Die Bibel

 

Genesis 18

Lernen

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #2243

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

2243. ‘Num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem; et si non, cognoscam’: quod significet num malum ad summum pervenerit, constat ex significatione ‘clamoris’ quod sit falsum, de qua mox supra n. 2240; sunt duo genera falsi, ut ibi ad finem dictum, nempe falsum quod 1 ex malo, et falsum quod producit malum; falsum quod est ex malo, est omne quod cogitat homo dum in malo est, nempe quod favet malo, ut pro exemplo cum in adulterio est, quod tunc cogitat de adulterio quod licitum, quod decorum, quod jucundum vitae, quod procreatio sobolis inde 2 promoveatur, et plura talia, illa sunt omnia falsa ex malo;

[2] falsum autem quod producit malum, est cum homo aliquod principium ex religioso suo capit, et inde credit quod sit bonum aut sanctum, cum tamen in se est malum 3 , ut pro exemplo, qui ex religioso suo credit quod aliquis homo possit salvare, et illum ideo colit et adorat, is ex falso illo facit malum; ita ex quovis alio religioso quod in se est falsum; quia falsum est ex malo, et falsum producit malum, ideo hic ‘clamor’ dicitur, ac ut commune quoddam significat id quod involvit, nempe malum, quod etiam patet ex eo quod dicatur ‘num secundum clamorem ejus, qui venit ad Me, fecerint consummationem’, ubi ‘qui clamor’ in singulari dicitur, et ‘fecerint consummationem’ in plurali.

[3] Quid sit consummatio; in Parte Prima n. 1857 ostensum est; praeterea quid consummatio, comprehendi potest ab Ecclesiis; Antiquissima Ecclesia quae ‘homo’ dicta, omnium caelestissima fuit; haec temporis tractu a bono amoris ita degeneravit ut tandem nihil caeleste remanserit, et tunc fuit ejus consummatio quae describitur per statum eorum ante diluvium.

[4] Antiqua Ecclesia quae post diluvium, et ‘Noahus’ vocata est, et fuit minus caelestis, illa quoque temporis tractu a bono charitatis ita defecit ut nihil charitatis remanserit, versa enim est partim in magiam, partim in idololatriam, partim in quoddam dogmaticum separatum a charitate, et tunc fuit ejus consummatio.

[5] Successit alia Ecclesia quae ‘Hebraea’ vocata est, et adhuc minus caelestis et spiritualis fuit, in externis ritibus aliquem sanctum cultum ponens; haec temporis tractu 4 varie deformata fuit, et cultus ille externus versus est in idololatricum, et tunc fuit ejus consummatio.

[6] Quarta Ecclesia dein instaurata 5 fuit apud Jacobi posteros, quae nihil caeleste et spirituale habuit, sed modo repraesentativum ejus, quare illa Ecclesia erat Ecclesia repraesentativa caelestium et spiritualium, nam quid ritus repraesentabant et significabant, non sciebant; sed instituta fuit ut usque aliquis nexus esset inter hominem et caelum qualis est inter repraesentativa boni et veri, et inter ipsum bonum et verum; haec Ecclesia in falsa et mala ita demum abivit ut omnis ritus 6 factus si idololatricus', et tunc fuit ejus consummatio;

[7] quare cum post Ecclesias: ita successive decrescentes, in ultima prorsus disruptus esset nexus inter humanum genus et caelum, usque adeo ut periisset humanum genus quia nulla Ecclesia per quam nexus et vinculum, videatur n. 468, 637, 931, 2054; tunc venit Dominus in mundum, et per unitionem Essentiae Divinae cum Humana in Se conjunxit caelum cum terra et simul tunc novam Ecclesiam, quae dicta Ecclesia Christiana, instauravit, quae primitus in bono fidei fuit ac inter se ut fratres in charitate vixerunt, sed haec temporis successu diversimode abscessit, et hodie talis facta ut ne quidem sciant quod fundamentale fidei sit amor in Dominum et charitas erga proximum, et tametsi ex doctrina dicant Dominum esse Salvatorem generis humani, eos resurrecturos post mortem, caelum et infernum esse, usque tamen pauci credunt; quia talis facta est haec Ecclesia, non procul est ejus consummatio.

[8] Ex his constare potest quid consummatio, nempe quod sit cum malum ad summum pervenit: similiter se habet in particulari, nempe apud unumquemvis hominem; sed quomodo consummatio in particulari apud unumquemvis se 7 habeat, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus dicetur. In Verbo passim agitur de consummatione, et describitur status qui praecedit, per vastationem et desolationem, quam sequitur visitatio.

Fußnoten:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript has ita.

3. The Manuscript inserts et profanum et ex illo falso facit malum.

4. The Manuscript has etiam.

5. restaurata, in the First Latin Edition

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. The Manuscript has se before consummatio and before habeat. The First Latin Edition retains only the former, but se habeat seems preferable.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.