Die Bibel

 

Genesis 1

Lernen

1 In principio creavit Deus cælum et terram.

2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.

3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.

4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.

5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.

6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.

7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.

8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.

9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.

10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.

11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.

12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.

13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.

14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :

15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

16 Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut præesset diei : et luminare minus, ut præesset nocti : et stellas.

17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,

18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.

19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.

20 Dixit etiam Deus : Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.

21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.

22 Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.

23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.

24 Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.

25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,

26 et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.

27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.

28 Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram.

29 Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :

30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.

31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.

Aus Swedenborgs Werken

 

Arcana Coelestia #904

studieren Sie diesen Abschnitt

  
/ 10837  
  

904. Quod ‘locutus est Deus ad Noahum’ significet Domini praesentiam apud hunc hominem Ecclesiae, constare potest ab interno sensu Verbi. Dominus cum unoquovis homine loquitur, nam quicquid est bonum et verum quod vult et cogitat homo, est a Domino: sunt apud unumquemvis hominem ad minimum bini spiritus mali et bini angeli; illi excitant mala ejus, hi autem inspirant bona et vera; omne bonum et veram quod angeli inspirant, est Domini, ita Dominus continue loquitur cum homine, sed prorsus aliter apud unum hominem quam apud alterum; cum illis qui se a spiritibus malis abduci patiuntur loquitur Dominus sicut absens seu e longinquo, vix ut dici queat quod loquatur; at cum illis qui a Domino ducuntur, loquitur Dominus praesentius; quod satis constare potest inde quod nusquam aliquis cogitare possit aliquid bonum et verum nisi a Domino;

[2] praesentia Domini praedicatur secundum statum amoris erga proximum et fide in quo est homo; in amore erga proximum est Dominus praesens, quia in omni bono, non ita in fide, ut eam vocant, absque amore; fide absque amore et charitate est separatum quid, aut disjunctum; ubi cumque conjunctio, erit medium conjungens, quod solum est amor e charitas; cuivis hoc constare potest ex eo quod Dominus misereatur cujusvis et unumquemvis amet et unumquemvis felicem facere in aeternum vult; qui ergo non est in tali amore ut aliorum misereatur alios amet et illos felices facere velit, is non potest esse conjunctus Domino quia dissimilitudo, et nihil minus quam imago; intueri Dominum per fidem, ut aiunt, et 1 odisse proximum, est non solum longinquo stare, sed etiam inter se et Dominum habere profundum infernale, in quod caderet si propius accedere vellet; nam est odium contra proximum, profundum illud infernale quod est intermedium:

[3] praesentia Domini apud hominem tunc primum datur cum amat proximum; in amore est Dominus; et quantum homo in amore, tantum est Dominus praesens; et quantum Dominus est praesens, tantum loquitur cum homine; homo nescit aliter quam quod cogitet ex se sed homo non unicam ideam cogitationis et ne quidem minimum idea habet a se, sed quod malum et falsum est, habet per malos spiritus ab inferno, et quod bonum et verum est, habet per angelos a Domino; talis est influxus, inde vita ejus et inde commercium ejus animae cum corpore. Ex his constare potest quid sit quod ‘Deus locutus a Noahum’; aliud significat ‘dicere ad aliquem’, ut Gen. 1:29; 2 3:13, 14, 17; 4:6, 9, 15; 6:13; 7:1;

et aliud ‘loqui ad aliquem’; hic ‘loqui a Noahum’ est praesens esse, quia nunc de regenerato homine agitur qui donatus charitate.

Fußnoten:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.