 Quarto concepit, et peperit filium, et ait : Modo confitebor Domino, et ob hoc vocavit eum Judam : cessavitque parere.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3880

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3880. ‘Et dixit, Hac vice confitebor Jehovam’: quod significet in sensu supremo Dominum, in interno Verbum, in externo doctrinam inde, hic Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, constat a significatione ‘confiteri’: quod confiteri in sensu externo seu proxime interiore significet doctrinam ex Verbo, patet, confessio enim non aliud est, etiam in communi sermone, quam declaratio suae fidei coram Domino, ita comprehendit in se illa quae homo credit, proinde quae ei sunt doctrina: quod ‘confiteri’ in sensu interno sit Verbum, inde sequitur, omnis enim doctrina fidei et charitatis ex Verbo erit; ex se enim homo de caelestibus et spiritualibus nihil novit, quare ex revelatione Divina quae est Verbum: quod ‘confiteri’ in sensu supremo sit Dominus, est quia Dominus est Verbum, proinde doctrina ex Verbo, et quia Verbum in sensu interno Dominum solum spectat et de Ipsius regno agit, n. 1871, 2859, 2894, 3245, 3305 pr. , 3393, 3432, 3439, 3454; inde est quod per ‘confiteri Jehovam’ significetur Divinum amoris et caeleste regnum Ipsius, Dominus enim est Ipse Divinus Amor, et influxus hujus facit regnum Ipsius, et hoc per Verbum quod ab Ipso; quod per ‘Jehudam’ qui a confiteri Jehovam nominatus est, significetur Divinum amoris, et caeleste regnum Domini 1 , prius n. 3654 ostensum videatur; inde est quod dicatur quod hic ‘confiteri’ sit illud.

[2] Quid autem confiteri et 2 confessio sit, constare potest a locis in Verbo, ubi memoratur; ut apud Esaiam,

Dices in die illo, Confitebor Tibi Jehovah, quod succensuisti mihi, reversa est ira Tua, et consolatus es me:... et dicetis in dic illo, Confitemini Jehovae, invocate nomen Ipsius, nota facite in populo opera Ipsius, commemorate quod exaltatum sit nomen Ipsius, 12:1, 4:

apud Davidem,

Confitemur Tibi Deus, confitemur, et propinquum nomen Tuum, enarrant mirabilia Tua, Ps. 75:2 [KJV Ps. 75:1]:

apud eundem,

Psalmius ad confessionem. Jubilate Jehovae omnis terra, ...

Ille fecit nos, et non nos, populum Suum et gregem pascui Sui; ideo Ipsius nos, populus Ipsius et grex pascui Ipsius: 3 intrate per portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, quia bonus Jehovah, in aeternum misericordia Ipsius, et usque in generationem et generationem veritas Ipsius, Ps. 100:1-5;

ibi quid ‘confiteri’ et confessio sit, patet, quod nempe sit agnoscere Jehovam seu Dominum, et quae Ipsius sunt; agnitio illa quod sit doctrina et Verbum, patet:

[3] apud Esaiam,

Consolabitur Jehovah Zionem, consolabitur omnes vastitates ejus, ... laetitia et gaudium invenietur in illa, confessio et vox cantus, 51:3:

apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Ecce Ego reducens captivitatem tentoriorum Jacobi, et habitaculorum ejus miserebor, et aedificabitur urbs super tumulo suo, et palatium juxta morem suum habitabitur, et exibit ab iis confessio et vox ludentium,

30:18, 19:

apud Davidem,

Confitebor Jehovae juxta justitiam Ipsius, et cantabo nomen Jehovae Altissimi, Ps. 7:18 [KJV Ps. 7:17]:

apud eundem,

Quando transivero ad domum Dei voce 4 cantus et confessionis, multitudine festum agente, Ps. 42:5 [KJV Ps. 42:4]:

apud eundem,

Confitebor Tibi inter gentes, Domine, psallam Tibi inter populos, quia magna usque ad caelum misericordia Tua, Ps. lvii

10, 11 [KJV 9, 10];

[4] ex his locis patet quod confessio se ad caeleste amoris referat, distinguitur enim ab illis quae sunt spiritualis amoris, nam dicitur 5 ‘confessio et vox cantus’, ‘confessio et vox ludentium’, ‘confitebor Tibi inter gentes et psallam Tibi inter populos’; confessio et confiteri est caeleste, vox cantus, vox 6 ludentium, tum psallere sunt spiritualia, etiam confiteri inter ‘gentes’ dicitur, et psallere inter ‘populos’, quia per ‘gentes’ significantur illi qui in bono 7 , et per ‘populos’ illi qui in vero 8 , amore; in Verbo enim apud Prophetas plerumque 9 binae expressiones occurrunt, quarum una se refert ad caeleste seu bonum, altera ad spirituale seu verum, ut sit conjugium Divinum in singulis Verbi, ita 10 conjugium boni et veri, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132; exinde etiam patet quod confessio involvat caeleste amoris, et quod confessio genuina seu quae ex corde, non sit nisi ex bono; at quae ex vero, dicitur ‘vox cantus, vox ludentium, et psallere’;

[5] similiter in his locis, apud Davidem,

Laudabo nomen Dei cantico, et magnum faciam Ipsum confessione,

Ps. 69:31 [KJV Ps. 69:30]:

apud eundem,

Ego confitebor Tibi instrumento nablii 11 , veritatem Tuam Deus mi, canam Tibi in cithara, Sancte Israelis, Ps. 71:22;

quod per ‘canere cithara’, et per reliqua instrumenta chordacea significentur spiritualia 12 , videatur n. 418-420:

apud eundem,

Intrate portas Ipsius in confessione, atria Ipsius in laude, confitemini Ipsi, benedicite nomini Ipsius, Ps. 100:4;

