Die Bibel

 

Genesis 14

Lernen

   

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex Gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrhæ, et contra Sennaab regem Adamæ, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Balæ, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, quæ nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhæum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrhæ, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrhæ, et universa quæ ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebræo, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhæi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fœdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, quæ est ad lævam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cæde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, quæ est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit cælum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cæli et terræ,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam caligæ, non accipiam ex omnibus quæ tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, quæ comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1712

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1712. ‘Distribuit se super eos noctu’: quod significet umbram in qua fuerunt bona et vera apparentia, constat a significatione ‘noctis’ quod sit status umbrae: status umbrae dicitur cum ignoratur num sit bonum et verum apparens vel bonum et verum genuinum; quisque dum in bono et vero apparente est, putat esse bonum et verum genuinum; est illud malum et falsum quod est in bono et vero apparent quod inumbrat, et facit ut appareat genuinum; qui in ignorantia sunt non aliter scire possunt quam quod bonum quod faciunt sit illorum et verum quod cogitant sit illorum; similiter qui sibi tribuunt bona quae faciunt, et in illis ponunt meritum, nescientes tunc quod non bona sint tametsi ita apparent, et quod proprium et meritum sui quod ponunt in illis, sint mala et falsa quae obscurant et obtenebrant; ita in multis aliis;

[2] quale malum et falsum, et quantum mali et falsi in illis reconditum latet, nusquam ita videri potest in vita corporis sicut in altera vita; tunc prorsus sicut in clara luce sistuntur videnda; sed aliter est si hoc fit ex ignorantia non confirmata, tunc mala illa et falsa facile discutiuntur; at si se confirmant in eo quod propriis viribus possint facere bonum et resistere malo, et quod mereantur sic salutem tunc manet hoc adjunctum et facit ut bonum sit malum, et verum sit falsum; sed usque talis est ordo ut homo tanquam ex se bonum faciat, et ideo non remittere debeat manum, cogitando, Si nihil boni a me facere possum, quod exspectare debeam immediatum influxum, et sic in statu passivo manere, hoc quoque contra ordinem est; sed facere oportet bonum tanquam ex se, at cum reflectit super bonum quod facit vel fecerat, tunc cogitet, agnoscat et credat quod Dominus apud se hoc operatus est;

[3] si se remittit ita cogitando, ut dictum, tunc non est subjectum in quod Dominus operari potest; non potest influere in aliquem qui se deprivat omni tali in quod vires infundendae sunt est sicut quis nihil discere vellet nisi ei revelatio; aut sicut quis nihil docere, nisi voces ei inderentur; aut sicut quis nihil conari, nisi ageretur sicut absque voluntate; quod si fieret, indignaretur adhuc plus quod sicut inanimatum quid esset, cum tamen quod a Domino animatur apud hominem, est id quod apparet tanquam foret ab illo: sicut quod homo non vivit a se, quod est veritas aeterna; nisi appareret sicut viveret ex se, nusquam vivere posset.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.