Die Bibel

 

Genesis 15

Lernen

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1813

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1813. Quod ‘imputavit illud ipsi in justitiam’ significet quod Dominus justitia in hoc primum factus, constare quoque potest ex serie rerum in sensu interno, in quo de Domino agitur: quod Dominus solus justitia factus pro universo genere humano, constare potest ex illo quod Ipse solus pugnavit ex Divino Amore, nempe ex amore erga universum genus humanum, cujus salutem in pugnis suis unice desideravit et flagravit. Dominus non natus est justitia quoad Humanam Essentiam, sed factus est justitia per pugnas tentationum et victorias, et hoc ex propria potentia; et quoties pugnavit et vicit, Ipsi hoc imputatum est in justitiam, hoc est, additum justitiae quae fieret, continue ut incrementum, usque dum pura justitia factus.

[2] Homo qui a patre homine, seu a semine hominis patris nascitur, nusquam ex alio amore pugnare potest dum ex se, quam ex amore sui et mundi, ita non ex amore caelesti, sed ex infernali; nam proprium ejus a patre, praeter proprium a se actualiter acquisitum, tale est; quare qui putat ex se pugnare contra diabolum, enormiter fallitur; similiter qui se justum facere vult propriis viribus, hoc est, credere quod bona charitatis et vera fidei sint ex semet, consequenter per illa mereri caelum, is contra bonum et verum fidei agit et cogitat; nam verum fidei, hoc est, ipsa veritas est quod Dominus pugnet; sic quia contra verum fidei tunc agit et cogitat, Domino derogat quod Ipsius est, et quod Domini est, suum facit, aut quod idem est, semet loco Domini substituit, ita id apud se quod infernale est; inde est quod velint magni seu maximi fieri in caelo; et inde est quod false credant quod Dominus pugnaverit contra inferna ut maximus esset; proprium humanum secum habet tales phantasias, quae apparent tanquam forent veritates, sed prorsus contrarium est.

[3] Quod Dominus in mundum venerit ut fieret justitia, et quod sit solus justitia, etiam a Prophetis praedictum est; ita hoc notum potuit esse ante Adventum Ipsius; tum quod aliter justitia non fieri potuerit quam per tentationes et victorias super omnia mala et omnia inferna; ut apud Jeremiam,

In diebus Ipsius salvabitur Jehudah, et Israel habitabit confidenter; et hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, 23:6:

apud eundem,

In diebus illis, et in tempore illo, germinare faciam Davidi germen justitiae, et faciet judicium et justitiam in terra: in diebus illis salvabitur Jehudah, et Hierosolyma habitabit confidenter: hoc autem quod appellabunt Illum, Jehovah justitia nostra, 33:15, 16:

apud Esaiam,

Vidit, et non vir, et obstupuit quod non intercedens, et salutem praestitit Ipsi brachium Ipsius, et justitia ipsius fulcivit Ipsum; et induit justitiam sicut loricam, et galeam salutis super caput Suum, 59:16, 17 1 ; videatur imprimis Esai. 63:3, 5; ‘brachium Ipsius’ pro potentia propria: quia Dominus solus justitia, etiam dicitur ‘habitaculum justitiae’, Jer. 31:23; 50:7.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.