Die Bibel

 

Genesis 15

Lernen

   

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.

3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.

4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.

5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.

6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?

9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.

10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.

11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.

12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.

13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.

14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.

15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,

21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #10217

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

10217. ‘Quoad numeratos illorum’: quod significet quoad ordinationem et dispositionem, constat ex significatione 'numerare cum de omnibus Ecclesiae, quae sunt vera et bona fidei et amoris, quod sit ordinatio et dispositio eorum, inde numerati, sunt quae ordinata et disposita sunt; quod ‘numerare’ id significet, est quia numerare involvit lustrationem, et quod a Domino lustratur, hoc etiam ordinatur et disponitur; etiam vox qua exprimitur hic numerare, in lingua originali significat lustrare, censere, animadvertere, et quoque visitare, mandare, praeesse, ita ordinare et disponere; quod hae significationes isti voci sint, est quia unum involvit alterum in sensu spirituali, et sensus spiritualis est vocum sensus interior, qui pluries 1 inest vocibus linguarum, praecipue orientalium.

[2] Quod ‘numerare’ in sensu spirituali, in quo agitur de veris et bonis fidei et amoris, sit ordinare et disponere, constat etiam ex locis in Verbo, ubi ‘numerare’ dicitur, et quoque ubi ‘numerus’, ut apud Esaiam,

Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth numerans (ordinans) exercitum belli, 13:4:

apud eundem,

Tollite in altum oculos vestros, et videte quis creavit haec, qui eduxit in numerum exercitum eorum, omnes nomine vocat; de multitudine potentium et fortium robore vir non 2 deest, 40:26:

apud Davidem,

Jehovah Qui numerat 3 numerum stellarum, omnes nominibus vocat, Ps. 147:4 4 ;

quod per ‘numerare’ 5 in his locis significetur ordinare et disponere, patet, nam agitur de Jehovah, hoc est, Domino, Qui non numerat aliquem exercitum nec stellas, sed ordinat et disponit illa quae per 6 exercitum et per stellas significantur, quae sunt vera et bona fidei et amoris, non enim agitur 7 de bellis in mundo naturali sed de bellis in 8 mundo spirituali, quae sunt bella 9 seu pugnae verorum ex bono contra falsa ex malo; 10 quod ‘bella’ in spirituali sensu sint tales pugnae, videatur n. 1664, 2686, 8273, 8295, quod ‘exercitus’ 11 sit vera et bona Ecclesiae et caeli, 12 n. 7988, 8019, et quod ‘stellae’ sint cognitiones veri et boni, n. 2495, 2849, 4697.

[3] Cum notum est quid significatur per ‘numerare’ et quid per ‘filios Israelis’, constare potest quare non Davidi 13 licuit numerare populum, et quare, 14 postquam numeravit, Gad propheta ad illum missus 15 denuntiavit 16 poenam, 2 Sam. 24:1-15, et quare hic dicitur quod quisque daret expiationem animae suae, ne sit in illis plaga in numerando illos; per ‘filios’ enim ‘Israelis’ significantur vera et bona Ecclesiae, et per ‘numerare’ significatur ordinare et disponere; et quia solius Domini est ordinare et disponere vera et bona fidei et amoris apud unumquemvis in 17 Ecclesia et in caelo, ideo cum id ab homine fit, ut factum a Davide per Joabum, tunc significabat ordinationem et dispositionem talium ab homine et non a Domino, quod non est ordinare et disponere, sed destruere; si numeratio filiorum Israelis 18 non talia 19 involvisset, non aliquid peccati aut reatus fuisset in numerando illos.

[4] Quod per ‘filios Israelis’ significentur vera et bona spiritualia, quae sunt vera et bona Ecclesiae et caeli, videatur n. 5414, 5801, 5803, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833, 5879, 20 5951, 7957, 8234, 8805, similiter per ‘tribus’, in quas filii Israelis distincti fuerunt, n. 3858, 3926, 4060, 6335, 6397; quia per ‘filios Israelis’ 21 et per ‘tribus’ talia significantur, et illa sunt innumerabilia, ideo in Verbo dicitur de 22 illis quod numerus eorum esset sicut arena maris, quae non mensurabitur nec numerabitur, Hoschea 50:10: Quis numerabit pulverem Jacobi et numerum Israelis, Num. 23:10:

23 Jehovah ad Abrahamum, Ponam semen tuum ut pulverem terrae, ut si possit numerare pulverem terrae, etiam futurum ut semen tuum numeretur, Gen. 13:16 24 , 16:10: et alibi, 25

Suspice versus caelum, et numera stellas, num potes numerare has, sic erit semen tuum, Gen. 15:5;

quod per ‘filios Israelis’ et ‘semen Abrahami’ 26 non intellecta fuerit posteritas ejus sed vera et bona spiritualia, quae innumerabilia 27 , et quoque quoad plurimam partem ineffabilia, constare potest ex eo quod non major multitudo 28 illorum fuerit quam aliarum gentium, quod etiam testatur Moscheh,

Non propter multitudinem vestram prae omnibus populis desideravit Jehovah vos ut eligeret vos, siquidem vos estis pauciores omnibus populis, Deut. 7:7:

[5] etiam 'pernumerare' significatur ordinare et disponere, apud Jeremiam,

In urbibus Hierosolymae 29 et Jehudae adhuc transibunt greges juxta manus numerantis, 33:13;

‘greges’ sunt quoque bona et vera Ecclesiae, n. 6048, 8937, 9135, ‘juxta manus numerantis’ est juxta dispositionem Domini:

apud Davidem,

Quis scit vehementiam irae Tuae? ad numerandum dies nostros, rectum notifica, ut induamus cor sapientiae, Ps. 90:11, 12 30 ;

‘numerare dies’ pro 31 ordinare et disponere status vitae; 32 et dies dicuntur numerati cum ordinati et dispositi, ita cum finiti, ut apud Esaiam,

Per 33 excisionem dierum meorum abiturus sum ad portas inferni; numeratus sum, residuum annorum meorum, 38:10:

et apud Danielem,

Scriptura apparuit coram rege Belschazare, numeratus, appensus, et divisus, 5:25;

cum enim ‘numerare’ significat ordinare et disponere, tunc ‘numeratum’ significat absolutum, sicut cum linea numeris subducta est, finito calculo.

