Bible

 

Numeri 6

Studie

   

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare :

3 a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent

4 cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent.

5 Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus.

6 Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur,

7 nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est.

8 Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino.

9 Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima.

10 In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fœderis testimonii.

11 Faciet sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo :

12 et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus.

13 Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fœderis,

14 et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam,

15 canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum :

16 quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum.

17 Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur.

18 Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fœderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum :

19 et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus.

20 Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum.

21 Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis :

24 Benedicat tibi Dominus, et custodiat te.

25 Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui.

26 Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem.

27 Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2830

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2830. ‘Et ecce aries’: quod significet spirituales ex humano genere, constat ex significatione ‘arietis’, de qua sequitur: notum est intra Ecclesiam quod holocausta et sacrificia in Ecclesia repraesentativa Judaica et Israelitica significaverint Divinum Humanum Domini, sed aliud holocausta et sacrificia ex agnis, aliud ex ovibus et capris, etiam aliud ex 1 haedis, arietibus, hircis, ex bovibus, juvencis, vitulis, et ex turturibus et pullis columbarum, similiter minhae et libamina; 2 in genere significarunt 3 Divina caelestia, Divina spiritualia, et Divina naturalia, quae Domino, et inde 4 significarunt caelestia, spiritualia, et naturalia, ‘quae ab Ipso’ in regno Ipsius, consequenter in unoquovis qui est regnum Domini; quod etiam constare potest a Sancta Cena, quae holocaustis et sacrificiis successit, ibi panis et vinum 5 significant Divinum Humanum Domini, ‘Panis’ Divinum caeleste, ‘Vinum’ Divinum spirituale Ipsius, 6 consequenter significant amorem Ipsius erga universum genus humanum, et vicissim amorem generis humani in Dominum, n. 2343, 2359; inde patet quod holocausta et sacrificia involverint cultum caelestem ex amore in Dominum, et cultum spiritualem ex charitate erga proximum, et inde ex fide in 7 Dominum, n. 922, 923, 1823, 2180. 8 Quid caeleste et quid spirituale, seu quid caelestes et spirituales in regno Domini seu in Ecclesia Ipsius, saepius dictum est, videatur n. 1155, 1577, 1824, 2048, 2088, 2184, 2227, 2669, 2708, 2715.

[2] Quod nunc ‘aries’ significet Divinum Spirituale Domini, et consequenter spirituale 9 apud hominem, seu quod idem'; spirituales 10 ex genere humano, constare potest ex holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex arietibus;

Ut cum Aharon et filii ejus sanctificarentur ad fungendum: ministerio, seu cum inaugurarentur, quod offerrent juvencum unum in peccatum, cujus sanguis spargeretur super cornua altaris et reliquum ad fundamentum ejus; tum quod aries unus mactaretur, et ejus sanguis spargeretur circum altare, et dein aries adoleretur totus in holocaustum; et alterius arietis mactati sanguis spargeretur super auriculam, et pollicem manus et pedis Aharonis, et postquam is agitatus esset, adoleretur super holocausto, Exod. 29:1-35; Lev. 8:1-fin. ; 9:2 seq. Quod omnes hi ritus sancti fuissent, constat, sed sancti inde qui: sancta repraesentabant et significabant; alioquin mactare juvencum, spargere sanguinem ejus super cornua, et reliquum ad fundamentum altaris; et mactare arietem unum, et ejus sanguinem spargere circum altare, et dein illum adolere, et alterius arietis sanguinem spargere super auriculam et pollicem manus et pedis Aharonis, tum agitare illum, et adolere super 11 holocausto, omnia haec fuissent nullius sanctitatis, ita nullius cultus, nisi sancta repraesentavissent; quid autem singula repraesentaverint, nemini constare potest nisi ex sensu interno; quod ‘juvencus qui in peccatum’ significaverit Divinum Naturale Domini, et ‘aries’ Divinum Spirituale, et quod quoque spirituales ex genere humano, ex significatione ‘juvenci et arietis’ in Verbo, constare potest; inaugurationes in sacerdotium fiebant per spiritualia, nam per spiritualia introducitur homo in caelestia, seu quod idem, per vera fidei in bonum amoris: similiter Cum Aharon intraret in Sanctum, offerret juvencum in peccatum, et arietem in holocaustum, Lev. 16:2, 3

