Die Bibel

 

Genesis 20

Lernen

   

1 Profectus inde Abraham in terram australem, habitavit inter Cades et Sur : et peregrinatus est in Geraris.

2 Dixitque de Sara uxore suo : Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.

3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte, et ait illi : En morieris propter mulierem quam tulisti : habet enim virum.

4 Abimelech vero non tetigerat eam, et ait : Domine, num gentem ignorantem et justam interficies ?

5 nonne ipse dixit mihi : Soror mea est : et ipsa ait : Frater meus est ? In simplictate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.

6 Dixitque ad eum Deus : Et ego scio quod simplici corde feceris : et ideo custodivi te ne peccares in me, et non dimisi ut tangeres eam.

7 Nunc ergo redde viro suo uxorem, quia propheta est : et orabit pro te, et vives : si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu, et omnia quæ tua sunt.

8 Statimque de nocte consurgens Abimelech, vocavit omnes servos suos : et locutus est universa verba hæc in auribus eorum, timueruntque omnes viri valde.

9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham, et dixit ei : Quid fecisti nobis ? quid peccavimus in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande ? quæ non debuisti facere, fecisti nobis.

10 Rursumque expostulans, ait : Quid vidisti, ut hoc faceres ?

11 Respondit Abraham : Cogitavi mecum, dicens : Forsitan non est timor Dei in loco isto : et interficient me propter uxorem meam :

12 alias autem et vere soror mea est, filia patris mei, et non filia matris meæ, et duxi eam in uxorem.

13 Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam : Hanc misericordiam facies mecum : in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.

14 Tulit igitur Abimelech oves et boves, et servos et ancillas, et dedit Abraham : reddiditque illi Saram uxorem suam,

15 et ait : Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.

16 Saræ autem dixit : Ecce mille argenteos dedi fratri tuo, hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt, et quocumque perrexeris : mementoque te deprehensam.

17 Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem, ancillasque ejus, et pepererunt :

18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahæ.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2571

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2571. ‘Dixit Abimelech, Ecce terra mea coram te’: quod significet perceptionem Domini de doctrina amoris et charitatis, constat ea significatione ‘dicere’ quod sit cogitare, de qua n. 2506; et a significatione ‘terrae’ quod hic sit doctrina amoris et charitatis ‘terra’ in sensu interno varia significat, n. 620, 636, 1 1066, at quid significat, ex serie rerum constat; significat enim externum hominem Ecclesiae cum ‘caelum’ internum, n. 82, 913, 1411, 1733; significat etiam tractum ubi Ecclesia, n. 662, 1066; significat ipsam Ecclesiam tum universaliter regnum Domini in caelis et in terris, ex eo quo ‘terra Canaan’ seu ‘terra sancta’ illud repraesentabat, n. 1437, 1585, 1607; idem quoque novum caelum et nova terra, n. 1733, 1850, 2117, 2118; et quia hominem Ecclesiae, Ecclesiam et regnum Domino etiam significat illud quod essentiale eorum est, nempe amorem in Dominum et charitatem erga proximum, nam inde pendent, n. 537, 540, 547, 553, 2130; proinde doctrinam amoris et charitatis quae e Ecclesiae, et quae hic est ‘terra Abimelechi’, nam per ‘Abimelechum ut regem’ significatur doctrina fidei, ut ostensum, per terram autem ejus, unde et ubi ille 2 , doctrina amoris et charitatis, unde et ubi fides.

[2] Quod hactenus cogitatio Domini fuerit de doctrina fidei, nunc autem de doctrina amoris et charitatis, inde est quia Dominus Humanum adjunxit Divino per vera quae sunt fidei, tametsi simul per Divina Bona quae sunt amoris, in veris 3 , secundum ordinem per quem etiam homo fit spiritualis et caelestis, sed non Divinus qui vitam habet in se, ut Dominus: at cum in Domino conjugium Divinum Veri et Boni, ac Boni et Veri, factum, quod significatur per quod ‘Abimelechus restituit Saram uxorem Abrahamo’, n. 2569, tunc cogitatio fuit de doctrina amoris et charitatis, hoc quoque secundum ordinem, cum enim homo factus est spiritualis et 4 caelestis, tunc non amplius cogitat ex vero sed ex bono, at non ex Divino Bono unito Divino Vero, sicut Dominus: haec causa est quod nunc primum nominetur doctrina amoris et charitatis, tametsi doctrina fidei in se spectata eadem est, et semper perceptio et cogitatio Domini fuerit ex amore Divino in singulis fidei 5 . Inde est quod doctrina amoris et charitatis sit ipsa doctrina Divina, et illa quae in Antiquissimis Ecclesiis exculta, quae quia unum faciebat cum doctrina fidei, rejecerunt illos qui separabant, videatur n. 2417.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has rex.

3. The Manuscript inserts quae jugiter obviam fuerunt et se univerunt.

4. The Manuscript has seu.

5. The Manuscript has de singulis fidei in doctrina.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.