[6] Quod per ‘numerare’ significetur ordinare et disponere, est quia per ‘numerum’ significatur quale rei et status, et quale determinatur per numerum 34 adjunctum, inde numerare est qualificare rem, et qualificatio rei in spiritualibus fit per ordinationem et dispositionem a 35 Domino; hoc significatur per ‘numerum’ apud Johannem,

Facit ut omnibus daret characterem super manum dextram aut super frontes; et ut nemo 36 posset emere aut vendere nisi qui haberet characterem, aut nomen bestiae, aut numerum nominis ejus; haec sapientia est; qui habet intelligentiam, computato numerum bestiae, numerus enim hominis est, nempe numerus ejus est sescenta sexaginta sex, Apoc. 13:16-18;

[7] agitur in hoc capite de bestia ex mari, et de bestia ex 37 terra; per ‘bestiam ex mari’ intelligitur verum Ecclesiae falsificatum per scientifica quae e mundo, et per ‘bestiam ex terra’ intelligitur verum Ecclesiae falsificatum per sensum 38 litteralem Verbi applicatum ad favendum malis amorum sui et mundi, nam ‘terra’ est Ecclesia quoad 39 bonum et verum, citata n. 9325, et ‘mare’ est scientificum in communi, n. 28, 40 2120, 2850; ‘habere characterem ejus super manum et super frontem’ est agnoscere et amare falsa illa; ‘habere nomen ejus’ aut ‘numerum nominis ejus’ est agnoscere omnia qualiacumque sunt, ‘frons’ enim significat amorem, n. 9936, et ‘nomen’ significat omne quale 41 ejus de quo agitur, n. 3006, 3421, 6674, 8274, 9310;

[8] ‘computare numerum bestiae’ est explorare et scire vera illa Ecclesiae falsificata; ‘numerus hominis’ significat rem et statum illius Ecclesiae, 42 ‘sescenta sexaginta sex’ significant quale ejus quoad omnia vera falsificata 43 et falsa ex malo in complexu, et quoque profanationem sancti, 44 ut et finem; 45 illa scire et explorare est sapientis et intelligentis, quapropter dicitur, Haec sapientia est; qui habet intelligentiam, computato numerum ejus; numerus enim sex significat idem cum numero duodecim, quia est dimidium ejus, n. 3960 fin. , 7973, 8148, et duodecim significant omnia vera et bona Ecclesiae in complexu, n. 2129 fin. , 2130 fin. , 3272, 3858, 3913, 7973, inde quoque in opposito sensu omnia falsa et mala in complexu; triplicatio numeri 46 senarii involvit etiam finem, et finis est quando verum prorsus 47 est profanatum;

[9] ex his manifeste patet quod numeri in Verbo involvant res et status, et significent quale secundum 48 numeros determinatos, ut quoque in 49 his apud Johannem,

Angelus mensus est murum sanctae Hierosolymae centum quadraginta quattuor cubitorum, quae est mensura hominis, hoc est angeli, Apoc. 21:17;

etiam per numerum 50 ibi determinatum significantur omnia vera 51 ex bono in complexu, nam centum quadraginta quattuor idem significant cum duodecim, n. 7973, 52 exsurgit enim ex duodecim in se multiplicatis; 53 quapropter etiam hic dicitur quod mensura 54 ejus sit mensura hominis, 55 quemadmodum supra quod numerus ille sit numerus hominis; sed quia hic vera ex bono significantur, additur quod illa mensura etiam sit mensura angeli, ‘angelus’ enim in Verbo significat 56 vera ex bono, 57 quoniam est recipiens Divini Veri a Domino, n. 8192.

Fußnoten:

1. se exserit in

2. deficit

3. exercitum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. hic

6. exercitus

7. The Manuscript inserts ibi.

8. spirituali sensu

9. et

10. ita contra illa quae Ecclesiam conantur destruere

11. sint

12. The Manuscript inserts videatur.

13. licuerit

14. cum illum numeraverit

15. denuntiavit altered to denuntiaverit

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. vera et bona spiritualia, quae sunt vera et bona Ecclesiae et coeli significantur

22. filiis Israelis

23. The Manuscript inserts et.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The Manuscript inserts dixit, .

26. The Manuscript inserts ibi.

27. The Manuscript inserts sunt.

28. The Manuscript deletes illorum, and inserts filiorum Israelis.

29. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

30. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

31. finire ordinationem et dispositionem

32. dies enim

33. emissionem, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

34. qui adjungitur

35. Divino

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. literae

39. verum et bonum

40. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

41. in complexu

42. The Manuscript inserts et.

43. Omitted, in the Second Latin Edition

44. tum

45. The Manuscript deletes illa, and inserts id.

46. sex

47. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

48. numeros determinatos altered to determinationes

49. sequentibus

50. The Manuscript deletes ibi, and inserts (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors)

51. et bona, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

52. exsurgunt in the Manuscript, exsurgat, in the First Latin Edition.

53. quare

54. illa

55. ut

56. The Manuscript inserts omnia.

57. est enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.