[3] Quod Naziraeus, cum implerentur dies naziraeatus ejus, offerret agnum filium anni integrum unum in holocaustum, et agnam unam filiam anni integram in peccatum, et arietem unum integrum in pacifica, Num. 6:13, 14, 16, 17; erat quia ‘Naziraeus’ repraesentabat caelestem hominem, qui est similitudo Domini, n. 51, 52, 1013; caelestis homo talis est quod sit in caelesti amore, hoc est, in amore in Dominum, et inde in caelesti vero, n. 202, 337, 2069, 2715, 2718, ideo sacrificare debebat ‘agnum et agnam’ per quae significabatur caeleste; tum ‘arietem’ per quem significabatur spirituale. In festis sacrificabantur juvenci, arietes et agni, Ut in primo die festi azymorum, duo juvenci, unus aries, et septem agni, cum minha eorum, in holocaustum, Num.

28:18-20: In die primitiarum, etiam duo juvenci, unus aries, et agni septem, cum minha eorum, in holocaustum, Num. xxviii

26-28: In noviluniis, juvenci duo, aries unus, et agni septem, cum minha eorum, in holocaustum, Num. 28:11, 12: in mense septimo, in primo mensis, juvencus unus, aries unus, agni septem, cum minha eorum: in decimo quinto die mensis septimi, juvenci tredecim, arietes duo, agni quatuordecim; et sic porro, videatur Num. 29 [1, 2], 12-14, 17, 18, 20-24, 26-36; ‘juvenci et 12 arietes’ significabant spiritualia, ‘agni’ vero caelestia; nam in festis sanctificari debebant, et per spiritualia introduci 13 .

[4] Quia ‘arietes’ 14 significabant Divinum Spirituale Divini Humani Domini, 15 tum spiritualia apud hominem, ideo ubi agitur de Novo Templo et de Nova Hierosolyma hoc est, de regno spirituali Domini, dicitur apud Ezechielem,

Cum ibi absolveris expiare altare, offerrent juvencum peccatum, et arietem in holocaustum, et quod septem diebus facerent hircum peccati in die, et juvencum et arietem, 43:23-25:

et quod Princeps in die hoc pro omni populo faceret juvencum peccatum et septem diebus festi septem juvencos, et septem arietes, cum minha, in holocaustum 45:22-24:

Et in die sabbati, faceret sex agnos et arietem, 46:4, 6.

[5] Quod per ‘Novum Templum’ et ‘Novam Hierosolymam’ in sensu universali significetur regnum Domini, videatur n. 402, 940, in specie nova Ecclesia, n. 2117, quod ibi non holocausta et sacrificia, cuivis notum esse potest; inde patet quod per illa significentur caelestia quae sunt amoris, et spiritualia quae sunt fidei, nam haec sunt regni Domini ita hic 16 similia per juvencos, arietes, agnos; quod ‘juvenci et arietes’ significent spiritualia, constat ex singulis ibi in sensu interno, genere ex eo quod per ‘Novum Templum’ et ‘Novam Hierosolymam’ significetur in specie regnum spirituale Domini, per ‘Zionem’ autem regnum caeleste.

[6] Quod ‘aries’ significet spirituale, seu quod idem est spirituales, patet etiam apud Danielem,

Quod illi visus aries, stans ante flumen, cui duo cornua; ... dein hircus caprarum, ... qui illum percussit, fregit cornua ejus, et conculcavit, 8:3, 4 seq. ;

ubi per ‘arietem’ non aliud intelligitur quam Ecclesia spiritualis per ‘hircum caprarum’ illi qui sunt in fide separata a charitate, in vero separato a bono, qui successive se extollunt contra bonum et demum contra Dominum, quod etiam describitur:

apud Samuelem, Samuel dixit ad Shaulem, Num complacet Jehovae in holocaustis et sacrificiis, sicut auscultando voci Jehovae?

ecce auscultare prae sacrificio bonum, et oboedire prae adipe arietum, 1 Sam. 15:22;

ubi quia agitur de oboedientia, ita de vero quod est spirituale, et illa erant ad regem per quem etiam verum significatur, n. 1672, 2015, 2069, ideo non dicitur prae adipe boum seu agnorum, sed ‘prae adipe arietum’:

