Die Bibel

 

Genesis 23

Lernen

   

1 Vixit autem Sara centum viginti septem annis.

2 Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan : venitque Abraham ut plangeret et fleret eam.

3 Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens :

4 Advena sum et peregrinus apud vos : date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum.

5 Responderunt filii Heth, dicentes :

6 Audi nos, domine : princeps Dei es apud nos : in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum.

7 Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth :

8 dixitque ad eos : Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor :

9 ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui : pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri.

10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens :

11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei ; sepeli mortuum tuum.

12 Adoravit Abraham coram populo terræ.

13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe : Quæso ut audias me : dabo pecuniam pro agro : suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo.

14 Responditque Ephron :

15 Domine mi, audi me : terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet : istud est pretium inter me et te : sed quantum est hoc ? sepeli mortuum tuum.

16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ.

17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,

18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius.

19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan.

20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2904

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2904. ‘Fuerunt vitae Sarae’: quod significet tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt, constare potest a significatione ‘vitarum’ hic, et a repraesentatione ‘Sarae’; ‘vitae’ hic, quia spectant aetatem et aetatis periodos, nempe infantiam, adolescentiam, adultam aetatem, et senectutem, significant status, sicut omnia tempora in communi, videatur n. 2625, 2788, 2837; et quia agitur in sequentibus de Ecclesia, ideo ‘vitae’ significant tempora et status Ecclesiae; quod ‘Sarah’ sit verum Divinum, videatur n. 1468, 1901, 2063, 2172, 2173, 2198, 2507; inde sequitur quod hic per ‘fuerunt vitae Sarae’, in sensu interno significentur tempora et status Ecclesiae quoad vera Divina qui praecesserunt. Quod Sarah cum vixit uxor Abrahamo, repraesentaverit Divinum Verum Domini conjunctum Divino Bono Ipsius, ex locis citatis videri potest; et quia Divinum Verum Domini, ita quoque significat verum Divinum Ecclesiae, nam in Ecclesia non aliud verum datur quam quod est Domini; verum quod non ab Ipso, non est verum; ut quoque a Verbo et inde doctrina fidei constat; ex Verbo apud Johannem, Non potest homo sumere quicquam, nisi sit datum illi e caelo, 3:27: et alibi, Sine Me non potestis facere quicquam, 15:5; ex doctrina fidei quod omne fidei a Domino, hoc est, omne verum.

[2] 1 Repraesentativa et significativa ita se habent in Verbo, quod omnia et singula in supremo sensu spectent Dominum, inde est ipsa vita Verbi; et quia Dominum, etiam spectant regnum Ipsius, nam Dominus est omne in suo regno; Divina quae a Domino in regno Ipsius, faciunt regnum; ideo quantum boni et veri angelus, spiritus, et homo recipit a Domino, et credit quod a Domino, tantum est in regno Ipsius, quantum autem non recipit, nec credit quod a Domino, tantum non est in regno Ipsius; ita Divina quae a Domino, faciunt regnum Ipsius seu caelum; hoc est quod intelligitur per quod Dominus sit omne in Suo regno.

Fußnoten:

1. Transactions De Repraesentationibus et Correspondentiis follow this and the three following chapters.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.