‘confessio et confiteri’ est ex amore boni, ‘laus’ autem et ‘benedicere’ ex amore veri:

apud eundem,

Respondete Jehovae per confessionem, psallite Deo nostro in cithara, Ps. 147:7:

apud eundem,

Confitebor Tibi in congregatione magna, in populo numeroso laudabo Te, Ps. 35:18 13 :

apud eundem,

Confitebor Jehovae ore meo, et in medio multorum laudabo Ipsum, Ps. 109:30:

apud eundem,

Nos populus Tuus, et grex pascui Tui, confitebimur Tibi in aeternum, in generationem et generationem enumerabimus laudem Tuam, Ps. 79:13:

apud eundem,

Confiteantur Jehovae misericordiam Ipsius, et mirabilia Ipsius is hominis, sacrificent sacrificia confessionis, et annuntient opera Ipsius cum cantu, Ps. 107:21, 22.

[6] Quod in his locis binae expressiones unius rei sint, patet, quae apparerent sicut inanes repetitiones, nisi una involveret caeleste quod est bonum, et altera spirituale quod est verum, ita conjugium Divinum; ipsum regnum Domini est tale conjugium; hoc arcanum est in Verbo ubivis, sed detegi nusquam potest nisi per sensum internum, et inde cognitionem quaenam vox ad caelestem classem, et quaenam ad spiritualem pertinet;

[7] at in genere sciri debet quid caeleste, et quid spirituale, de quibus saepius prius.

Ipsa confessio cordis, quia est ex caelesti amore, est in genuino sensu confessio, homo qui in hac est, is 14 agnoscit quod omne bonum a Domino, et quod omne malum a seipso, in qua agnitione cum est 15 , in statu humiliationis est; agnoscit enim tunc quod Dominus sit omne apud ipsum, et quod ipse sit nihil respective, ex quo statu eum fit confessio, tunc est ex caelesti amore 16 .

[8] Sacrificia autem confessionis quae fuerunt in Ecclesia Judaica, erant gratiarum actiones, et vocabantur in universali sensu sacrificia eucharistica et retributoria, quae 17 erant duplicis generis, nempe confessionis et votiva; quod sacrificia confessionis involverint caeleste. Amoris, constare potest ab institutione eorum, de qua ita apud Mosen,

Haec lex sacrificii eucharisticorum, quod offeretur Jehovae; si pro confessione obtulerit illud, tunc offeret praeter sacrificium confessionis placentas azymas mixtas oleo, et lagana azyma uncta oleo, et similaginem bullatam 18 ,

placentas mixtas oleo, super placentas panis fermentatas offeret munus suum, praeter sacrificium confessionis, Lev. vii

11-13, 15; per omnia illa quae ibi memorantur, ut per ‘placentas azymas mixtas oleo’, per ‘lagana azyma uncta oleo’, per ‘similaginem bullatam’, ‘placentas panis fermentatas’ significantur caelestia amoris et fidei, et inde confessiones, et quod erunt in humiliatione; quod ‘similago’ et inde placentae sint caeleste amoris et inde spirituale fidei' quod est charitas, videatur n. 2177; quod ‘azymum’ sit purificatio a malis et falsis, n. 2342; quod ‘oleum’ sit caeleste amoris, n. 886, 3728; quod ‘panis’ etiam, n. 2165, 2177, 3464, 3478, 3735.

[9] Votiva autem quae erant alterum genus eucharisticorum, in sensu externo significabant retributionem, in interno voluntatem ut Dominus provideret, in supremo Providentiae statum, videatur n. 3732; inde est quod utrumque passim in Verbo memoretur, ut apud Davidem,

Sacrifica Deo confessionem, et exsolve Altissimo vota tua:...

sacrificans confessionem honorat Me, et qui disponit viam ei monstrabo salutem Dei, Ps. 50:14, 23:

apud eundem,

Super me Deus, vota Tua, retribuam confessiones Tibi, Ps. lvi

13. [KJV 12]:

apud eundem,

Tibi sacrificabo sacrificium confessionis, et nomen Jehovae invocabo, vota mea Jehovae solvam, Ps. 116:17, 18:

[10] apud Jonam, Ego cum voce confessionis sacrificabo Tibi, quod vovi exsolvam, 2:10 [KJV 9].

Ex his nunc patet quid sit confessio, ex qua Jehudah nominatus, quod nempe in supremo sensu sit Dominus et Divinum amoris, in interno Verbum, tum caeleste regnum Domini, et in sensu exteriore doctrina ex Verbo, quae est Ecclesiae caelestis; quod illa significentur per Jehudam in Verbo 19 , constare potest a nunc sequentibus.

Fußnoten:

1. The Manuscript has Ipsius

2. The Manuscript has seu

3. Schmidius has (vel juxta keri) here, i. e. (or according to margin of Massoretic text). This Swedenborg omitted, but two alternative readings of the same textare actually given here.

4. The Manuscript has in

5. The Manuscript has dicitur enim

6. The Manuscript inserts et.

7. The Manuscript inserts caelesti seu.

8. The Manuscript inserts spirituali seu.

9. The Manuscript has ubivis

10. The Manuscript has hoc est

11. Hebrew (nebel) = psaltery, lyre.

12. The Manuscript has fidei

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The Manuscript has haec

15. The Manuscript inserts homo.

16. The Manuscript has auditur

17. The Manuscript has et

18. Swedenborg adopts this from Schmidius; L. bullatus =‘boiling’ or ‘bubbling’, but also ‘sodden’ or ‘half-cooked’. The Hebrew is from (rabak) = ‘to soak’ or perhaps ‘to fry’.

19. The Manuscript has illa quoque repraesentabat Jehudah in Verbo, ut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.