Die Bibel

 

Genesis 19

Lernen

   

1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, et sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit, et ivit obviam eis : adoravitque pronus in terram,

2 et dixit : Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri, et manete ibi : lavate pedes vestros, et mane proficiscemini in viam vestram. Qui dixerunt : Minime, sed in platea manebimus.

3 Compulit illos oppido ut diverterent ad eum : ingressisque domum illius fecit convivium, et coxit azyma, et comederunt.

4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem, omnis populus simul.

5 Vocaveruntque Lot, et dixerunt ei : Ubi sunt viri qui introierunt ad te nocte ? educ illos huc, ut cognoscamus eos.

6 Egressus ad eos Lot, post tergum occludens ostium, ait :

7 Nolite, quæso, fratres mei, nolite malum hoc facere.

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

9 At illi dixerunt : Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena ; numquid ut judices ? te ergo ipsum magis quam hos affligemus. Vimque faciebant Lot vehementissime : jamque prope erat ut effringerent fores.

10 Et ecce miserunt manum viri, et introduxerunt ad se Lot, clauseruntque ostium :

11 et eos, qui foris erant, percusserunt cæcitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.

12 Dixerunt autem ad Lot : Habes hic quempiam tuorum ? generum, aut filios, aut filias, omnes, qui tui sunt, educ de urbe hac :

13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos.

14 Egressus itaque Lot, locutus est ad generos suos qui accepturi erant filias ejus, et dixit : Surgite, egredimini de loco isto : quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli, dicentes : Surge, tolle uxorem tuam, et duas filias quas habes : ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.

16 Dissimulante illo, apprehenderunt manum ejus, et manum uxoris, ac duarum filiarum ejus, eo quod parceret Dominus illi.

17 Eduxeruntque eum, et posuerunt extra civitatem : ibique locuti sunt ad eum, dicentes : Salva animam tuam : noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione : sed in monte salvum te fac, ne et tu simul pereas.

18 Dixitque Lot ad eos : Quæso, domine mi,

19 quia invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam quam fecisti mecum, ut salvares animam meam, nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum, et moriar :

20 est civitas hæc juxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea : numquid non modica est, et vivet anima mea ?

21 Dixitque ad eum : Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem pro qua locutus es.

22 Festina, et salvare ibi : quia non potero facere quidquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.

23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo :

25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia.

26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis.

27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino,

28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius : viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.

29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

30 Ascenditque Lot de Segor, et mansit in monte, duæ quoque filiæ ejus cum eo (timuerat enim manere in Segor) et mansit in spelunca ipse, et duæ filiæ ejus cum eo.

31 Dixitque major ad minorem : Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos juxta morem universæ terræ.

32 Veni, inebriemus eum vino, dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen.

33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre ; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit.

34 Altera quoque die dixit major ad minorem : Ecce dormivi heri cum patre meo, demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro.

35 Dederunt etiam et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia, dormivit cum eo : et ne tunc quidem sensit quando concubuerit, vel quando illa surrexerit.

36 Conceperunt ergo duæ filiæ Lot de patre suo.

37 Peperitque major filium, et vocavit nomen ejus Moab : ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem.

38 Minor quoque peperit filium, et vocavit nomen ejus Ammon, id est, Filius populi mei : ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2371

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2371. ‘Et dixerunt, Num unus venit ad peregrinandum’: quod significet qui alia doctrina et alia vita sunt, constat a significatione ‘peregrinari’ quod sit instrui et vivere, ita doctrina et vita, de qua n. 1463, 2025. Hic, status Ecclesiae describitur qualis est circa ultima tempora quando nulla amplius fides quia nulla charitas, quod nempe bonum charitatis quia secessit prorsus e vita, etiam rejiciatur ex doctrina;

[2] hic non de illis agitur qui bonum charitatis falsificant, in sui favorem explicando, et propter se ut maximi sint, et propter mundi bona ut omnia possideant, [meritorium faciunt]; ac dispensationes mercedum sibi arrogant, et sic bonum charitatis variis artibus et illusoriis modis conspurcant: sed de illis qui nihil de bonis charitatis seu de bonis operibus, sed solum de fide ab illis separata, audire volunt, et hoc ex ratiocinatione quod non nisi quam malum sit in homine et quod bonum quod ab ipso etiam in se malum sit, in quo sic nihil salutis, et quod mereri caelum per aliquod bonum nemo possit, ita non per illud salvari, sed solum per fidem, qua agnoscant meritum Domini; haec doctrina est quae ultimis temporibus quando exspirare incipit Ecclesia, viget et ardenter docetur et faventer arripitur;

[3] se concludere inde, quod aliquis vitam habere possit 1 malam, et fidei bonam, falsum est; tum quoque, quia non nisi malum 2 in homine, non dari queat bonum a Domino, in quo quia Dominus est, caelum est, et quia caelum, est beatum et felix: demum, quia nemo per aliquod bonum mereri queat 3 , quod non detur bonum caeleste a Domino' in quo spectatur meritum ut quoddam enorme; in tali bono sui omnes angeli, in tali omnes regenerati, et in tali qui jucundum, immo beatum in ipso bono seu in ejus affectione percipiunt; de hoc bono seu de hac charitate, ita Dominus apud Matthaeum.

Audivistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, odio habebis inimicum tuum: Ego dico vobis, [Amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis], benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, sitis filii Patris vestri, Qui in caelis:... nam si amaveritis amant vos, quod praemium habetis? et si salutatis fratres vestros tantum, quid abundantius facitis? nonne etiam publicani sic faciunt? 5:43-48 4 : similiter apud Lucam cum his adjectis, Benefacite atque mutuo date, nihil inde sperantes, tunc ei merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, 6:27-36;

[4] ubi describitur bonum quod a Domino, et quod sit absque omni fine retributionis, quare qui in illo, vocantur ‘filii Patris Qui in caelis’, ac ‘filii Altissimi’; et quia in illo est Dominus, etiam est merces:

apud Lucam, Quando feceris prandium aut cenam, ne voca amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos tuos, neque vicinos divites, ne forte illi te vicissim vocent, fiatque tibi retributio; sed quando feceris convivium, voca pauperes, mancos, caecos, tunc beatus eris, quia non habent ad retribuendum, retribuetur tibi resurrectione mortuorum 5 , 14:12-14;

‘prandium, cena, convivium’ est bonum charitatis, in quo cohabitatio Domini cum homine, n. 2341, quare per illud describitur, et manifeste patet, quod retributio sit in ipso bono, quia in illo Dominus, nam dicitur, ‘retribuetur in resurrectione mortuorum’.

[5] Qui bonum ex se, quia Dominus ita mandavit, facere student, ii sunt qui tandem accipiunt hoc bonum, et qui dein instructi agnoscunt fide quod omne bonum sit a Domino, n. 1712, 1937, 1947, et tunc aversantur ita meritum sui, ut cum modo cogitant de merito, contristentur, et percipiant beatum et felix apud eos in tantum diminui; aliter qui id non faciunt, sed agunt vitam mali, docendo et profitendo quod in fide separata sit salus; ii nec sciunt quod tale bonum dabile sit; et quod mirum; iidem in altera vita, quod a multa experientia scire datum, ex bonis quibuscumque quorum reminiscuntur, mereri volunt caelum, quia tunc primum sciunt quod in fide separata a charitate non sit salus; sed tunc sunt illi, de quibus Dominus apud Matthaeum, Dicent Mihi in illa die, Domine, Domine, nonne per nomen quum prophetavimus, et per nomen Tuum daemonia ejecimus, et in nomine Tuo virtutes multas fecimus? Sed tunc confitebor illis, Non novi vos, discedite a Me, operantes iniquitatem, 7:22, 23;

apud eosdem etiam apparet quod nihil prorsus attenderint ad omnia illa, quae Ipse Dominus de bono amoris et charitatis toties docuit, sed quod illa fuerint [iis] sicut nubes quae praetervolant, aut sicut visa in nocte, ut quae apud Matthaeum 3:8, 9; 5:7-48; 6:1-20; 7:16-20, 24-27; 9:13; 12:33; 13:8, 23; 18:21, 22, 23 ad fin. ; 19:19; 22:34-39; 24:12, 13; 25:34 ad fin. ; Marcus 4:18-20; 11:13, 14, 20; 12:28-35; Luc. 3:8, 9; 6:27-39, 43 5 ad fin. ; 7:47; 8:8, 14, 15; 6 8:25-28; 12:58, 59; 13:6-10; Joh. 3:19, 21; 5:42; 13:34, 35; 14:14, 15, 20, 21, 23; 15:1-8, 9-19; 21:15-17 7 . Haec nunc et similia sunt quae significata sunt per quod ‘viri Sodomae’, hoc est, illi qui in malo, n. 2220, 2246, 2322, ‘dixerint ad Lotum, Num unus venit ad peregrinandum, et judicabit judicando?’ hoc est: Qui alia doctrina et alia vita, num illi docebunt nos?

Fußnoten:

1. The Manuscript has possit after bonam.

2. The Manuscript inserts quam.

3. The Manuscript has est deletes queat.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. Schmidius's Bible has justorum, representing the Greek word [δικαίων] (dikaion). There is no record of any other reading. In 6393 and 9263 Swedenborg has justorum, in 9263 to illustrate justus, but in Apocalypsis Explicata 695 and Apocalypsis Revelata 639 he has mortuorum, in the latter to illustrate mortuus.

5. The Manuscript and the First Latin Edition insert 4:43-49, probably a confusion with 6:43-49.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.