Die Bibel

 

Genesis 11

Lernen

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Vera Christiana Religio #121

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 853  
  

121. III. QUOD DOMINUS SIC NON MODO HOMINES, SED ETIAM ANGELOS REDEMERIT. Hoc sequitur ex dictis in Articulo praecedente, quod absque Redemptione a Domino nec Angeli potuerint subsistere; ad causas supradictas accedunt hae, I. Quod tempore Primi Adventus Domini Inferna succreverint in altum, usque ut implerent Universum Mundum spirituum, qui medius est inter Coelum et Infernum, et sic non modo confuderint Coelum, quod vocatur ultimum, sed etiam aggressi Coelum medium, quod mille modis infestaverunt; quod nisi Dominus sustinuerit, destructum iret. Talis insultus Infernorum intelligitur per Turrim aedificatam 1 in terra Schinaar, cujus caput pertingeret usque ad Coelum, et quorum conatus per confusionem labiorum inhibitus est, et illi dispersi sunt, ac urbs vocata est Babel, Genesis 11:1-9; quid ibi per Turrim, et per confusionem labiorum intelligitur, in ARCANIS COELESTIBUS Londini editis, explicatum est.

[2] Causa, quod Inferna in talem altitudinem succreverint, fuit, quod tempore, quo Dominus in Mundum venit, Universus orbis per idololatrias et magias se prorsus a Deo abalienaverit, et Ecclesia, quae fuerat apud filios Israelis, et demum apud Judaeos, per falsificationem et adulterationem Verbi plane destructa fuerit; et omnes hi et illi post mortem in Mundum Spirituum alluerunt, ubi tandem ita adaucti et multiplicati sunt, ut non inde potuerint expelli, nisi per descensum Ipsius Dei, et tunc per robur Divini brachii Ipsius; quod quomodo factum est, in Opusculo Londini anno 1758 de ULTIMO JUDICIO edito, descriptum est: hoc peractum est a Domino, cum in Mundo fuit: simile etiam hodie a Domino factum est, quoniam, ut supra dictum est, hodie est Secundus Adventus Ipsius, qui in Apocalypsi ubivis, et apud Matthaeum 24:3, 30, apud Marcum 13:26 apud Lucam 21:27, et in Actis Apostolorum 1:11, et alibi, praedictus est; discrimen est, quod in Primo Ipsius Adventu Inferna in tantum accreverint ex idololatris, magis et falsificatoribus Verbi, at in hoc Secundo ex Christianis ita vocatis, tam illis qui naturalismum imbuerunt, quam illis qui falsificaverunt Verbum per confirmationes fabulosae fidei suae de tribus Personis Divinis ab aeterno, et de Passione Domini quod fuerit ipsa Redemptio; hi enim sunt qui per Draconem et binas ejus Bestias in Apocalypsi 12 2 et Apocalypsi 13, intelliguntur.

[3] Secunda causa, quod Dominus etiam redemerit Angelos, est, quod non modo unusquisque homo, sed etiam unusquisque Angelus a Domino detineatur a malo, et teneatur in bono; nullus enim sive Angelus sive homo, est in bono a se, sed omne bonum est a Domino; cum itaque scabellum pedum Angelorum, quod illis est in Mundo spirituum, surreptum est, tunc factum est cum illis, sicut cum sedente super solio, dum ejus stylobatae auferuntur. Quod Angeli coram Deo non sint puri, constat ex propheticis Verbi, et quoque ex Hiobo; tum ex eo, quod non detur aliquis Angelus, qui non prius fuerat homo. Per haec confirmantur illa, quae in FIDE NOVI COELI ET NOVAE ECCLESIAE IN UNIVERSALI ET SINGULARI FORMA, huic Operi praemissa, dicuntur, videlicet, "Quod Dominus in Mundum venerit, ut removeret Infernum ab homine, et quod id removerit per pugnas contra illud, et per victorias super illud, ita subjugaverit illud, et redegerit illud sub suam obedientiam." Tum per haec ibi, "quod Jehovah Deus descenderit et assumserit Humanum, propter finem, ut in ordinem redigeret omnia quae in Coelo, [et omnia quae in Inferno,] 3 et omnia quae in Ecclesia erant; 4 quoniam tunc potentia Diaboli, hoc est, Inferni, valuit super potentiam Coeli, et in terris potentia mali super potentiam boni, et inde totalis damnatio ante fores stetit et imminuit; hanc futuram damnationem Jehovah Deus per Humanum suum sustulit, et sic homines et angelos redemit; ex quibus patet, quod absque adventu Domini nullus salvari potuerit. Simile est hodie, quare nisi Dominus iterum in Mundum veniat, nec quisquam potest salvari," vide supra 2-3.

Fußnoten:

1. Prima editio: aedifieatam.
2. Prima editio: Cap. 12:3.
3. Sic Vera Christiana Religio 3[1].

4. Prima editio: erunt.

  
/ 853