Bible

 

Numeri 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.

15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,

22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24 Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.

25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,

26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8080

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8080. ‘Et omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes’: quod significet quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed bona ejus, constat ex significatione ‘primogeniti’ quod sit fides, de qua n. 352, 2435, 6344, 7035, 8042; ex significatione ‘filiorum’ quod sint vera, de qua n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 3373; et ex significatione ‘redimere’ quod sit loco ejus aliud dare, ut supra n. 8077, 8078; quod sit quod non addicanda, sequitur ex sensu pleno qui horum verborum est, ‘Et omnem primogenitum hominis in filiis tuis non transire facies, hoc est, non sacrificabis, sed redimes’; ‘non 1 transire facere’ est non addicare, ut supra n. 2 8074, 8078; ex his patet quod per ‘omnem primogenitum hominis in filiis tuis redimes’ significetur quod vera fidei non addicanda sint Domino, sed loco 3 illorum aliud; quod hoc aliud sit bonum fidei, constare potest ex eo quod per ‘primogenitum’ in genere significetur bonum fidei, ut supra n. 8042, 8043, at cum dicitur ‘primogenitum hominis in filiis ejus’ quod sit verum fidei; nam fidei est verum et est bonum.

[2] Quod fidei bonum seu charitas sit hoc aliud quod pro 4 veris fidei addicandum sit Domino, etiam constare potest ex eo quod primogeniti filiorum Israelis non acceptati sint, sed loco illorum Levitae, et hoc ob causam quia per ‘Levi’ repraesentatum est bonum fidei seu charitas, n. 3875, 4497, 4502, 4503; quod tribus Levi acceptata sit loco omnium primogenitorum, videatur 5 Num. 3:12, 13, 40 ad fin. , 8:16-18; 6 quod bonum fidei sit hoc aliud quod addicandum Domino, etiam constare potest ex eo quod fides non sit fides absque charitate, n. 654, 724, 1162, 1176, 2231, 7 2343, 2349, 8 2429, 2839, 2982, 3146, 3325, 3849, 3865, 4368, 5351, 7039, 7082-7084, 7342 fin. , 7950; tum ex eo quod bonum fidei actualiter primo loco sit, at verum fidei modo apparenter, 9 n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603, 3701, 4925, 4926, 4928, 4930, 4977, 5351, 6256, 6269, 6272, 6273; ita quod charitas sit primogenitum, n. 3325, 3494, 4925, 4926, 4928, 4930.

[3] Quod verum fidei in se spectatum absque bono ejus non addicandum sit Domino, hoc est, dandum Ipsi, seu agnoscendum quod ab Ipso, est quia omne verum fidei nullam in se vitam habet priusquam fit bonum fidei; et verum fidei fit bonum fidei per velle illud et facere illud, 10 n. 7835; cum itaque fit bonum fidei, tunc agnoscitur a Domino quod sit Ipsius, nam Dominus dat fidem 11 mediate per bonum ejus; 12 omne etiam verum fidei apud hominem Ecclesiae spiritualis fit bonum fidei cum ille regeneratur; ac tunc primum fit Domini.

[4] Lex de redemptione 13 primogenitorum hominis lata est ob finem ne sacrificarent filios suos, quod in usum venit apud gentiles, apud quos statuta Ecclesiae Antiquae, quae Ecclesia repraesentativa fuit, remanserunt, sed temporis successu plane adulterata; quod primogeniti sanctificandi essent Deo, ex statutis Ecclesiae Antiquae fuit, sed per sanctificationem intelligere coeperunt sacrificationem; ad simile faciendum inclinaverunt quoque posteri Jacobi, quapropter lex illa coram illis explicata est, et ne id fieret, loco primogenitorum assumpti sunt Levitae, ut dictum est; lex illa explicata est secundum sensum ejus correspondentem in spirituali mundo, qui est quod vera fidei non sancta sint, ita nec sanctificanda seu addicanda 14 , sed bona fidei; sanctificatio etiam dein ita intellecta fuit, quod darent seu sisterent primogenitum Jehovae, et offerrent sacrificium pro illo, secundum haec apud Lucam, Cum impleti sunt dies purificationis illorum, juxta legem Moschis, deduxerunt Jesum in Hierosolymam, ut sisterent Domino, quemadmodum scriptum est in Lege Domini, quod omnis masculus aperiens uterum sanctum Domino vocandus esset, et ut darent sacrificium, 2:22-24.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. ejus

4. vero

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. imprimis hoc

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts cum regeneratur homo, .

10. The Manuscript inserts videatur.

11. The Manuscript inserts homini.

12. The Manuscript inserts per hoc influit.

13. primogeniti hominum

14. The Manuscript inserts Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.