Die Bibel

 

Genesis 28

Lernen

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #6426

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

6426. ‘Exinde pastor, lapis Israelis’: quod significet quod inde omne bonum et verum spirituali regno, constat a significatione ‘pastoris’ quod sit qui ducit ad bonum charitatis per verum fidei, de qua n. 343, 3795, 6044, hic in supremo sensu quia de Domino, est ipsum bonum et verum; ex significatione ‘lapidis’ quod sit verum, de qua n. 1298, 3720, 3769, 3771, 3773, 3789, 3798; et ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit Ecclesia spiritualis, de qua n. 3305, 4286, nam ‘Israel’ est bonum spirituale seu bonum veri, n. 4286, 4598, 5801, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833; et quia bonum veri est ipsum essentiale Ecclesiae spiritualis, idcirco per ‘Israelem’ Ecclesia spiritualis significatur, et in superiore sensu regnum spirituale Domini: 1 ex his patet quod per ‘exinde pastor, lapis Israelis’ significetur quod inde omne bonum et verum spirituali regno Domini.

[2] Quod ‘lapis Israelis’ sit in supremo sensu Dominus quoad verum quod regno Ipsius spirituali, est quia per ‘lapidem’ 2 in genere significatur templum, et in specie fundamentum ejus, et per ‘templum’ significatur Divinum Humanum Domini, ut 3 constat apud Johannem 2:19, 21;

et quoque per ‘fundamentum’ ejus, apud Matthaeum 21:42, 44; et apud Esai. 28:16. Quod ‘lapis’ in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Verum quod regno Ipsius spirituali, patet apud Davidem,

Lapis quem rejecerunt architecti, factus est in caput anguli; a cum Jehovah factum est hoc; ille est mirabilis in oculis nostris, Ps. 118:22, 23; quod ‘lapis’ ibi sit Dominus, 4 constat apud Lucam, Scriptum est, Quem lapidem rejecerunt architecti, hic jactus est in caput anguli, quicumque ceciderit super illum lapidem, confringetur, super quem autem ceciderit, eum comminuet, 20:17, 18 5 ; 6 haec Dominus de Se loquitur:

apud Esaiam,

Ille timor vester, et Ille formido vestra, erit enim in sanctuarium, licet in lapidem impulsus, et in petram offendiculi, duabus domibus Israelis; ... impingent inter eos multi, et cadent, et confringentur, 8:13-15;

ubi de Domino:

apud eundem,

Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego, fundabit in Zione lapidem, lapidem probationis, anguli pretii, fundationis fundatae; qui crediderit, non festinabit, 28:16:

apud Zachariam, Visitabit Jehovah Zebaoth gregem Suum, domum Jehudae, et ponet eos sicut equum gloriae Suae in bello; ex illo angularis, ex illo clavus, ex illo arcus belli, 10:3, 4:

[3] apud Danielem,

Videns fuisti, usque dum excisus lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla, et contrivit eos, ... lapis qui percussit statuam, factus est in petram magnam, et implevit omnem terram.... Surgere faciet Deus caelorum regnum, quod in saecula non perdetur, et regnum ejus populo alii non permittetur; conteret et consumet omnia illa regna, ipsum autem stabit in saecula: propterea quod vidisti, quod 7 e petra excisus est lapis, qui non per manus, et contrivit ferrum, aes, argillam, argentum et aurum, 2:34, 35, 44, 45; hic per ‘lapidem’ in supremo sensu 8 intelligitur Dominus, et in sensu respectivo regnum Ipsius spirituale; quod ‘lapis excisus sit e petra’ significat quod e vero fidei, nam id per ‘petram’ in Verbo significatur, et quia verum fidei per ‘lapidem et petram’, est regnum Domini spirituale quod etiam significatur, hoc enim in vero fidei et inde in bono est. Per ‘lapidem’ etiam super quo dormivit Jacob, et quem dein posuit in statuam, simile significatur, de quo ita, Expergefactus Jacob e somno suo, et dixit, Certe est Jehovah in loco hoc, et ego non scivi: et timuit et dixit, Quam terribilis locus hic, nihil hic nisi domus Dei, et haec porta caeli: et mane surrexit Jacob in matutino, et sumpsit lapidem quem posuerat sub capitalia sua, et posuit illum statuam, et fudit oleum super caput ejus; ... dixit; Lapis hic, quem posui statuam, erit domus Dei, Gen. 28:16-18, 22 9 .

Quod per ‘lapidem’ ab antiquis intellectus sit Dominus in supremo sensu, et regnum Ipsius spirituale in sensu repraesentativo, etiam liquet apud Joshuam, Erexit Joshua lapidem, sub quercu quae in sanctuario Jehovae; et dixit Joshua ad universum populum, Ecce lapis hic erit nobis in testem; audivit enim ille omnes sermones Jehovae, quos locutus est nobiscum; et erit in testem contra 10 vos, ne abnegetis Deum vestrum, : 24:26, 27.

Fußnoten:

1. inde

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. patet

4. patet

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. ubi

7. de

8. significatur

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.