[7] apud Davidem,

Cum exiret Israel ex Aegypto, domus Jacobi e barbarico, factus est Jehudah in sanctuarium ejus, Israel dominia ejus; mare vidit et fugit, et Jordan avertit se retrorsum, montes saltaverunt sicut arietes, colles sicut filii gregis. Quid tibi mare quod fugias, Jordan avertas te retrorsum? Montes saltetis sicut arietes, colles sicut filii gregis? A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi, Qui convertit petram in lacum aquarum, et silicem in fontem 17 ejus aquarum, Ps. 114:1-fin. ;

agitur ibi in sensu interno de bono spirituali post regenerationem, et describitur quale est, ejus caeleste spirituale per ‘montes quod saltaverint sicut arietes’, et caeleste naturale per quod ‘colles sicut filii gregis’; quod ‘montes’ sint caelestia quae amoris, videatur n. 795, 1430; 18 quisque scire potest quod in his, sicut in ceteris Davidis, sancta sint, sed in sensu interno, et quod aliquid significet, quod ‘montes saltaverint sicut arietes, et colles sicut filii gregis’, et quod ‘coram Domino parturiat terra’, quae absque sensu interno sunt voces nullius rei:

[8] similiter etiam haec, apud Mosen,

Equitare faciet eum super excelsis terrae, et comedere faciet proventus terrae, et sugere faciet mel e rupe, et oleum e silice petrae, butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum, cum adipe renum tritici, et sanguinem uvarum bibes merum, Deut. 32:13-15; ‘arietes filii Bashanis’ pro caelestibus spiritualibus; quid caelestia spiritualia, videatur n. 1824:

apud Davidem,

Holocausta medullatorum offeram Tibi cum suffitu arietum, faciam bovem cum hircis, Ps. 66:15;

‘holocausta medullatorum’ pro caelestibus quae sunt amoris, ‘suffitus arietum’ pro spiritualibus quae sunt fidei:

[9] apud Ezechielem,

Arabia et omnes principes Kedar, hi negotiatores manus tuae, in agnis, in arietibus et hircis, 27:21;

ubi de ‘Tyro’, per quam significantur illi qui in cognitionibus boni et veri sunt, n. 1201; ‘Arabia’ pro sapientia eorum, ‘principes Kedar’ pro intelligentia eorundem, ‘agni’ pro caelestibus, ‘arietes’ pro spiritualibus, ‘hirci’ pro naturalibus, quae ordine succedunt:

apud Esaiam,

Omnis grex Kedar congregabuntur Tibi, arietes Nebaioth ministrabunt Tibi, ascendent ad beneplacitum altare Meum, et domum decoris Mei decorabo, 60:7;

ibi de Domini Divino Humano; ‘grex Kedar’ pro Divinis caelestibus ‘arietes Nebaioth’ pro Divinis spiritualibus. Ex his omnibus nunc constare potest quod ‘aries’ in sensu interno significet Divinum Spirituale Domini, et inde spirituale apud hominem, seu quod idem, spirituales ex genere humano.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has capris, haedis, ex arietibus, ex hircus, ex bovibus, ex juvencis, ex vitulis, et aliud

2. The Manuscript inserts quid autem in Domino significaverint, constare potest ex animalium illorum significatione 'in Verbo,

3. The Manuscript inserts in Divino Humano Domini.

4. The Manuscript has significabant

5. The Manuscript has nihil aliud significant quam

6. The Manuscript has et quia Ipsum, etiam

7. The Manuscript has Ipsum

8. The Manuscript inserts Quid autem unumquodvis animal in specie significaverit, hujus non loci est exponere, hic solum quid aries, qui in holocaustum oblatus locoJischaki, quod aries significaverit Divinum spirituale in Humano Domini, et consequenter spirituale apud hominem, seu quod idem, spirituales ex humano genere, videbitur;

9. The Manuscript has ab Ipso, ita

10. The Manuscript has in

11. The Manuscript has priori

12. The Manuscript deletes arietes aries.

13. The Manuscript inserts etiam anima quae per errorem peccavit, adduceret reatum suum Jehovae arietem; et qui fecit contra aliquod praeceptorum, et non noverit, etiamadduceret reatum arietem, Lev. 5:32; 18:21-25; Cap. 19:20, 21, 22; Num. 5:8, causa erat, quia peccatum spirituale est error, sunt enim spirituales in obscuro de bonis et veris respective, Arcana Coelestia 1043, 2708, 2715, 2716.

14. The Manuscript inserts in sacrificiis.

15. The Manuscript has et

16. The Manuscript places this after agnos.

17. Elsewhere Swedenborg omits ejus

18. The Manuscript inserts colles similiter sed in inferiori gradu, ideo caelestia amoris in naturali.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.