Die Bibel

 

Genesis 26

Lernen

   

1 Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quæ acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palæstinorum in Gerara.

2 Apparuitque ei Dominus, et ait : Ne descendas in Ægyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi,

3 et peregrinare in ea : eroque tecum, et benedicam tibi : tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo.

4 Et multiplicabo semen tuum sicut stellas cæli : daboque posteris tuis universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ,

5 eo quod obedierit Abraham voci meæ, et custodierit præcepta et mandata mea, et cæremonias legesque servaverit.

6 Mansit itaque Isaac in Geraris.

7 Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit : Soror mea est : timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.

8 Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palæstinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua.

9 Et accersito eo, ait : Perspicuum est quod uxor tua sit : cur mentitus es eam sororem tuam esse ? Respondit : Timui ne morerer propter eam.

10 Dixitque Abimelech : Quare imposuisti nobis ? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Præcepitque omni populo, dicens :

11 Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur.

12 Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.

13 Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est :

14 habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiæ plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini,

15 omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo :

16 in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde.

17 Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi,

18 rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim : appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat.

19 Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam.

20 Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversus pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

21 Foderunt autem et alium : et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias.

22 Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens : Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram.

23 Ascendit autem ex illo loco in Bersabee,

24 ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens : Ego sum Deus Abraham patris tui : noli timere, quia ego tecum sum : benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham.

25 Itaque ædificavit ibi altare : et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, præcepitque servis suis ut foderunt puteum.

26 Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum,

27 locutus est eis Isaac : Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis ?

28 Qui responderunt : Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus : Sit juramentum inter nos, et ineamus fœdus,

29 ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te læderet : sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini.

30 Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

31 surgentes mane, juraverunt sibi mutuo : dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum.

32 Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes : Invenimus aquam.

33 Unde appellavit eum Abundantiam : et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in præsentem diem.

34 Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethæi, et Basemath filiam Elon ejusdem loci :

35 quæ ambæ offenderant animum Isaac et Rebeccæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #3428

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

3428. ‘Et foderunt puteum alium, et rixati etiam super illo’: quod significet sensum internum Verbi num sit, constare potest ex significatione ‘putei alius’ et ‘rixari’, de qua supra, ita ex serie; qui enim 1 negant aliquid, ut qui sensum internum Verbi, cum iterum rixantur seu contendunt, non potest esse de alia re quam num sit. Notum 2 est quod pleraeque lites hodie non ulterius vadant; 3 sed quamdiu haerent in controversia num sit et num ita sit, nusquam in aliquid sapientiae progressum facere possunt; in ipsa enim re, de qua controvertunt, sunt innumerabilia quae nusquam videre possunt quamdiu non illam agnoscunt, nam omnia et singula ejus tunc simul ignorant;

[2] eruditio hodierna vix ultra hos limites, nempe num sit 4 et num ita sit, vadit, ideo quoque exclusi ab intelligentia veri stant; sicut qui modo contendit num sensus internus Verbi sit, is nusquam videre potest innumerabilia, immo indefinita, quae in sensu interno sunt; 5 et sicut qui litigat num charitas sit aliquid in Ecclesia, et annon omnia ejus sint fidei, is innumerabilia, immo indefinita, quae in charitate sunt, non scire potest, immo prorsus in ignorantia manet quid charitas;

[3] similiter se habet cum vita post mortem, cum resurrectione mortuorum, cum ultimo judicio, 6 cum caelo et cum inferno; qui modo disputant num sint, illi tamdiu extra fores sapientiae sunt, et sunt veluti qui modo pulsant, et 7 in palatia magnifica sapientiae ne quidem introspicere possunt; et quod 8 mirandum, tales qui ita faciunt, se prae aliis sapientes esse credunt, et eo sapientiores quo melius disserere possunt num ita sit, et magis confirmare quod non ita, cum tamen simplices qui in bono sunt, quos contemnunt, absque aliqua lite, minus controversia docta, appercipere possunt momento quod sit et quale sit; hi sensum apperceptionis veri communem habent, illi autem sensum illum per talia quae prius discutere volunt an sit, exstinxerunt; de his et de illis Dominus loquitur, cum dicit, Quod abscondita sint sapientibus et intelligentibus, et revelata infantibus, Matth. 11:25; Luc. 10:21.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts prorsus.

2. The Manuscript inserts enim.

3. The Manuscript has et

4. The Manuscript has vel

5. The Manuscript has vel quoque, qui litigat, num charitas sit essentiale Ecclesiae, vel num fides

6. The Manuscript inserts imo.

7. The Manuscript has ne quidem in palatia magnificentissima

8. The Manuscript has mirum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.