Bible

 

Numeri 8

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere Aaron, et dices ad eum : Cum posueris septem lucernas, candelabrum in australi parte erigatur. Hoc igitur præcipe ut lucernæ contra boream e regione respiciant ad mensam panum propositionis, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt.

3 Fecitque Aaron, et imposuit lucernas super candelabrum, ut præceperat Dominus Moysi.

4 Hæc autem erat factura candelabri, ex auro ductili, tam medius stipes, quam cuncta quæ ex utroque calamorum latere nascebantur : juxta exemplum quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.

5 Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

6 Tolle Levitas de medio filiorum Israël, et purificabis eos

7 juxta hunc ritum : aspergantur aqua lustrationis, et radant omnes pilos carnis suæ. Cumque laverint vestimenta sua, et mundati fuerint,

8 tollent bovem de armentis, et libamentum ejus similam oleo conspersam : bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato :

9 et applicabis Levitas coram tabernaculo fœderis, convocata omni multitudine filiorum Israël.

10 Cumque Levitæ fuerint coram Domino, ponent filii Israël manus suas super eos.

11 Et offeret Aaron Levitas, munus in conspectu Domini a filiis Israël, ut serviant in ministerio ejus.

12 Levitæ quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato, et alterum in holocaustum Domini, ut depreceris pro eis.

13 Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum ejus, et consecrabis oblatos Domino,

14 ac separabis de medio filiorum Israël, ut sint mei.

15 Et postea ingredientur tabernaculum fœderis, ut serviant mihi. Sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini : quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israël.

16 Pro primogenitis quæ aperiunt omnem vulvam in Israël, accepi eos.

17 Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israël, tam ex hominibus quam ex jumentis. Ex die quo percussi omne primogenitum in terra Ægypti, sanctificavi eos mihi :

18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israël,

19 tradidique eos dono Aaron et filiis ejus de medio populi, ut serviant mihi pro Israël in tabernaculo fœderis, et orent pro eis ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium.

20 Feceruntque Moyses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israël super Levitas quæ præceperat Dominus Moysi :

21 purificatique sunt, et laverunt vestimenta sua. Elevavitque eos Aaron in conspectu Domini, et oravit pro eis,

22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum fœderis coram Aaron et filiis ejus. Sicut præceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.

23 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

24 Hæc est lex Levitarum : a viginti quinque annis et supra, ingredientur ut ministrent in tabernaculo fœderis.

25 Cumque quinquagesimum annum ætatis impleverint, servire cessabunt,

26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo fœderis, ut custodiant quæ sibi fuerunt commendata : opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 745

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

745. "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et petestas Christi Ipsius." - Quod significet quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt per Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt, constat ex significatione "salutis", quod sit salvatio; ex significatione "potentiae", quod sit quod possit, ita possibilitas (de qua sequitur); ex significatione "regni", quod sit caelum et ecclesia (de qua supra, n. 48, 685 1 ); ex significatione "Dei nostri", quod sit Dominus quoad suum Divinum; et ex significatione "potestatis Christi Ipsius", quod sit efficacia Divini Veri, ita per Divinum Verum. Quod per "Christum" intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, videatur supra (n. 684, 685 2 ); et quod "potestas", cum de Domino, significet salvationem generis humani (supra, n. 293); et quod potestas salvandi Domino sit per Divinum suum Verum (etiam supra, n. 333, 726); et quia Dominus non alios salvare potest quam illos qui anima et corde recipiunt Divinum Verum ab Ipso, ideo hoc etiam significatur. Inde constare potest quod per "Nunc facta est salus et potentia et regnum Dei nostri, et potestas Christi Ipsius", significetur quod nunc potentia Domino salvandi illos qui ab ecclesia Ipsius sunt, per Divinum suum Verum, qui corde et anima id recipiunt:

[2] dicitur, qui recipiunt corde et anima, et per id intelligitur amore et fide, tum voluntate et intellectu; per "animam" enim in Verbo, ubi dicitur "anima et cor", significatur fides, tum intellectus, et per "cor" amor, tum voluntas; nam ibi per "animam" in sensu ultimo intelligitur respiratio hominis, quae etiam spiritus ejus vocatur; quare dicitur "animare" pro respirare, tum "emittere animam" et "spiritum" cum moritur homo: quod etiam "anima" significet fidem, ut et intellectum, ac "cor" amorem, ut et voluntatem, est ex correspondentia; fides enim ac intellectus correspondet animationi seu respirationi pulmonum, ac amor et voluntas correspondet motui ac pulsui cordis (de qua correspondentia videatur supra, n. 167; et in Arcanis Caelestibus, n. 2930, 3883-3896, 9050).

[3] Quod "Nunc facta sit salus et potentia Dei nostri", significat quod Dominus nunc possit salvare, sic ut "potentia" ibi significet quod possit, ita possibilitatem, est quia Dominus non potuerit salvare illos qui ab ecclesia Ipsius fuerunt, priusquam draco cum angelis ejus expulsus, hoc est, separatus a caelo esset. Qui non scit leges ordinis Divini, credere potest quod Dominus salvare possit quemlibet, ita malos aeque ac bonos; inde opinio quorundam est, quod in fine etiam salventur omnes qui in inferno sunt; sed quod nemo salvari possit ex misericordia immediata, sed ex mediata, et quod usque ex pura misericordia salventur qui Divinum Verum anima et corde a Domino recipiunt, videatur in opere De Caelo et Inferno (n. 521-527).

[4] Hoc quoque intelligitur per haec verba apud Johannem,

"Proprii Ipsum non receperunt; quotquot vero receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt" (1:11-13):

per "proprios" qui non receperunt, intelliguntur illi qui ab ecclesia ubi Verbum, et per id Dominus potuit illis notus esse; quare illi qui ab Ecclesia Judaica erant per "proprios" ibi intelliguntur: quod Dominus "dederit credentibus in nomen Ipsius potestatem ut filii Dei essent" significat quod 3 illis qui receperunt ab Ipso Divina vera anima et corde, seu fide et vita, dederit caelum; per "credere in nomen Ipsius" significatur recipere Dominum fide et vita, nam per "nomen Domini" significatur omne per quod colitur; per "filios Dei" intelliguntur qui a Domino regenerantur: "qui non ex sanguinibus" significat qui non falsificaverunt et adulteraverunt Verbum; "qui non ex voluntate carnis", significat qui non in malis ex proprio suo sunt; "qui non ex voluntate viri" significat qui non in falsis ex proprio suo sunt; "voluntas" enim significat proprium hominis, "caro" significat malum, ac "vir" significat falsum: "sed ex Deo nati sunt", significat qui regenerati sunt per vera ex Verbo et per vitam secundum illa. Ex his quoque constare potest quod non salvari possint qui non volunt reformari ac regenerari a Domino, quod fit per receptionem Divini Veri fide et vita.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232