Die Bibel

 

Genesis 10

Lernen

   

1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.

4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.

5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.

7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.

8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cœpit esse potens in terra,

9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.

10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.

11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.

13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,

14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,

16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,

17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,

18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.

19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.

20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.

21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.

22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.

23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.

24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,

27 et Aduram, et Uzal, et Decla,

28 et Ebal, et Abimaël, Saba,

29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.

30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.

31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.

32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.

   

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #482

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

482. Quid anni et numeri annorum qui in hoc capite occurrunt in interno sensu significant, nondum alicui notum est; qui in sensu litterae sunt, ii putant annos esse saeculares; sed hic usque ad cap. xli nihil historicum, sicut in sensu litterae apparet, continetur, sed omni: et singula continent alia; sicut nomina, ita quoque numeri. In Verbo occurrit passim numerus ternarius, tum quoque septenarius, et ubique significant aliquod sanctum seu sacrosanctum quoad status, quos tempora aut alia involvunt aut repraesentant; simile in minimus inter vallis ac in maximis, nam sicut partes sunt totius, ita minima sunt maximorum; nam similiter se habebunt, ut totum ex partibus aut maximum a minimus convenienter existat;

[2] ut apud Esaiam,

Nunc locutus est Jehovah dicendo, In tribus annis, secundum annos mercenarii, et vitis reddetur gloria Moabi, 16:14:

apud eundem,

Dixit Dominus ad me, In adhuc anno, juxta annos mercenarii, et consumetur omnis gloria Kedaris, 21:16;

ubi significantur tam minima quam maxima intervalla:

apud Habakkuk, Jehovah, audivi famam Tuam, reveritus sum, Jehovah, opus Tuum, in medio annorum vivifica illud, in medio annorum nota facias, 3:2;

ubi ‘medium annorum’ pro Adventu Domini; etiam in minoribus intervallis pro omni Domini adventu, ut cum regeneratur homo; in majoribus, dum e novo Ecclesia Domini exsurgit. Vocatur etiam ‘annus redemptorum’, apud Esaiam,

Dies ultionis in corde Meo, et annus redemptorum Meorum venit, 63:4;

sicut etiam ‘anni millenarii’ quibus vinctus erit satanas, Apoc. 20:2, 3, 7; et ‘mille anni’ resurrectionis primae, Apoc. 20:4-6, nusquam significant mille annos, sed status eorum; nam sicut ‘dies’, ut prius ostensum, etiam ‘anni’ pro statu accipiuntur, et status describuntur per numerum annorum. Inde constare potest quod tempora in hoc capite involvant quoque status, nam unaquaevis Ecclesia in alio statu perceptionis fuit quam altera, secundum differentias indolis ex hereditario et actuali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.