Bible

 

Zephanias 3

Studie

   

1 Væ provocatrix, et redempta civitas, columba !

2 non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.

3 Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.

4 Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.

5 Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.

6 Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.

7 Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.

8 Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum : quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.

9 Quia tunc reddam populis labium electum, ut invocent omnes in nomine Domini, et serviant ei humero uno.

10 Ultra flumina Æthiopiæ, inde supplices mei ; filii dispersorum meorum deferent munus mihi.

11 In die illa non confunderis super cunctis adinventionibus tuis, quibus prævaricata es in me, quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbiæ tuæ, et non adjicies exaltari amplius in monte sancto meo.

12 Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum : et sperabunt in nomine Domini.

13 Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.

14 Lauda, filia Sion ; jubila, Israël : lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.

15 Abstulit Dominus judicium tuum ; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui : non timebis malum ultra.

16 In die illa dicetur Jerusalem : Noli timere ; Sion : Non dissolvantur manus tuæ.

17 Dominus Deus tuus in medio tui fortis, ipse salvabit : gaudebit super te in lætitia, silebit in dilectione sua, exsultabit super te in laude.

18 Nugas, qui a lege recesserant, congregabo, quia ex te erant : ut non ultra habeas super eis opprobrium.

19 Ecce ego interficiam omnes qui afflixerunt te in tempore illo : et salvabo claudicantem, et eam quæ ejecta fuerat congregabo : et ponam eos in laudem, et in nomen, in omni terra confusionis eorum,

20 in tempore illo quo adducam vos, et in tempore quo congregabo vos. Dabo enim vos in nomen, et in laudem omnibus populis terræ, cum convertero captivitatem vestram coram oculis vestris, dicit Dominus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6441

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6441. ‘Lupus’ quod significet aviditatem eripiendi et liberandi bonos, constat ex significatione ‘lupi’ quod sit is qui rapit et dispergit; et quia ‘bestiae’ in Verbo significant cupiditates, ‘lupus’ significat aviditatem rapiendi, ut quoque constat a locis in Verbo ubi lupus nominatur, sicut apud Matthaeum, Cavete vobis a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in indumentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, 7:15:

apud Johannem, Mercenarius qui non est pastor, cujus oves non sunt propriae, videt lupum venientem, et deserit oves, fugitque, et lupus rapit eos, et dispergit oves, 10:12:

similiter alibi, ut Luc. 10:3, Jer. 5:6, Ezech. 22:27, Zeph. 3:3;

inde patet quod per ‘lupum’ significentur illi qui rapiunt, hic autem qui eripit ab inferno illos qui rapti sunt. Similiter se habet cum significatione 'lupi 1 ut cum significatione leonis, qui 2 quoque est animal rapax, de quo etiam dicitur quod rapiat rapinam, colligat spolium, et praedetur praedam, sicut hic de lupo, et tamen leo in bono sensu significat verum in potentia a bono, videatur n. 6367; similiter etiam de aliis bestiis rapacibus, sicut de pardis, de aquilis.

Poznámky pod čarou:

1. prout

2. etiam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.