Die Bibel

 

Genesis 28

Lernen

   

1 Vocavit itaque Isaac Jacob, et benedixit eum, præcepitque ei dicens : Noli accipere conjugem de genere Chanaan :

2 sed vade, et proficiscere in Mesopotamiam Syriæ, ad domum Bathuel patris matris tuæ, et accipe tibi inde uxorem de filiabus Laban avunculi tui.

3 Deus autem omnipotens benedicat tibi, et crescere te faciat, atque multiplicet, ut sis in turbas populorum.

4 Et det tibi benedictiones Abrahæ, et semini tuo post te : ut possideas terram peregrinationis tuæ, quam pollicitus est avo tuo.

5 Cumque dimisisset eum Isaac, profectus venit in Mesopotamiam Syriæ ad Laban filium Bathuel Syri, fratrem Rebeccæ matris suæ.

6 Videns autem Esau quod benedixisset pater suus Jacob, et misisset eum in Mesopotamiam Syriæ, ut inde uxorem duceret ; et quod post benedictionem præcepisset ei, dicens : Non accipies uxorem de filiabus Chanaan :

7 quodque obediens Jacob parentibus suis isset in Syriam :

8 probans quoque quod non libenter aspiceret filias Chanaan pater suus :

9 ivit ad Ismaëlem, et duxit uxorem absque iis, quas prius habebat, Maheleth filiam Ismaël filii Abraham, sororem Nabaioth.

10 Igitur egressus Jacob de Bersabee, pergebat Haran.

11 Cumque venisset ad quemdam locum, et vellet in eo requiescere post solis occubitum, tulit de lapidibus qui jacebant, et supponens capiti suo, dormivit in eodem loco.

12 Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens cælum : angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam,

13 et Dominum innixum scalæ dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac : terram, in qua dormis, tibi dabo et semini tuo.

14 Eritque semen tuum quasi pulvis terræ : dilataberis ad occidentem, et orientem, et septentrionem, et meridiem : et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ.

15 Et ero custos tuus quocumque perrexeris, et reducam te in terram hanc : nec dimittam nisi complevero universa quæ dixi.

16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait : Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.

17 Pavensque, Quam terribilis est, inquit, locus iste ! non est hic aliud nisi domus Dei, et porta cæli.

18 Surgens ergo Jacob mane, tulit lapidem quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum, fundens oleum desuper.

19 Appellavitque nomen urbis Bethel, quæ prius Luza vocabatur.

20 Vovit etiam votum, dicens : Si fuerit Deus mecum, et custodierit me in via, per quam ego ambulo, et dederit mihi panem ad vescendum, et vestimentum ad induendum,

21 reversusque fuero prospere ad domum patris mei : erit mihi Dominus in Deum,

22 et lapis iste, quem erexi in titulum, vocabitur Domus Dei : cunctorumque quæ dederis mihi, decimas offeram tibi.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3667

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3667. ‘Deus Shaddai benedicet tibi’: quod significet tentationes illius veri et boni per quas conjunctio, constat ex significatione ‘Dei Shaddai’ quod sint tentationes, de qua sequitur; et ex significatione ‘benedici’ quod sit conjunctio, de qua n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; quia per Jacobum 1 nunc repraesentatur bonum veri, ut supra n. 3659 ostensum, hic illud 2 bonum et verum per ‘tibi’ intelligitur. Quod ‘Deus Shaddai’ significet tentationes, est inde quia antiquis temporibus insigniverunt Supremum Deum, seu Dominum, variis nominibus, et hoc secundum attributa, et secundum bona quae ab Ipso, et quoque secundum vera, quae quod multiplicia sint, unusquisque novit; qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, per omnes illas denominationes non intellexerunt nisi Unum Deum, nempe Dominum, Quem Jehovam appellarunt: at postquam Ecclesia a bono et vero descivit, et simul a sapientia illa, tunc coeperunt tot deos colere, quot denominationes Unius Dei fuerunt, usque adeo ut unaquaevis gens, et tandem unaquaevis familia pro suo Deo agnosceret unum ex illis;

[2] inde tot dii 3 exstiterunt, qui etiam passim in Verbo 4 nominantur; simile factum in familia Terahi patris Abrahami, et quoque in ipsa domo Abrahami; qui quod alios deos coluerit, videatur n. 1356, 2559, et quod imprimis Deum Shaddai, n. 1992; quod cultus ejus permanserit in domo illa, constat quoque ex his apud Mosen,

Apparui Abrahamo, Jischako, et Jacobo, in Deo Shaddai, et nomine Meo Jehovah non notus fui illis, Exod. 6:3;

inde est quod dictum Abrahamo, Ego Deus Shaddai, ambula tibi coram Me, et esto integer, Gen. 17:1;

et quod nunc ab Jischako dictum Jacobo, ‘Deus Shaddai benedicet tibi’: quod ita sit, manifeste etiam patet ab illis quae in hoc capite, quod postquam Dominus in somnio dixit Ego Jehovah Deus Abrahami patris tui, et Deus Jischaki, vers. 13, usque Jacob dein dixerit, Si fuerit Deus cum me, et custodiverit me in via hac, quam ego ambulans, et dederit mihi panem ad edendum, et vestem ad induendum, et rediero in pace ad domum patris mei, et erit Jehovah mihi in Deum, vers. 20-21;

inde patet quod nec domus Jacobi agnoverit Jehovam, sed quod pro suo Deo agnosceret Illum si sibi benefaceret: prorsus sicut hodie in gentilismo Christiano.

[3] Quod autem 5 Deum Shaddai in specie attinet, fuerat 6 ita in Ecclesia Antiqua Dominus appellatus respective ad tentationes, et 7 benedictiones et benefacta post tentationes, quod in Parte Altera n. 1992 ostensum; inde nunc est quod per ‘Deum Shaddai’ in sensu interno significentur tentationes. Quod per tentationes fiat conjunctio boni et veri, videantur quae prius de tentationibus dicta et ostensa sunt et n. 8 2819 citata.

Fußnoten:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts Historico.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript places this after Antiqua.

7. The Manuscript has ad consolationes

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.