Die Bibel

 

Genesis 11

Lernen

   

1 Erat autem terra labii unius, et sermonum eorumdem.

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

3 Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento :

4 et dixerunt : Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum : et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.

5 Descendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim, quam ædificabant filii Adam,

6 et dixit : Ecce, unus est populus, et unum labium omnibus : cœperuntque hoc facere, nec desistent a cogitationibus suis, donec eas opere compleant.

7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.

8 Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10 Hæ sunt generationes Sem : Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium.

11 Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis : et genuit filios et filias.

12 Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale.

13 Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis : et genuit filios et filias.

14 Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber.

15 Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis : et genuit filios et filias.

16 Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg.

17 Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis : et genuit filios et filias.

18 Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu.

19 Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis : et genuit filios et filias.

20 Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug.

21 Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis : et genuit filios et filias.

22 Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor.

23 Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis : et genuit filios et filias.

24 Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

25 Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis : et genuit filios et filias.

26 Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27 Hæ sunt autem generationes Thare : Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot.

28 Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum.

29 Duxerunt autem Abram et Nachor uxores : nomen uxoris Abram, Sarai : et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ.

30 Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos.

31 Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan : veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi.

32 Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #1286

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

1286. Quod ‘labium’ sit doctrina, constat ab his locis in Verbo:

apud Esaiam,

Seraphim clamabant, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Jehovah Zebaoth; ... dixit propheta, Vae mihi, excisus sum, qui vir immundus labiis ego, et in medio populi immundi labiis e habitans, quia Regem Jehovam Zebaoth viderunt oculi mei: volavit ad me unus de seraphim, ... tetigit os meum, et dixit, Ecce tetigit hic super labia tua, et recedit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur, 6:3, 5-7;

‘labia’ pro interioribus hominis, ita pro cultu interno ex quo adorat quod hic repraesentatum apud prophetam; ‘quod tacta sint ejus labia’ et sic ‘recesserit iniquitas et expiatum peccatum’, quisque videre potest quod repraesentatio fuerit interiorum quae per ‘labia’ significant’ quae sunt illa quae charitatis et ejus doctrinae:

apud eundem,

[2] Jehovah percutiet terram virga oris Sui, et spiritu labiorum Suorum occidet impium, 11:4;

in sensu interno est, non quod Jehovah percutiat virga oris et spiritu labiorum occidat impium, sed quod impius sic sibi faciat; ‘spiritus labiorum’ est doctrina, quae apud impiam falsa:

apud eundem,

Creans proventum labiorum, pacem, pacem longinquo et propinquo; ... et sano illum, 57:19;

‘proventus labiorum’ pro doctrina:

apud Ezechielem,

[3] Fili hominis, abi, veni ad domum Israelis, et loquaris verba Mea ad eos, non ad populum profundos labio, et graves lingua tu missus, ad domum Israelis; non ad populos multos profundos labio, et graves lingua, quorum non audias verba. Nonne si ad hos misero te, illi auscultarent tibi? et domus Israelis non volunt auscultare tibi, quia non volunt auscultare Mihi, nam tota domus Israelis obfirmati fronte, et duri corde illi, 3:4-7;

‘profundi labio’ de gentibus quae tametsi in falsitate doctrinae, usque in charitate; de quibus ideo praedicatur ‘auscultare’, at qui non in charitate, dicuntur ‘obfirmati fronte et duri corde’:

[4] apud Zephaniam, Convertar ad populum labio perspicuo, ut invocent omnes ii nomen Jehovae, ad serviendam Ipsi humero uno, 3:9;

‘labium perspicuum’ manifeste pro doctrina:

apud Malachiam, Lex veritatis fuit in ore Ipsius, et perversitas non inventa in labiis Ipsius:... nam labia sacerdotis custodient scientiam et legem quaerent ex ore illius, quia angelus Jehovae Zebaoth’ ille, 2:6, 7;

de Levi, per quem repraesentatur Dominus; ‘labia’ pro doctrina ex charitate:

apud Davidem,

Qui dicunt, Lingua nostra praevalebimus, labia nostra nobiscum, Ps. 12:5 [KJV Ps. 12:4];

‘labia’ pro falsis:

apud eundem,

Sicut adipe et pinguedine saturabitur anima mea, et labiis canticorum laudabit os meum, Ps. 63:6 [KJV Ps. 63:5]:

apud Esaiam,

In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labio Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth, 19:18;

‘labium’ pro doctrina.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.